Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 93]
| |
Commentarivs.PLinius Naturalis Historiae Lib. viii. Cap. xviii. refert, eos qui Tigrium catulos venantur, totum foetum, qui semper numerosus est, rapere, deinde maximè pernici equo | |
[pagina 94]
| |
abire. At ubi vacuum cubile reppererit foeta (maribus enim cura sobolis non est) fertur praeceps, odore vestigans. Raptor appropinquante fremitu abjicit unum è catulis. Tollit illa morsu, & turbine ocyor acta, remeat, iterumque insequitur, tandem ubi nulla spes recuperandae prolis affulget, irritâ feritate saevit in littore. Et sic raptor, qui alioqui cum omnibus catulis perijsset, unico abjecto, salvus evadit. Quo facto monemur, urgente necessitate, non magni esse ducendam nummorum jacturam, dummodò vitae hoc pacto consuli possit. Quia pecuniam in loco negligere, maximum interdum est lucrum, Fecit hoc Aristippus, qui quum in eâdem navi, sese cum pyratis versari, cognovisset, omnes suos nummos in mare projecit, praeviderat enim propter ipsos se à pyratis in mare projiciendum. Idem legimus apud Iuvenalem fecisse Catullum quendam, qui ingruente tempestate, omnium ferè bonorum faciebat jacturam. Versus sic sonant,
Ga naar margenoot+Accidit & nostro similis Fortuna Catullo,
Cum plenus fluctu medius foret alveus, & jam
Arboris incertae nullam prudentia cani
Rectoris conferret opem, decidere jactu
Coepit cum ventis; imitatus Castora qui se
Eunuchun ipse facit, cupiens evadere damno
Testiculorum, adeò medicatum intelligit inguen.
|
|