Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 37]
| |
Commentarivs.DOcet hoc Emblema; Fortunam reverenter, & cum modo esse habendam, ne dum ad culmen pervenire contendimus, unà cum ipsis ramis, quos comprehendimus, decidamus. Testudo ubi collecta in suum tegmen est, tata stat ad omnes ictus; ubi exerit partes aliquas; quodcunque nudavit; obnoxium atque infirmum habet: sic nos, apud nos, tuti sumus. Cum autem Caesareum illud, Plus ultrà, cogitantes; Fortunae nos exponimus, ex alto in imum saepe praecipitamur. | |
[pagina 38]
| |
Quoniam ad ultimum exire, nisi lenta foelicitas non solet. Appetitus autem, dum longius evagantur, & tanquam exulantes cupiendo atque appetendo, non satis à Ratione cohibentur; finem & modum transeunt; quem ubi semel reliquerant; actum est: Quisquis (enim) medium defûgit iter; Et secundum Aristotelem; quantò magis aliquid accedit ad medium; tantò melius, quantò magis distat à medio, tantò pejus est. Hoc unum itaque com Plauto cogitemus; Ga naar margenoot+Modum omnibus rebus optimum esse habitum, Prudenter Tragicus;
Ga naar margenoot+Fata si liceat mihi
Fingere arbitrio meo;
Temperem Zephyro levi
Vela; ne pressae gravi
Strepitu antennae tremant.
Tuta me media vehat
Vita decurrens via,
Quicquid excessit modum
Pendet instabili loco.
Probavit hoc insolens ille Puer, patriae cautionis immemor, qui
Gnosium Regem timens,
Alta dum demens petit,
Artibus fidens novis,
Certat & auras leves
Vincere, & falsis nimis
Imperat pennis Puer;
Nomen eripuit freto.
Callidus medium senex
Daedalus librans iter;
Nube sub mediâ stetic
Alitem spectans suum.
Hinc ita Horatius ad Licinium,
Ga naar margenoot+Rectius vides Licini, neque altum
Semper urgendo, neque dum procellas
| |
[pagina 39]
| |
Cautus borrescis, nimium premendo
Littus iniquum.
Auream quisquis mediocritatem
Diligit; tutus caret obsoleti
Sordibus tecti, caret invidendâ
Sobrius aulâ.
Vivitur parvo benè, cui paternum
Splendet in mensâ tenui salinum,
Nec leves somnos timor, aut cupido
Sordidus aufert.
Munera ista quae fallax Rhamnusia dat, insidiae sunt, &, quod Demosthenes de donis hostium dicebat; δῶρα ἄδωρα. Quicquid in altum Fortuna tulit, ruitura levat.Ga naar margenoot+ Licet enim pullis suis aspirare aliquandò videatur, tamen adGa naar margenoot+ ultimum temeritati non sufficit; quosque diu prosecuta est, repentè velut fatigata destituit. Destituit? immò abjicit. Soletque, quos plurimis beneficijs ornavit, ad durissimos casus reservare, Et longi poenas Fortuna favorisGa naar margenoot+ Itaque adversus hujus fallacias, hoc scuto & scito, cum Senecam,Ga naar margenoot+ te munio & moneo; Vt scilicet ad parva te redigas, ex quibus cadere non possis; & Fortunam, ut tunicam, magis concinnam, quànı longam probes. |
|