Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 74]
| |
Commentarivs.CVm tota ratio foelicitatis humanae, his tribus potissimum rebus constet; Naturâ, Ratione, & Exercitatione: & Natura sit docilitas ac propensio nobis insita, ad res honestas; Ratio, doctrina quae monitis constat & praeceptis; Exercitatio, usus ejus habitus, quem Natura, sive Deus nobis insevit; vehementer medius fidius mihi errare videntur; | |
[pagina 75]
| |
qui satis esse putant nasci, coacamque naturam in tenebris suis marcere, & torpere sinunt. Vt enim fructus aut unius tantum generis, aut utplurimum insipidos gignit arbor, citrà curam insitionis; ut agri non solum nullas fruges, sed tribulos, carduos & lolium producunt, si non excolantur, exculti verò innuniera & varij generis frumenta pariunt: sic homo, nisi Naturam, nobile illud Dei depositum, doctrinâ excolat, tanquam rudis massa, & cui nulla forma est inducta, in hoc mundi theatro versatur; secus in se uno omnia habet, nullaque est disciplina quam non apprehendat, si praeceptionibus, & exercitatione institerit. Omnibus enim Deus (ut Seneca inquit) fundamenta dedit, semenque virtutum, quod doctrinà suscitatur, non secus ac scintilla, levi flatu adjuta, ignem suum explicat. Testatur id Boëtius, Intus est hominum vigor Et alio loco idem,
Haeret profectò semen introrsum Veri
Quod excitatur ventilante doctrinâ,
Nam cur rogati sponte recta censetis
Ni mersus alto viveret somes corde?
Et si Platonis Musa personat verum,
Quod quisque discit, immemor recordatur.
Libet hîc addere elegantissimos magni illius Scaligeri versus;
Istos animi igniculos, seminaria ista,
Queis sevit agros ingeni, beata rerum
Natura parens, studijs augescere par est,
Aut splendor abit perdicus aerugine tetrà.
Indigni certè tantis Dei muneribus qui haec ncgligant & putrescere sinunt, quum alioqui, si bonus cultor ea excepisset, similia origini suae divinae prodijssent, & paria his, ex quibus orta sunt, excrevissent: nunc, quia colonum negligentcm sortita sunt, necantur, & purgamenta pro frugibus pariunt. Apuleius asserit hominem nec perfectè bonum, nec malum nasci, sed utriusque semina ei à naturâ indita, quae institutione in hanc, vel illam partem emicant. Vide quantum valeat ille cultus, cui (quod Demosthenes de Pronunciatione dicebat) prima, secunda, & tertia debentur. Quamvis autem Natura quosdam à se | |
[pagina 76]
| |
impetus sumat; excolendo tamen perficienda est. Dicet hoc Romanae fidicen Lyrae; Doctrina sed vim promovet insitam, Animadvertit & hoc Vegetius in Militari suâ doctrinâ, dum ait; Paucos viros fortes natura procreat, bonâ institutione plures reddet industria. Haec est, quae Elephantem faciat funambulum, morionem Asinum. Et ad quid non fingat hominem, animal omnis Disciplinae capax? Vincamus itaque, aut saltem adjuvemus, Naturam diligentiâ, excludamus torporis somnium. |
|