Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 67]
| |
Commentarivs.PLinius Naturalis Historiae Lib. x. Cap. xxii. haec sequentia de Gruibus commemorat: Inducias habet gens Pygmea, abscessu Gruum cum ijs dimicantium. Immensus est tractus quò veniunt, si quis reputet, à mari Eoo. Quandò proficiscantur consentiunt; volant ad prospiciendum, altè, Ducem, quem sequantur eligunt; in extremo agmine, per vices qui | |
[pagina 68]
| |
exclament dispositos habent, ut gregem voce contineant. Excubias habent nocturnis temporibus. Excubitor lapillum pede sustinet, qui laxatus somno, & decidens, indiligentiam coarguat. Caeterae dormiunt capite infrà alam condito, alternis pedibus insistentes. Dux erecto provider collo & praedicit. Haec ille: Quibus typum nobis, & subditorum, & veri Regis, proponit. Vt enim Dux ille Gruum, alijs dormientibus, erecto collo providet: sic verum Regem, pro subditis vigilantem, & oculatum πρόσσω, καὶ ὀπίσσω, id est, à fronte, & à tergo (secundum Homerum) esse oportet: & (ut Plautus in Aululariâ inquit) in occipitio quoque habere oculos debet. Plutarchus in Commentario de Iside & Osiride refert; in Hieroglyphicis AEgyptiorum picturis, Regis simulachrum fuisse Oculum: quo scilicet vigilantia, cum rectâ, justâque rerum administratione, significabatur. Hinc Graeci ἀνακτας reges dixerunt, ut Plutarchus interpretatur, ἀπὸ τοῦ ἄνακως ἐχειν,Ga naar margenoot+, quod est curam gerere: Imperator Iustinianus memor fuit; dum ait, se noctes ducere insomnes; ut quictem posteris praeparet. Et Silius Italicus inquit; Ga naar margenoot+Turpe duci totam somno traducere noctem, Est enim Rex, quemadmodum Plato in Politicis afferit ὡς θεὸς ἐξ ἀνθρώπων, id est, Deus quispiam humanus, qui eligitur, non ut se molliter curet, sed ut per ipsum, ij qui elegerunt, benè beatèque agant. Malè ille se gerit, qui ex magnâ Fortunâ licentiam tantum usurpat; qui non curis intentus, sed stupris, & adulterijs principem agit, at verus, bonusque, sciat, maximo imperio Ga naar margenoot+maximam curam inesse. Cumque sit ποιμὴν λαῶν; scire debet; civium non servitutem sibi traditam, sed tutelam, nec Rempublicam suam esse, sed se Reipublicae. Monet hoc Poëta: Ga naar margenoot+Tu cirem, Patremque geras, tu consule cunctis, Ille vitâ suâ & moribus alijs praeeat; quia Ga naar margenoot+Non sic inflectere sensus Exemplo Catonis, qui
Ipse manu sua pila gerens, praecedit anbeli
Militis ora pedes, monstrat tolerare labores;
Non jubet, & nullâ vebitur service supinus,
| |
[pagina 69]
| |
Carpentoque sedens, somni parcissimus ipse est,
Vltimus haustor aquae, quum tandem fonte reperto,
Indiga cogatur latices potare juventus,
Stat dum lixa bibat:
|
|