Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 49]
| |
[pagina 50]
| |
Exemplo Canis, qui (ut Pierius in Hieroglyphicis suis de Cane ait) prostratum Leporem rarissimè lacessit, sed fugientem ex naturali illa ἄπαθια quàm ocissimè insequitur. Leones prostratis parcunt, & in viros potius quàm foeminas saeviunt, non perimunt infantes, nisi magnâ fame coacti. De his sic Ovidius;
Ga naar margenoot+Corpora magnanino satis est prostrasse Leoni,
Pugna suum finem, quum jacet hostis, habet,
At lupus, & tristes instant morientibus ursae;
Et quaecunque minor nobilitate fera est.
Et à Lucano dicitur Nobilis ira Leonum. Quibus ferarum exemplis monemur, in eâ victoriâ, quae de vilibus reportatur hostibus, nullam inesse dignitatem, verum cum praestantibus susceptam contentionem esse in utramque partem tutam. Nam ejus victoria insignem habet gloriam, & si quid secus acciderit, praesto est consolatio. Praetereà monemur alieno sanguini tanquam nostro parcendum, & homine non esse prodigè abutendum, sed potius clementiam exercendam; quâ virtute nihil magno & praeclaro viro dignius, nihil laudabilius, Ga naar margenoot+ - Nam quum vincamur ab omni Terentius in Adelphis Reipsa repperi Nullum ornamentum Principis fastigio dignius, quàm illa Corona, quae datur
Ob Cives servatos.
Ga naar margenoot+Hoc Reges habent
Magnificum, & ingens, nulla quod rapiat dies;
Prodesse miseris, supplices fido lare
Protegere.
Haec autem gloria servandi, nemini competit, nisi majori. Legimus apum Regem non aculeo, sed ipsa majestate armari. Ga naar margenoot+Voluit scilicet illum, Naturae opifex Deus, nec saevum esse, nec ultionem magno constituram petere; telumque detraxit, & iram ejus inermem reliquit. Exemplar hoc magnis regibus ingens, quos non laurus, nec duces catenati, non bracteatus lictor, non fremor Quiritum, aut arma perduellibus erepta, spoliave, queis | |
[pagina 51]
| |
Feretrium Ioven mactare solet, aequè clarant, quàm haec clementiae laus. Vti itaque animosè debent tanto munere Ga naar margenoot+Deorum, dandi auferendique vitam potentes: in his praesertim, quos sciunt aliquando suo fastigio obstitisse, hoc arbitrium adepti, ultionem impleverunt, perfeceruntque, quantum verae poenae satis erat. Perdidit enim vitam qui debet: & quisquis ex alto ad inimici pedes abjectus, alienam de capitè suo sententiam exspectavit, in servatoris sui gloriam vivet, plusque nomini ejus conferet incolumis, quàm si ex oculis ablatus esset. Novit hoc probè Antigonus, qui hostibus victis omnem libertatem concessit, & Philippus, qui Athenienses sine pretio dimisit incolumes. Caesar etiam laudatus olim fuit, quod bellum aliorum pace mollius gessisset. Magni scilicet animi est injurias in summa potentia pati, nec quicquam gloriosius Principe impuneGa naar margenoot+ laeso. Illud non venit in dubium, quin se exemerit turbae, & altius steterit, quisquis despexit lacessentes. Sic irritus ingenti scopulo fluctus assultat. Sic immanis fera latratus canum minimorum lenta respicit, nec unquam fando auditum, aut lectum est bubones cecidisse Poeanis arcu. Timidi & imbelles Damae non possunt mereri iram nobiliorum ferarum, & Ga naar margenoot+Αετὸς οὺ θηρεύει τὰς μῦιας, i. aquila non captat muscas: quod si autem à Cornice provocetur, negligit illam, sciens sibi ab illâ noceri non posse. |
|