Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 77]
| |
Commentarivs.EX hieroglyphicis sculpturis, petitum Emblema. AEgyptij enim, quum internum illud Affectuum cum Ratione bellum designarent; Serpentem cum Ciconia belligerantem depingebant. Scribit autem Plinius Naturalis Historia Lib. x. Cap. xxiii. Ciconias esse Serpentum exitium, eâque de causâ tantum eis honoris haberi solitum, ut in Thessaliâ capi- | |
[pagina 78]
| |
tale fuerit occidisse Ciconiam. Notamus verò & nos, cum AEgyptijs per hoc Emblema, Affectuum cum Ratione praelium; quo nec periculosius aliud, quia occultum, & domesticum, nec saevius, quia cum plus quàm Cadmeis hostibus, nec unde major gloria, quia nobiscum est. Etenim voluptatem vicisse, voluptas maxima est, nec ulla major est victoria, quàm ea, quae de cupiditatibus nostris refertur. Qui hostem vicerit illo fortior fuit; qui libidinem repressit seipso fortior fuit. Porrò nemini ignotum est; Ga naar margenoot+ Hominem esse prodigiosum quoddam animal, constans duabus partibus, Animâ scilicet, & corpore, illâ velut numine quodam, hoc tanquam vili pecude, Siquidem corpore usque adeò reliquo brutorum generi non praestamus, ut omnibus dotibus non inveniamur inferiores; Animâ verò, adeò divinitatis sumus capaces, ut ipsas etiam Angelicas mentes liceat praetervolare. Ga naar margenoot+Iunctae hae inter se sunt partes, sed concordiâ quâdam discordi; nec facile inter eas convenit, utique cum de imperio agitur, aut servitute; regere enim utraque vult, & magis illa, quae non debet. Terra attollere se suprà ignem suum conatur, & coenum hoc, suprà coelum. Anima, generis aetherei memor, contrà stat, Ga naar margenoot+Et secretam gunnit in aurem. Hinc perplexa inter se tumultuantium seditio. Neque verò hanc discordiam, fabulosus ille Poëtarum Prometheus, nobis inseruit, adjunctâ menti nostrae, de quoque animante particolâ; ut sensit Horatius, quum inquit,
Fertur Prometheus addere principi
Limo coactus particulam undiqac
Dissectam, & insani Leonis
Vim stomacho apposuisse nostro;
Neque primitiva conditio haec indidit; sed peccatum, quod benè conditum erat, malè depravavit. Antea Mens Corpori sine negotio imperabat, illud verò promptissimè parebat; nunc inverso ordine, quod parere debet, regere instituit, mirasque tragaedias ac pugnas ciet. Quarum domitorem, summus ille Imperator, dedit Rationem, cui origo à Coelo est; ut meritò ita magnificè eam Seneca celebrarit; Partem in homine divini spiritus Ga naar margenoot+mersam: Et Augustinus; Aspectum mentis, qui bonum, malumque discernit, virtutes eligit, Deum diligit. Haec tanquam Regina supremam capitis arcem tenet, nihil sordidum, nihil humile volvens; | |
[pagina 79]
| |
Hanc summâ capitis fundavit in arceGa naar margenoot+ Habetque, ita constitutus ille Dictator, sub se Rempublicam, constantem ex varijs subditorum generibus. Quos Affectus Ga naar margenoot+licebit intelligas. Hi sunt Irascentia, quam procul à Ratione, ad domicilium cordis deduxerunt Filij Deorum, obsequique eam, & respondere in loco sapientiae jusserunt; praetereà Cupido, atque Appetitus, quos infernas abdominis sedes tenere, ut popinas quasdam, & latrinarum latebras, diversoria nequitiae, atque luxuriae, praeceperunt, ideòque longiùs hos à sapientiâ relegatos voluerunt, ne importuna vicinitas Rationem constitutam cunctorum saluti; in ipsâ cogitationum utilitate turbaret. Quod si fiat (ut saepissimè per cunicolos tentant) ilicet actum est, perijmus. Quicunque enim Rationem abjecerit, & haec praesentiaGa naar margenoot+ secutus, in humum se ipse prostraverit, ut desertor Domini, Imperatoris, & Patris sui punitur. Resistamus itaque huic hostí Ratione, quae nos inseparabilis comes ad Deum sola perducet; &, Dum spiritus hos reget artus,Ga naar margenoot+ infatigabili militiâ Deo militemus, stationes, vigiliasque celebremus, Congrediamur cum hoste quem novimus fortiter, ut victores, ac devicto adversario triumphantęs, praemium Virtutis, quod ipse promisit, à Deo consequamur. |
|