Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 40]
| |
Commentarivs.QVamquam simus inclusi his corporis compagibus, ubi munere quodam necessitatis, & gravi opere perfungimur; Animus tamen, illa Divinae particula aurae, Ga naar margenoot+altius surgere debet; Nulli enim ei positi sunt termini, nisi communes propemodum cum Deo. Ad quem à corporis sui habitu vocatur, qui in Coelum erigitur, quò ipsum initia | |
[pagina 41]
| |
sua, & origo trahunt. Maximum autem argumentum est divinitatis; si haec, in quibus versatur; humilia judicet & angusta, si exire non metuat, unde venit. Erit autem illîc, etiam antequàm hâc custodiâ exolvatur, si vitia, ad quae, à carnali corpore, malo suo hospitio, impellitur; deserat, purusque ac levis in cogitationes divinas emicet. Quarum ducem sibi habebit coelestem illam Philosophiam, quam secutus, oculis suis per coeli plagas, & assiduo lucentes globos peregrinabitur, ijs itineribus, quae, exploratione acuminis sui, pervia sunt solis meditationibus, Audi Vatem; Mente Deos adijt, & quae Natura negavisGa naar margenoot+ In hâc sublimitate collocato, nihil videbitur magnum in rebus humanis, utpote cui aeternitas omnis, totiusque mundi nota erit magnitudo. Aurum argentumque, in quibus jacuêre tenebris, dignissima; non hoc aestimabit splendore, quo imperitorum verberant oculos, sed irretortis luminibus praeteribit, & tamen Orientem, occidentemque plagam suam faciet. Cum verò veniet dies ille decretorius, qui mixtam hoc divini humanique secernat; non illum tanquam extremum reformidabit; sed, tanquam aeterni natalem, laetus aspiciet. Corpus hoc ubi invenerat relinquet, nec quis deinde reliquus ejus futuras sit exitus quaeret. Et cum cordatissimo illo Sene hilaris exclamabit; Non me poenitet vixisse, quoniam ita vixi, ut frustrà me natum non existimem; discedo autem ex hâc vitâ, tanquam ex hospitio. |
|