Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 42]
| |
Commentarivs.HEdera herba est perpetuò virens; quae quum per se stare non possit; arboribus & muris adhaeret. Hinc ab haerendo eam dictam putant. Sed verisimilius ejus nominis originem ab Edo deducemus; quòd arbores, atque parietes edat, & consumat. Adstipulatur Festus: Hedera | |
[pagina 43]
| |
dicta, quòd haereat, vel quòd edita petat, vel quia, id cui adhaeserit, edat. Et vetus Poëta Laberius;
Vt hedera serpens vire; arboreas necat;
Ita me vetustas amplexu annorum enecat;
Sepulchris similis, ni nisi nomen retineo.
Hujus herbae exemplo, quidam primam & facillimam ad Ga naar margenoot+gloriam viam ineunt, per notitiam clarorum, & illustrium virorum, deque Republicâ benè merentium, ut non aliter quàm hedera, validam amplexa arborem, unà cum eâ se erigit atquc attollit; sic illorum hominum consortio innotescant. Tamen quemadmodum hedera, vires, & vitalem illum arboris succum ac spiritum, arctis suis amplexibus impedit, atque enecat: sic saepissimè videmus, illos qui cum talibus simul & surgunt & crescunt; eò tandem insolentiae devenire, ut per quos profecerunt, & quibus omnia incrementa sua, vitam denique ipsam debent; eos de statu suo dejiciant. Vt alia omittam; insigne maximae ingratitudinis exemplum praebuit impius ille Sextilius, quiGa naar margenoot+ L. Caesarem; à quo tum studiosè, tum etiam foeliciter, gravissimi criminis reus, fuerat defensus; Cinnamae profectionis tempore profugum, à sacris perfidae mensae, & altaribus nefandorum penatum avulsum, truculento victoritradere jugulandum non exhorruit. Themistocles olim se platanis similem haberi conquestus est; sub quarum ramos, ubi tempestas & pluviae ingruunt, confugitur, ubi verò ferenitas oboritur; rami earum amputantur, & conteruntur pedibus: Idem de illo actum; cum enim patriam incolumem, claram, opulentam, principem denique Graeciae reddidisset, eòusque illam inimicam sensit, ut ad Xerxis, quem paulò ante destruxerat, misericordiam perfugere necesse habuerit. Egregiam certè ingratitudinem; quid aliud hoc, quàm cum ariete iniquam nutricationis mercedem persolvere? Anaxagoras Philosophus, quum à Pericle, curis publicis occupato, jam senex negligeretur; capite obvolut, vitam inediâ finire decrevit; Periclem itaque casu adventantem, & seriò, sed serò lamentantem, quòd talem in Republicâ gerendâ consiliarium amitteret; hâc voce allocutus est; Quibus lumine opus est, hi oleum lucernae assundunt. Verum hercle essatum, & optimè quadrans in ingratos, quos diversis locis ita perstringit Comicus, | |
[pagina 44]
| |
Nihil amas, cum ingratum amas, neque tipulae levius pondus, quàm fides ejus;
Si quid benefacias, levior pluma est gratia,
Si quid peccatum est, plumbeas iras gerit.
Ga naar margenoot+Isocrates eos canibus alienis comparat, quibus licet benefiat, tamen in posterum admordent, & allatrant. Quarè ironicè Theocritus inquit; Ga naar margenoot+Pasce canes, qui te lanient, catulosque luporum; sentiens, scilicet, minimè eos esse fovendos, ne miseri Actaeones à privatis discerpamur canibus; quoniam, ut testatur Mimus, Malevolus semper suà naturâ rescitur. AEschylus;
Catulum Leonis alere in urbe non juvat,
Magis cavendum ne Leones nutrias,
Quos qui educarit; ejus & mores ferat.
|