Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 45]
| |
Commentarivs.MOnemur hoc Emblemate; nihil tam firmum esse, cui periculum non sit ab invalido. Sic Leo aliquandò minimarum avium pabulum fit, & ferrum rubigo consumit. Arbores magnae diu crescunt; momento extirpantur. Sylva multarum aetatum unâ horâ fit cinis. Xiphus piscis, Latinis Gladius, ipsis Balaenis (teste AEliano & Plinio) formi- | |
[pagina 46]
| |
dabilis; ab AEstro, sive Asylo, infecto vix aranei magnitudinis; percitus, in furorem adigitur, ita ut saepè in terram, vel naves exsiliat, donec tandem immensos cruciatus cum morte commutet. Quod animadvertentes, nimiam nostri fiduciam paululum ponamus, & cogitemus, eum, qui jam in rerum est cumulo, cras posse esse in tumulo:
Ga naar margenoot+Vos quibus Rector maris atque terrae
Ius dedit magnum necis, atque vita,
Ponite inflatos tumidosque vultus,
Quicquid à vobis minor extimescit;
Major hoc vobis Dominus minatur:
Omne sub regno graviore regnum est.
Horatias; Regum timendorum in proprios greges Olim hi versus contrà Imperatoris Maximini senioris crudelitatem prolati sunt:
Qui ab uno non potest occidi, à multis occiditur,
Elephas quidem grandis est, & occiditur,
Leo fortis est, & tamen occiditur,
Tigris acerrimus est, & occiditur:
Cave multos, si singulos non times.
Vna enim cervix Regis est, at plurimae sunt subditorum manus; & qui suam negligit, in cujuslibet vitam jus habet. Haec exempla Principes moneant, ut humanitatis gloriam aucupentur, amentque cum nomine Maximi, jungere etiam nomen Optimi, certi certissimum esse munimentum, munimento non egere, sed solo subditorum amore stipari, Quia, Ga naar margenoot+Non sic excubiae, nec circumstantia tela; |
|