Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 89]
| |
Commentarivs.OVidius quodam loco inquit,
Tabida consumie ferrum lapidesque Vetustas,
Nullaque res majus tempore robur habet,
Scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
Et quisquis contrà, vel simul arma tulit.
| |
[pagina 90]
| |
Fit vivax scriptis virtus, expersque sepulchri
Notitiam ferae posteritatis habet:
Quibus versibus indicatur, cum omnium humanorum operum confectrix sit Vetustas, cum Oppida, Respublicas, Regna evertat, ferrum denique, lapides, atque adeò ipsum adamanta, quem durissimum perhibent, & in quo Fatalia Parcarum decreta, propter summum rigorem ejus, incisa esse perhibent Poëtae, consumat, solam tamen Eruditionem, omnium annorum ac Libitinae Domitricem, esse immortalem. Quod quàm verum sit, Ga naar margenoot+re auctore patebit. Nonne septem illa Miracula, & si qua his mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio, solo aequata sunt? nonne tam mortalia fuerunt, quàm ij qui ea fecerunt? Negari certè non potest; quin etiam memoria eorum penitus ex animis deleta fuisset, si per scripta, humanarum actionum, & omnium saeculorum conservatricia, licuisset. Illa ipsa Terrarum Ga naar margenoot+Dea, gentiumque Roma, & falsò AEterna Vrbs, ubi est? obrata, diruta, incensa; & ambitiosè hodie quaeritur, nec invenitur in suo solo, solum autem nomen & majestatem suam in solis scriptis tuetur. His veteres AEgypti Thebas, his centum Cretae urbes cognoscimus. Quis, ut Theocritus inquit, unquam optimates Lyciorum, quis Priami filios, aut Cycnum novisset, nisi superiora bella cecinissent Poëtae. Neque verò Ulysses post errores decem annorum, per omnium ferè hominum urbes vagatus, etiam ad inferos profectus vivus, tot denique periculis perfunctus, atq; ex antro Cyclopis salvus reversus, diuturnam laudem consecutus esset: Tum subulcus Eumaeus silentio praeteritus. Ga naar margenoot+Paulum (enim) sepultae distat inertiae Litterae Themistoclem, qui de Brevitate vitae conquerebatur, litterae Alexandrum immortalitate donarunt, aliquandò alioqui perituros, nisi istae famae & aeternitatis artes obstitissent. Nam, ut Pindarus inquit, sermo factis diutius vivit, quem cum Gratijs volentibus lingua extulerit è profundâ mente. Quamobrem Eudamidas rogatus à quodam, quam ob causam Lacedaemonij, priusquam irent in praelium, Musis immolarent, cum Musis nihil videretus cum Marte esse commercij; ut rebus, inquit, fortiter gestis contingat honesta commemoratio. | |
[pagina 91]
| |
Enimverò,
Non incisa notis marmora publicisGa naar margenoot+
Per quae spiritus & vita redit bonis
Post mortem Ducibus: non celeres fugae
Rejectaeque retrorsum Hannibalis minae,
Non incendia Carthaginis impiae,
Ejus qui domitâ nomen ab Africâ
Lucratus redijt, clarius indicant
Laudes, quàm Calabrae Pierides; neque
Si chartae sileant, quod benè feceris
Mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mavortisque Puer, si taciturnitas
Obstares meritis invida Romuli.
Ereptum stygijs fluctibus AEacum
Virtus, & favor, & lingua potentium
Vatum divitibus consecrat insulis.
Dignum laude virum Musa vetat mori
Coelo Musa beat.
Quod & Pindarus egregiè, Nem. Carm. septimo, innuit, hoc modo: Magnae corporis vires, magnaeque animi virtutes, ab hymnis & laudationibus derelictae, densis tenebris circumfunduntur. Vnicum est autem rerum fortiter gestarum speculum, quo videlicet illae posteritati prodantur, atque immortalitati commendentur & consecrentur, carmen à docto aliquo Poëtâ conscriptum, quod illarum rerum laudes, tanquam laborum praemia, complectatur. Idcircò elatè & magnificè, sed tamen verè, hic idem Poëta, Statuarium se esse negat, qui mutas tantum statuas edolet, unâ defixas in basi, sed quos ipse cantibus suis celebret, eorum famam terrâ marique spargi, ac disseminari. Quem referent Musa, vipet dum robora tellus,Ga naar margenoot+ Videat Lector etiam se meritò jactitanten Ovidium in fine Metamorphoseos, & Horatium in Odis,
Exegi monimentum aere perennius
Regalique situ Pyramidum altius,
Quod non imber edax, aut Aquilo impotens
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, & fuga temporum.
Non omnis moriar, multaque pars mei
| |
[pagina 92]
| |
Vitabit Libitinam. usque ego posterâ
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacitâ Virgine Pontifex.
Dicar quà violens obstrepit Ausidus
Et quà pauper aquae Daunus agrestium
Regnator populorum, ex humili potens
Princeps AEolium carmen ad Italos
Deduxisse modos, sume suberbiam
Quasitam meritis, & mihi Delphicâ
Lauro cinge volens Melpomene comam.
|
|