Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 32]
| |
Commentarivs.PEssimè meâ sententiâ Imperatores, ducesquc ij agunt, qui hostes suos ad extremos usque fines persequuntur: Nam quemadmodum felis undique cincta fustibus Ga naar margenoot+Fortis virtute coactâ Per eos ruit, & soepissimè evadit; sic hostibus locorum angustijs, & armatorum multitudine circumventis, ex desperatione crescit audacia, &, quum spei nihil est, sumit arma formido. Quod probè intelligens Scipio; dicebat hostibus viam, quâ | |
[pagina 33]
| |
fugiant, aperiendam esse. Saepè enim qui mortem evadere non potest, ultrò pericula sequitur. Eique (ut Statius asserit) Vires fiducia lethiGa naar margenoot+ Ita ut illud Virgilij audiatur; Moriamur, & in media arma ruamus; Et, ut Seneca in Medea inquit; Qui nil potest sperare, desperet nihil. Valerius Maximus ait; Humanae imbecillitatis fortissimum Ga naar margenoot+duramentum esse necessitatem: De hoc si anteà dubitabatur, nostris temporibus ingenti documento, adversus Hispanos, compertum est; nulli scilicet populo, ad decus ac libertatem nato, tam degenerem animum esse ut velit, tam asslictas vires ut cogatur permanere in eâ vivendi conditione, cujus eum poeniteat. Hinc enim dolor, & indignatio, eruptura tandem in nervos, ubi graviora sunt quae patiuntur homines, quàm quae ultrà formidare queant. Damindas, quum Philippus irrupisset in Peloponesum, & quidam ita loqueretur; Periculum est ne acerba patiantur Lacedaemonij, nisi Philippo reconcilientur; O semiviri inquit, quid nobis poterit acerbi accidere, qui mortem contemnimus? Crotoniensium (ut ait Iustinus) centum & viginti millia armatorum erant, quum Locrenses paucitatem suam conspicientes (nam sola quindecim millia militum habebant) omissa spe victoriae in destinatam mortem conspirant, tantusque ardor ex desperatione singulos coepit, ut victores sese putarent, si non inulti morerentur. Hi quum mori honestè quaerunt, victores exstiterunt. Tantum scilicet essecit mistus timori pudor, spesque desperatione quaesita. Proinde altè sedeat Imperatorum animis, quod Pyrrhus, inter caetera militaria praecepta, memoriae prodidit: Non esse pertinaciter instandum hosti fugienti. Sed secundum Guicciardinum, All' inimico quando voleva andersene, non si doveva chiudere la strada, ma piu presto, secundo il vulgato proverbio, fabricarli il ponte d'argento. Quia fortior ultima virtus,Ga naar margenoot+ Et acerbissimi sunt morsus morientium ferarum. |
|