Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 65]
| |
Commentarivs.QVintilianus inquit; praecox illud ingeniorum genus rarissimè pervenire ad frugem: & vulgò asserunt; qui pueri adhuc, & usque à cunabulis sapiunt, scientiasque | |
[pagina 66]
| |
ad suorum mensium calculos numerant; eos vel citò occidere; vel in illam stultitiam, quam infantes declinarunt; senes incurrere. Quod Actius approbare videtur, qui apud Aulum Gellium ait; sibi in juvenilibus ingenijs, itidem ut in pomis immaturis, placere acerbitatem; nam haec demum maturescunt. Porrò maturitas tempestivam adfert suavitatem , reliqua antè tempus putrescunt. Foeminae quae maturius pariunt, citius senescunt: Velut in Calignis, Indiae gente, quinquennes pariunt, & octavum annum non excedunt. Floret prima Amygdalus, postrema parit. Salix citò semen profert, & perdit. Itidem nimis praecocia illa ingenia, quae animalibus istis, quae ἡμερόβια vocamus, penè sunt similia; tam properè occidunt, quàm nascuntur. Leonis catuli informes nascuntur, vix egrediuntur semestres, non moventur, nisi bimestres; ita etiam, quae egregia futura sunt, ferò proveniunt, & lentis auctibus absolvuntur. Scivit hoc Ga naar margenoot+Apuleius, quum diceret; odi puerulum praecoci sapientiâ, quem cum Sophocle ἀνδρὸπαιδα vocare possumus. Cur autem praecocia illa ingenia rarò diuturna sint; haec (ni fallor) causa est; quia, quicquid ad summum pervenit, tendit ad exitum. Nec ultimum tempus exspectant, quae primo Vere maturuerunt; In rerum natura celer, nimisque praecox cucurbita se in altum cacumen brevi admodum temporis spatio effert, & quum de se quid magni promittere videtur, deficit. Sic ingenia quò illustriora sunt, eò breviora; Nam ubi incremento locus non est, vicinus adest occasus. Difficilis in perfecto mora est, naturaliterque, quod procedere non potest, recidit. |
|