Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 84]
| |
Commentarivs.VErissimè Seneca inquit, Non bis pueri sumus, ut vulgò dicitur, sed semper, verum hoc interest quòd majora nos ludimus. Majora? immò minus ferenda. Quis enim post juventam, gravesque annos, tantam animi coecitatem, & dementiam, quantam circumferimus, in nobis toleret? Quis non naturae monstra, pueros cum rugis, & canis, nos appellet? | |
[pagina 85]
| |
Pueris crepundiorum, talorum, nucum, & aeris minuti avaritia est, pro his levibus inter sese quàm gravissimas iras gerunt. Qua propter? quia enim qui eos gubernat animus infirmum gerunt: Itidem nos pro auro argentoque maximum saepe bellam suscipimus. Haec vires nostras atque opes vocamus, haec sunt quae nos senescere cogunt, opinione nostrâ cara, pretio suo vilia. Subito enim, si bene expendimus, effluunt, repentè dilabuntur, nullo in loco, nullâ in personâ stabilibus nixa radicibus consistunt. Haec sunt quae in aliena littora impingunt, quae nos mittunt ad longinqua loca, & errantia, cum possimus foelicitatem domi promere. Ergo par pueris, longiusque progressis, sed in alijs, majoribusque error est. Sic rerum versa conditio est, ut nos divinum,Ga naar margenoot+ merito Rationis, animal, non aliter nobis splendere, nisi inanimatae supellectilis possessione videamur. Aurum argentumque, & propter ista nunquam pacem agens ferrum, quae naturae Ga naar margenoot+conditor Deus, tanquanı malè nobis committeret, abscondidit, nos in lucem proferimus, certissima auctoramenta nostrarum servitutum, nec erubescimus summa apud nos habere; quae ima terrarum fuerant. Ah quàm non intelligimus quantam conditori nostro faciamus injuriam? Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, nos dignitatem nostram infrà quaeque infima detrudimus. Quique coeli amorem professi sumus, tanto tamque peregrino fasce gravamur, ut, dum in altum niti volumus, incurvemur, & pro coelo terra nobis sit. I nunc, &Ga naar margenoot+ praeclaram opum mortalium beatitudinem dicas, quam cum adeptus fueris, immortalium foelicitatem amittis. Quin potius intende oculos mentis, ut appareat quae bona, quae mala sint. Sepone reginam mundi stultitiam, cui familiare est, ut quarum rerum minor est fructus, earum & cupiditas, & delectatio sit major. Vt verè dixerit Socrates, Ridere semper Deos, cum vana haec cupiditatum inspiciunt. |
|