Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 54]
| |
Commentarivs.NEmo ita perfunctoriè in Poëtis versatus est, ut ignoret Pegasum Equum esse alatum, è Medusae sanguine procreatum, & ita dictum ἀπὼ τῆς πηγῆς, id est, à fonte. Cum enim in Helicona evolasset, saxum ungulâ feriens, aperuit. Qui ex eo Hippocrene, id est, fons equinus appellatus est. Huic Pegaso, sicuti & Baccho, ideo alas tribuit vetustas, quòd | |
[pagina 55]
| |
scilicet Vinum modicè sumptum ingenium reddat agile & alacre, &, quemadmodum versus ille apud Athenaeum innuit, ὀινός τι χαρίεντι πέλει μέγας ἵππος ἀοιδῶ. Plutarchus auctor doctissimus, inventionem & facundiam Vino tribuit; dum sic in Symposiacis loquitur: Quidam inter bibendum inventionis acrimoniâ & linguae facundiâ, quae in sobrijs jejuna & contracta erat, seipsos superant, ijque Vini fervore, ceu odore quodam thureo suffiri, atque expleri se sentiunt, metu, qui spiritus generosos cohibebat, exploso. Quamobrem Homerus suos Heroas, ipsumque Ulissem de rebus gravissimis & quàm maximè serijs inter pocula facit differentes, non illa quidem (ut verisimile est) pleno auro spumantia, quibus sapientia obumbratur; sed parva & rorantia, quae quum in Venas aniniumque manare & illabi coeperunt, mandragorae adinstar curas omnes sopiunt & componunt, & non obnoxiè, ac proinde verè loquendi facultatem, sine quâ nullus ingenij aut industriae usus eft, adferunt. Haec sunt Quae lene tormentum ingenio admovent quae nos hilari ludibundâque mente ad festivitatis portum perducunt, quaeque ex sententia Platonis ingenij fomites, virtutumque incitamenta sunt. Videmus quod plantis, idem etiam evenire nobis, illae enim si paulatim, quantumque satis est bibant, sese erigunt, & tepentis halitum favonij admittunt: Nos, si modicè flore illo Liberi Patris adspergamur, animo assurgentes, magnum quippiam & supra reliquorum mediocritatem meditamur. Hoc si alibi, in Poëtis certe dilucidè videre est, hominibus integris vitae, scelerisque puris, quorum animae cum verum illum & non fictum Pegasi liquorem largiusculè admiserint; ab omni verborum (ut ita dicam) vilitate effugiunt, & sumunt voces a plebe summotas. Itaque Horatius, cum ijs qui Gratijs sacrificant, tres tantum cyathos haurire permittat; Musarum sacris operatos novenum debere numerum supplere edicit.
Qui Musas amat impares,
Ternos ter cyathos attonitus petat
Vates: tres probibet suprà
Rixarum metuens tangere Gratia,
| |
[pagina 56]
| |
Ga naar margenoot+Quantò enim Musarum cratera crebrior, quantòque meracior, tantò propior ad animi sanitatem est. Tunc per exuberans sententiaram tormentum praecipitatur liber spiritus, ut PoëtarumGa naar margenoot+ scripta, potius furentis animi vaticinatio appareant, quàm relligiosae orationis sub testibus fides. Narrant Ennium bella, AEschylum tragaedias, non nisi inter Calices scripsisse: quos partus concipere, & ita omnibus numeris absolutos edere non postuissent, si potius Nymphis, quàm Baccho se devovissent; Υδωρ γαρ πίνων χρησὸν οὐδὲν ἄν τέκης. Et ut Flaccus inquit, Nula placere diu, nec vivere carmina possunt Hoc de sele Martialis profitetur, Possum nil ego sobrius, bibenti Ga naar margenoot+Nam sive Graeco Vati credimus; aliquandò & insanire jucundum est: sive Platoni; frustrà Poëticas fores compos sui pepulit: sive Aristoteli; nullum magnum ingenium sine mixturâ dementiae fuit. Non potest grande aliquid, nec suprà coeteros loqui, nisi mota mens. Cum vulgaria & solita contempsit, instinctuque sacro surrexit excellior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non potest sublime quicquam & in arduo positum contingere, quamdiu apud se est. Desciscat oportet a solito & efferatur, & mordeat frenos, & rectorem rapiat suum, eòque ferat, quò per se timuisset ascendere. Quod non aliter, quàm modici vini beneficio fiet. Ita at valdè mihi Dircaeus ille Cygnus, quamvis multa aura illum levet, errasse videatur; dum cantus suos sic auspicatur; Αρισον μὲν ὕδωρ: Nisi forte Ismenus patriae suae Fluvius, non aquâ, sed vino decurrerit. Aliter certè ille vatum pater Homerus sensit, qui nimium decantandis vini laudibus à plerisque vinosus arguitur. Et quidem si verum excutiamus, re ipsâ hoc comprobavit: Ita enim vitam suam, in morem Cicadae, instituit, ita obijt, ut nec Codicillos, nec Legatum facere necesse habuerit, sed sibi ipse haeres exstiterit. Et cum septem urbes de Natalibus ejus certarint, vix duo mendici propter baculum, & peram digladiati sunt. A Poëtis ad gravissimos illos Romuli nepotes transeo, qui, ut est ingenium humanitatis, etiam plusculam innoxiae hilaritati indulgere non dubi- | |
[pagina 57]
| |
tarunt. Scimus priscam illam intonsi Catonis virtutem saepè mero caluisse, & virum illum durissimum, coram quo Romam peccare puduit, frontem severam & rugas inter amicos quibus sese dabat explicuisse. Probè enim callebat cordatus vir, hominem publicis negotijs occupatissimum, remissum quidem aliquandò aninum posse habere, nunquam solutum, Siccis omnia nam dura Deus proposuit, nequeGa naar margenoot+ Zeno interrogatus cur quum esset severus, tamen in convivio hilaresceret, lepidè respondit; Et lupinum quum sit suâ naturâ amarum, tamen aquâ maceratum dulcescere. Hinc ille omnium leporum & facetiarum pater Anacreon inquit: Πίωμεν οὐν τ' οἶνον
Τὸν τοῦ καλου Λυαίου
σὺν τω δὲ πίνειν ἡμας
Εὕδουσιν αἱ μέριμναι
Ergò merum bibamus
Pulchrum merum Lyaei;
Bibendo namque vinum
AErumna dormit omnis.
|
|