Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 52]
| |
Commentarivs.Ga naar margenoot+DVabus de causis Noctua Minervae sacra est; tum quia pauciloqua (quae causa fuit cur in Cornicis locum succederet) tum quia nocte acutissimè videt. Minerva autem, Dea sapientiae, sapientes sibi quaerit consiliarios. Nullum verò sapientius consilium quàm nocturnum, quale semper est Noctuae. Plutarchus in Symposiacis, decade septima, Problemate nono, citat Platonem, qui scripserit, apud Lacedaemonios fuisse νυκτερινὸν σύλλογον, id est, nocturnum conventum gravissimorum virorum; ad quem gravissimae causae rejiciebantur. Addit | |
[pagina 53]
| |
apud Veteres noctem εὐφρονὴν fuisse vocatam, παρὰ τὸ ἐν Φρονε̃ιν, id est, à bene sapiendo. Enim verò propter solitudinem, altumque illud silentium, vel maximè ad considerandum & consultandum de rebus gravibus nox est idoneà. Nulla enim acrior, nulla altior cogitatio, quam nocturna: quia illa mentis vis vehementior est, quum per oculorum meatus non exspirat. Scopelianus Sophista, quoniam somni parcissimus erat, noctem existimabat studijs, & exercitationi mentis, accommodam. Hinc subinde exclamabat: O nox, tu sanè maximâ ex parte consors es sapientiae Deorum. Habet enim hominis mens, in alto illo silentio, corporis sensibus jam feriatis, aliquid divinitatis, si sese intenderit ad rerum sublimium speculationem. Plautus in Epidico: De die saepè stultividi sumus, contrà noctu Audi Plinium Epist. Lib. ix. Mirè silentio & tenebris animus alitur, ab ijs quae avocant abductus, & liber, & mihi relictus. Non oculos animo, sed animum oculis sequor, qui eadem, quae mens, vident; quoties non vident alia. Cur Philosophum illum oculos sibi erui curasse putabimus, nisi quia aut melius philosopharetur, aut ut vitijs viam, quae per oculos est, eriperet? Vt enim ad Lucernae flammam, pyralles, culices, & id genus alia insecta convolant; sic ad oculos alati isti cupidines vitiorum. Homerus utroque quidem oculo captus fuit, at mentis oculis ita usus est, ut non modò Poëtis & pictoribus, sed omnibus omninò doctis facem & lucernam accenderit. |
|