Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 86]
| |
Mora nocet.
| |
[pagina 87]
| |
Commentarivs.AIunt Echinum terrestrem simulatâ alvo remorari Ga naar margenoot+partum, deinde jam asperiore ac duriore facto foetu morâ temporis, majore cum cruciatu parere. Huic animali non absimilis est humani ingenij perversitas, & voluntarius furor, qui, quamvis sit brevis vitae, & ipsa brevitas semper incerta, indies tamen poenitentiam (quam divus Augustinus definit, quandam dolentis vindictam, punientem in se quod dolet commisisse) differt, semperque peccata peccatis accumulat, adjungens etiam ijs, quod plus quàm conclamatae nequitiae est, patrocinia defensionis. Intereà autem fit, ut hominem in ijs senescentem, quandò jam peccare ampliùs non potest, peccata ipsum dimittant, non ipse ipsa, & sic mors imparatum opprimat, aut innumero malorum numero gravatus, desperet, aut aegerrimè cum Echino sese exoneret & explicet.
Facilis (enim) descensus Aperni,Ga naar margenoot+
Sed revocare gradum, superasque evadere ad auras
Hoc opus, hic labor est.
Benè Augustinus infert, Ex voluntate perversâ est libido, & dum servimus libidini, fit consuetudo, consuetudo autem cui non resistitur fit necessitas, quibus quasi ansulis sibimet connexis instar catenae, tenet nos dura servitus. Quam tamen, ut idem monet, excutere debemus. Quia pejus est nunquam, quàm ad vesperam expergisci, & quicquid malè differtur, pejus omittitur. Vltimum autem malorum omnium est desperatio, ad quam nemo nisi ante tempus accessit. Nullum est tam magnum peccatum, quin major sit misericordia Dei: Seneca, Quem poenitet peccasse, poenè est innocens, Ovid. Numen confessis aliquod patet.Ga naar margenoot+ Principijs autem obstare, Sapientis est. Ovid.
Vtile propositum est saevas extinguere flammas,Ga naar margenoot+
Nec servum vitijs pectus habere suum:
Principijs obsta, serò medicina paratur
Cum mala per longas invaluêre moras.
Sed propera, nec te venturas differ in horas,
Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
| |
[pagina 88]
| |
Ga naar margenoot+Potest & hoc Emblema ad omnes humanas actiones torqueri, in quibus, praeterquam in ira (secundum Senecam) nimia mora damnosa est, contra maturitas utilissima. Alexander interrogatus, quo pacto tam brevi spatio orbem subegisset, rectè respondit; οὐδεν ἀναβαλλὸμενος, id est, Nihil cunctando, aut differendo. Audendo, atquc agendo Romani res suas auxerunt. Caesarem disjunctissimas terras citius Ga naar margenoot+victorijs suis illustrasse legimus, quàm cujusquam passibus peragrari potuissent. Vnde illud de se summo jure profitetur; Veni, vidi, vici. Hic, cum Pompeius instructam aciem apud Pharsaliam inibi consistere, & hostem operiri jussisset; dixit, illum errasse, qui vim, impetum, ac divinum afflatum animorum, ad incursionem paratorum, morâ relaxasset. Scivit scilicet illud Lucani, Tolle moras, nocuit semper differre paratis. Ga naar margenoot+Et Manilij, Mora saepè malorum Et capitur Sagunthus dum Romanus sedendo tempus terit. |
|