Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 58]
| |
Commentarivs.VErissimè Marius apud Sallustium inquit; Quantò vita majorum praeclarior, tantò posterorum socordia flagitiosior est. Vt enim turpitudo objectu lucis insignior, atquc conspectior fit: sic illa Parentum merita, & splendor, degenerantium filiorum notas detegunt. Patet hoc in Scipionis Africani, Quinti Fabij Maximi Allobrogici, & Marci | |
[pagina 59]
| |
Tullij Ciceronis; non Filijs, sed teterrimis portentis, & (ut ille dicebat) benè natis asinis, quos heroum illorum Parentum facta, non illustrarunt; sed prodiderunt, & ridendos toti orbi propinarunt, ita ut fatius fuisset illos latuisse; quàm in tam clarâ luce à parentibus suis collocatos esse. Quia (ut Iuvenalis inquit) Omne animi vitium tantò conspectius in se Cicero in officijs; Si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis, & nominis, aut à patre acceptam, aut aliquo casu à Fortunâ; in hunc oculi omnium conjiciuntur, atque in eum, quid agat, quomodò vivat, inquiritur, & tanquam in clarissimâ luce versetur; ita nullum potest esse illius obscurum dictum, aut factum. Et sic in maximâ Fortunâ minimum licentiae est. Scivit hoc Pindarus, quum aurea haec dicta, ad Hieronem Siciliae Regem proferret;
Attamen (melior enim miseratione invidia)
Ne omitte honesta; guberna
Iusto clavo populum,
Veracemque ad incudem
Fabrica linguam,
Si enim vel leve eruperit;
Magnum feretur
Abs te; multorum dispensator
Es: multi testes utrisque fidi.
Claudianus ad Honorium;
Hoc te praetereà crebro sermone monebo
Vt te totius medio telluris in orbe
Vivere cognoscus; cunctis tua gentibus esse
Facta palam, nec posse dari regalibus unquam
Secretum vitijs; nam lux altissima Fati
Occultum nihil esse sinit, latebrasque per omnes
Intrat, & abstrusos explorat Fama recessus.
Videant nunc Heroum Filij, in excelso aetatem agentes, quàm honorisica necessitas illis incumbat, insistemdi vestigijs majorum bene praecedentium. Videant quot oculis, immo potius quàm toti mundo satisfaciendum sit; procul dubio quod vis animi non daret, conferet vis pudoris, & ad ignaviam profligandam, quod propria virtus non valeret, valebit spectator. Apud Plautum ille sic ait; quamvis alio sensu; | |
[pagina 60]
| |
Eo sum genere natus, magna me facinora decet essicere, Ita statuamus; incitamenta nobis esse debere, & faces, gesta nostrorum parentum; non desidiae tibicines, & (ut ille dicebat) velamenta nequitiae. Ne sancti eorum manes, nostro vitio, probrosum illud dictum audire cogantur; Fuêre quondam strennui Milesij. Bene monet Lysiteles apud Comicum;
Ga naar margenoot+Itane tandem Majores famam tibi tradiderunt tui,
Vt, virtute eorum anteparta, per flagitium perderes?
Atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres?
Tibi Paterque Avosque facilem fecit, & planam viam
Ad quaerendum honorem, tu fecisti ut difficilis foret,
Culpâ maximè & desidià, tuisque stultis moribus,
Praeoptavisti amorem tuum ut virtuti praeponeres,
Nunc te hoc pacto credis posse obtegere errata:
Cape sis Virtutem animo, & corde expelle defidiam,
In foro operam amicis da, haud in lecto amicae, ut solitus es;
Si istuc, ut conare, facis indicium, tuum incendes genus,
Tum igitur cibi aqua erit Cupido, genus quî restinguas tuum,
Ne scintillam quidem relinques, genus quî congliscat tuum,
Is est honos homini pudico; meminisse officium suum.
Reperatum urbi praefectum, Rex Athalaricus, quondam ita hortatus fuit; Redde laudes posteris tuis, quas tu à majoribus accepisti. At, proh inversi mores, quotusquisque est, qui id cogitet? Partae quisque gloriae potius securè indormit, quàm de amplificandâ laboret. Hinc Nobiles multos videmus, & paucos, multi cinguli jus habent; pauci meritum. Satis beatos, satis illustres sese existimant, virtute patrum, non secus ac si fama eorum legari posset, & non quaeri debeat. Hi sunt, qui alios, omnia incrementa sua sibi debentes, prae se contemnunt: quos appositè hoc heroico dicto percutiemas: Meum genus à me incipit, tuum in te desinit. Olim Anacharsis, exprobranti sibi Attico cuidam, quòd Scytha esset; respondit; Mihi quidem probro est patria mea, sed tu patriae tuae. Bradeae etiam, jactanti apud populum nobilitatem suam; in calceis eam tantum habere fuit exprobratum. Antigonus; quum quidam fortissimi patris ignavissimus filius, stipendia patris rogaret; Ego, inquit, adolescens | |
[pagina 61]
| |
propter cujusque fortitudinem, non propter paternam, stipendia numero. Et certè, quum in omni laude, vel existimatione; illa propriè excutienda sint, quae cujusque sunt; & quum magnos homines non Fortunâ; sed virtute metiri debeamus; quis tam perversi animi ut Catonem Vatinio praeferre dubitet? Quis fortem illum Iphicratem, & magnum bellatorem, cui nobiles non erant avi, nec fulgidum titulis genus, sed clara virtus; Harmodio non praeferat? Invenalis ita sensit;
Malo pater tibi sit Thersites, dummodò tu sisGa naar margenoot+
AEacida similis, Vulcaniaque arma capessas;
Quàm te Thersitae similem producat Achilles.
Idem in eâdem Satyrâ;
Haec satis ad Iuvenem, quem nobis fama superbum
Tradit, & elatum, plenumque Nerone propinquo:
- Sed te censeri laude tuorum
Pontice noluerim; sic ut nihil ipse futurae
Laudis agas; Miserum est alienae incumbere Famae.
Plutarchus; τίς πατέρ' αἴνὴσει; εἰ μὴ εὐδαίμονες ὑοὶ, quis patrem laudabit, nisi infoelices filij? Vt itaque finiam, & ad alia me conferam; hoc à Velleio Paterculo, tanquam ex Apollinis tripode accipe; Optimus quisque nobilissimus, & in cujuscunque animo virtus inest, ei plurimum est tribuendum; Virtute docet, non sanguine niti.Ga naar margenoot+ Et, non si magnus eris, bonus eris, sed magnus si bonus. Nemo igitur desperet; Bona enim Mens omnibus patet, omnes hâc Ga naar margenoot+sumus nobiles, &c
Nullus degener exstat,
Ni vitijs pejora fovens,
Proprium deserat ortum.
Quia autem Sallustij Marium, in principio hujus commentarij, citare coepi; non potui non, totam ejus orationem, in quâ vera Nobilitatis origo deducitur; hîc addere. Tu Lector lege, & intellege. Scio, ego, Quirites, plerosque non isdem artibus imperium à vobis petere, &, postquàm adepti sunt, gerere: primò industrios, Supplices, modicos esse, dein per ignaviam & superbiam aetatem agere. sed mihi contrà videtur: nam, quo pluris est Resp. quàm consulatus, aut praetura, eò majore curâ ad- | |
[pagina 62]
| |
ministrari, quàm haec peti debere. neque me fallit, quantum cum maximo beneficio vestro negotij sustineam. bellum parare, simul & aerario parcere; cogere ad militiam eos, quos nolis offendere; domi, sorisq́ue, omnia curare; & ea agere inter invidos, occursantes, factiosos; opinione, Quirites, asperius est. Adhoc, alij si deliquère, vetus nobilitas, majorum facta fortia, cognatorum & assinium opes, clientelae multe, omnia haec praesidio adsunt. mihispes omnes in memet sitae: quas necesse est innocentiâ, & virtute tutari: nam alia infirma sunt. Et illud intellego, Quirites, omnium ora in me conversa esse; aequos bonosq́ue favere: quippe benefacta mea Reip. procedunt: nobilitatem locum invadendi quaerere. quò mihi acrius adnitendum est, uti neque vos capiamini, & illi frustrà sint. ita ad hoc aetatis à pueritiâ fui, ut omnes labores, pericula consueta habeam, que ante vestra beneficia gratuitò faciebam, ea uti, acceptâ mercede, deseram, non est consilium, Quirites. Illis difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem sese probos simulavere: mihi, qui omnem aetatem in optimis artibus egi, benè facere jam ex consuetudine in naturam vertit. Bellum me gerere cum Iugurthâ jussistis: quam rem nobilitas aegerrimè tulit. quaeso, reputate cum animis vestris, num id mutari melius sit, si quem ex illo globo nobilitatis ad hoc aut aliud tale munus mittatis, hominem veteris prosapiae, ac multarum imaginam, & nullius stipendij; scilicet uti tantâ in re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem officij sui, ita plerumque evenit, uti, quem vos imperare jussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. At ego scio, Quirites, qui, postquàm Consules facti sunt, acta majorum, & Graecorum militaria praecepta legere coeperint, homines praeposteri, nam gerere, quàm fieri, tempore posterius, re atque usu prius est. Comparate nunc, Quirites, cum illorum superbiâ me hominem novum. Quae illi audire & legere solent, eorum partem vidi, alia egomet gessi. quae illi literis, ea ego militando didici, nunc vos existimate, dicta an facta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam, mihi fortuna, illis probra objectantur. quanquam ego naturam unam, & communem omnibus existumo, sed fortissimum quemque generosisimum esse. ac si jam ex patribus Albini, ac Bestiae quaeri posset, mène, an illos ex se gigni maluerint: quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quàm optimos voluisse? Quod si jure despiciunt me: faciant idem majoribus suis;quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. verùm homines corrupti superbiâ, ita atatem agunt, quasi honores vestros contemnant:ita hos petunt, quasi honestè vixerint. ne illi falsi sunt, qui diversissumas res pariter exspectant, ignaviae voluptatem, & praemia virtutis. Atque etiam, | |
[pagina 63]
| |
cùm apus vos, aut in Senatu verba faciunt, majores suos extollunt; eorum fortia facta memorando clariores sese putant: quod contrà est. nam, quantò vita illorum praeclarior, tantò horum socordia flagitiosior. & profectò ita se res habet, majorum gloria posteris lumen est, neque bona eorum, neque mala in occulto patitur. Hujusce rei ego inopiam patior, Quirites; verùm, id quod multò praeclarius est, meamet facta mihi dicere licet. nunc videte quàm iniqui sint. qoud ex alienâ virtute sibi arrogant, id mihi ex meâ non concedunt. scilicet quia imagines non habeo, & quia mihi nova nobilitas est. quam certè peperisse melius est, quàm acceptam corrupisse. Equidem ego non ignoro, si jam mihi respondere velint, abundè illis sacundam, & compositam orationem fore. sed in maxumo vestro beneficio, cùm omnibus locis me, vosq́ue maledictis lacerent, non placuit reticere: ne quis modestiam in conscientiam. nam me quidem animi sententiâ, nulla oratio laedere potest. quippe vera, necesse est benè praedicet: falsam vita, moresque mei superant. sed quoniam restra consilia accusantur, qui mihi summum honorem, & maxumum negotium imposuistis: etiam atque etiam reputate, num id poenitendum sit. Non possum, sidei caussà, imagines, neque triumphos, aut consulatus majorem meorum ostentare: at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia dona militaria, praetereà cicatrices adverso corpore. hae sunt meae imagines, haec nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego plurimis meis laboribus & periculis quaesivi. Non sunt composita verba mea: parum id facio. ipsa se virtus satis ostendit: illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. neque litteras Graecas didici. parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil prosuerunt. at illa multò optuma reip. doctus sum, hostes ferire, praesidia agitare, nihil metuere, nisi turpem samam: Hiemem & aestatem juxtà pati, humi requiscere; eodem tempore inopiam & laborem tolerare. his ego praeceptis milites hortabor: neque illos arctè colam, me opulenter; neque gloriuam meam laborem illorum faciam; hoc est utile, hoc cicile imperium. namque, cum ture per mollitiem agas, excercitum supplicia cogere, hoc est, dominum, non imperatorem esse, haec, atque talia majores vestri faciundo, seq́ue, remq́ue publicam celebravère. quis nobilitas freta, ipsa dissimilis moribus, nos illororum aemulos contemnit; & omnes honores non ex merito, sed quasi debitos à vobis repetit. caeterùm homines superbissimi procul errant. Majores eorum omnia, quae licebat, reliqêre, divitias, imagines, memoram sui praeclaram: virtutem non reliquere, neque poterant: ea sola neque datur dono, neque accipitur. Sordidum me, & incultis moribus ajunt, quia parum scitè convivium exorno, neque histrionem ullum, neque pluris pretij cocum, quàm villicum | |
[pagina 64]
| |
habeo, quae mihi lubet confiteri, Quirites. nam & ex parente meo, & ex alijs sanctis viris ita accepi, munditias muleribusm viris laborem convenire, om nibusq́ue, bonis oportere plus gloriae, quàm divitiarum esse. Quin ergo, quod juvat, quod carum aestimant, id semper faciant: ament, potent: ubi adolessentiam habuère, ibi senectutem agant, in convivijs, dediti venetri, & turpissime parti corporis: sudorem, pulverem, & alia talia relinquant nobis, quibus ea epulis jucundiora sunt. |