Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 28]
| |
Commentarivs.NArrant ij, qui Historiam Naturalem conscripserunt, Aquilae tantum esse ingenij, ut Testudinem raptam, ex alto aptum speculata locum, in saxum aliquod demittat, | |
[pagina 29]
| |
ut ad cum modum ruptâ testâ carnibus vesci possit. Verum in AEschylo parum aquilinis oculis fuit, quum in hujus albicantem calvariem, saxum esse rata, demissà Testudine miserum occiderit, ut vel ob hanc unam causam optimo jure Poëtis omnibus conveniat esse invisam. Hujus autem AEschyli improvisus casus admonet nos fragilitatis vitae humanae, nostrasque conceptiones inanes esse, utpote quae pusillo temporis spatio saepè franguntur & corruunt, & in ipso cursu ante obruuntur, quàm portum conspicere valeant: ita ut verissimè cecinerit Tragicus. Gens hominum fertur rapidis obvia fatisGa naar margenoot+ Omnis dies, omnis hora vitam nostram carpit, omne deniqueGa naar margenoot+ momentum quàm nihil simus ostendit, & aliquo argumento recenti admonet nos fragilitatis nostrae oblitos, & aeterna cogitantes, respicere cogit ad mortem. Quod animadvertens Aristoteles, verè nos imbecillitatis exemplum, temporis spolium, Fortunae lusus, & calamitatis trutinam appellavit. Et ille dixit: Hominem esse lutum scitè mixtum, vitam, haeminam unam sanguinis, quàm quilibet levis casus rumpit, quaelibet febricula corrumpit. Quid Lucianus in Charonte? vitas hominum bullis hujusmodi similes facit, quarum aliae simul ac natae sunt protinus evanescunt, aliae paulò diutius durant, omnes brevissimis quibusdam intervallis aliae succedunt alijs. Plautus in Pseudolo, Quasi herba solstitialis paulisper fui, Huc, etiam respexit Pindarus, cum dixit, τί δέ τὶς, τί δ'οὔ τις; σκίας ὄναρ ἄνθρωπος. .i. Quid est aliquis? quid est nullus? umbrae somnium homo. Et verè; punctum enim est quod vivimus, & Ga naar margenoot+adhuc puncto minus, sed hoc minimum specie quadam longioris spatij natura derisit. Aliud ex hoc infantia terit, aliud pueritia, aliud adolescentia, aliud inclinatio ad senectutem, aliud ipsa senectus. Et sic
Festinat decurrere velox
Flosculus angustae, miseraeque brevissima vitaeGa naar margenoot+
Portio, dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus, obrepit non intellecta senectus.
Immò & mors: Sed in hoc errore versamur omnes, ut non Ga naar margenoot+putemus nisi senes inclinatosque ad eam vergere, quum illò in- | |
[pagina 30]
| |
fantia statim, & juventa, omnisque aetas ferat. Agunt opus suum fata, nobis sensum nostrae necis auferunt, quoque facilius obrepat mors, sub ipso vitae nomine latet. Nascentes morimur, finisque ab origine pendet. Ga naar margenoot+Et Prima quae vitam dedit hora, carpsit, Haec quum ita sese habeant, quum tantulum sit quod vivimus, quantis tamen illud circumscriptum est angustijs? Sexcenta morborum genera quotidie infestant, nec pauciores impetunt casus, & ruinae, venena, naufragium, lapsus, fulmen, & quid non? Ait non falsus Vates, Ga naar margenoot+Quid crastina volverit aetas Et Lyricorum Princeps,
Quid sit futurum nunquam homini fatis
Cautum est in horas, Navita Bosphorum
Poenus per horrescit, neque ultrà
Coeca timet aliunde fata,
Miles sagittas, & celerem fugam
Parthi, sagittas Partbus, & Italum
Robur, sed improvisa letbi
Vis rapuit, rapietque gentes.
Alium acini granum glutientem, suffocatum accipimus; Alium potus cum lacte pilus strangulavit. Illum Bellantem arma decipiunt. Illum Dijs vota reddentem Penatum suorum ruina sepelit, ille vehiculo lapsus properantem spiritum excussit. Si bene Ga naar margenoot+calculum ponas; ubique mors praesto est. Et tamen nos hoc animal sumus, quod tantos molitur tumultus, cujusque cupiditatibus hic orbis angustus. Cujus rei clarissimum specimen praebuit Alexander, qui Philosopho quodam de pluribus mundis disserente plorasse dicitur, quod unum tantum subegisset, eòque insaniae tandem devenit, ut Deus appellari voluerit, O turgidum putrentis vermis votum, nesciebat scilicet se sperma foeridum, sacrum stercorun, animal denique esse ἡμερόβιον, cui vitae mensura dies. Sed quid hoc in Alexandro Monarcha totius universi miramur? Cum inter tot Fortunae obsequia parum sobria sit mortalitas? In nos descendanus, idem & nobis objici posse comperiemus. Quanto studio, quantâque contentione miselli homunciones honori & ambitioni velificamur? quàm solliciti | |
[pagina 31]
| |
in titulum sepulchri laboramus? quum tamen omnia mortalium studia mortalitate damnata sint. In quàm longinquum cogitationes nostras ordinamus? ignari nullam fidem vitae esse, maximam morti. Providus certè, & in posterum prospiciens mihi sit; qui collectis sarcinis suis, & ex hac vitâ, tanquam hospitio, migrare paratas; crastinum securus exspectet, quem si Deus concedat, in lucrum suum deputet. |
|