Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 34]
| |
Commentarivs.VEteres illi quorum auctoritas & Sapientia adhaec usquc tempora provecta est; Bacchi statuam ita depingebant; ut ferulam dextrâ, papaver verò sinistrâ gestaret; innuentes per ferulam, ebriosum poenâ dignum, per papaver, nihil ei esse utilius somno. Egregium certè commentum: Nam quum | |
[pagina 35]
| |
Hodie est magnum hoc vitium in vino, utGa naar margenoot+ cumquc ebrius, ignoratione sui, dubia, & parum explanata verba proferat, &, vertigine capitis laboranti, rota domus, velut aliquo turbine, circumagi videatur; quid illi consultias quàm crapulam illam, stomachi tormentam, quum esservescit merum, & viscera distendit; edormire? Postero autem die, quum sibi redditus intelligit omnia vitia sua detecta; poenitentiam agat. Etenim quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur, & omne quod in imo jacet, in summam partem, vi caloris ejicitur: sic vino exaestuante, quicquid in imo est abditum; essertur. Tunc in justa prodeunt certamina, &, nullis existentibus causis, aspera rixa excitatur; quia ebrius, interponendo verba sua vana, aliorum sana dicta non audit; sed in contumeliam erigitur, in convivarum & proximorum crimina, & coedes. Ne longè exempla petamus, ossert se nobis Alexander, qui Clitum, charissimum sibi ac fidelissimum, inter pocula transfodit, & intellecto facinore mori voluit. Denique
Ne quis modici transiliat munera Liberi
Centaurea monet cum Lapithis rixa super meroGa naar margenoot+
Debellata; monet Sithonijs non levis Evius,
Cum fas atque nefas exiguo sine libidinum
Discernunt aridi.
Certè
Nox, & amor, vinumque nihil moderabile suadent,
Illa pudore vacat, Liber, Amorque metu.
Hinc Hegio, apud Terentium in Adelphis, docens Sostratae filiam iniquè ab AEschyno tractatam, ac tandem vitiatam esse; sic ait; Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia. Et Plautus in Bacchidib. Istoc illecebrosius Hoc intelligens Pittacus Mitylenaeus, legem tulit; ut, qui per temulentiam sceleris quid commisisset; duplo plecteretur. Solet enim vulgus hominum, ebrietatis obtentu, crimen extenuare, & omnem ossensam in vinum conjicere. Hoc videre est in Dinarcho adolescente apud Plautum, dum inquit; | |
[pagina 36]
| |
Per tua obsecro genua, ut tu istuc insipienter factum, sapienter feras, Cui Callicles fenex;
Non places, in mutum culpam confers, quod nequit loqui,
Nam vinum si fabulari posset se defenderet:
Non vinum hominibus moderari, sed vino homines solent,
Qui quidem probi sunt, verum qui improbus est, aquam si bibit,
Sive adeò caret temeto, tamen ab ingenio est improbus.
Certè vinum si effundendum est, aliter effundi potest quàm per corpus humanum, in quo consilia impedit, & vigilantiam aufert. Leotychidas quodam rogante quam ob causam parum biberent Spartiatae; Respondit, ne pro nobis alij consultent, sed nos pro alijs. Nam, ut Menander inquit, Multum meri nefaria cogit sapere. Vini usum praescribet tibi Anacharsis, qui dicebat vitem ferre tres botros, primum voluptatis; alterum ebrietatis, tertium molestiae: Sentiens parcum vini usum esse jucundum, quia sedat fitim, largiorem gignere temulentiam, largissimum parere rixas, coedes, & morbos. |
|