Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 25]
| |
Commentarivs.HIc error hominum animos invasit, ut illos in purpurâ & Diademate fulgentes; quibus undique lictor populum circumsusum arcet; quos supra capita hominum, supràque turbam delicatos Lectica suspendit; magnos foelicesque existimet; quorum tamen superficiariam foelicitatem si diligentius introspiciamus; non reges, liberos, aut foeli- | |
[pagina 26]
| |
ces, sed miserrimos servos esse comperiemus:
Ga naar margenoot+Quos vides sedere celso
Soly culmine Reges
Purpur â claros nitente
Septos tristibus armis:
Detrabat si quis superbis
Vani tegmina cultus
I am videbit intus arctas
Dominos ferre catenas.
Ga naar margenoot+Nemo quidem illis venientibus resistit; sed nec ipsi ambitioni crudelitatique resistunt. Tunc quum agere visi sunt, aguntur. Quis Tarquinium vitijs assectibusque servientem Regem Ga naar margenoot+dicat? An Sardanapalus mihi rex erit, cui muliercula imperat? cui leges imponit, praescribit, jubet, vetat quod videtur? qui nihil imperanti recusare potest, nihil negare audet? Si poscit, dandum est, si vocat, veniendum, si ejicit, abeundum, si minatur, extimescendum est. Ego verò istum non servum, sed nequissinium servum existimo. Quomodò, aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus suis imperare? Refrenet prius libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coërceat avaritiam, caeterasque animi labes. Tunc incipiat alijs imperare, cum ipse improbissimus Dominus dedecori acturpitudini parêre desierit. Talem Regem tibi Tragicus depinget.
Ga naar margenoot+Rex est qui posuit metus,
Et diri mala pertoris,
Qui tuto positus loco
Infrà se videt omniae,
Occurritque suo, libens
Fato, nec queritur mori,
Mens regnum bona pussidet,
Rex est, qui metuit nihil
Hoc regnum sibi quisque dat.
En tibi Regem, non vitijs, non casibus, non morti ipsi subjectum, omne denique gaudium ex Bonâ sua mente promentem. Et an non pulchrius ampliusque hoc regnum;
Quàm si Lybiam remotis
Gadibus jungas, & uterque Poenus
Serviat uni?
| |
[pagina 27]
| |
Mihi certè cum Claudiano videtur, dum inquit,
Tu licet extremos latè dominère per Indos;
Te Medus, te mollis Arabs, te Seres adorent;
Si metuis, si prava cupis, si duceris irâ;
Servitij patiêre jugum, tolerabis iniquas
Interius leges, tunc omnia jura tenebis,
Cum poteris rex esse tui, Proclivior usus
In peiora datur, suadetque licentia luxum,
Illecebrisque effrena favet, tunc vivere castè
Asperius, cum prompta Venus, tunc durius irae
Consulitur, cum poena patet. Sed comprime motus,
Nec tibi quid liceat, sed quid fecisse decebit
Occurrat.
Non abludit ab hoc illud Senecae; Si vis exercere tibi utile, nulli autem grave imperium; submove vitia, Favet etiam Boëtius;
Qui se volet esse potentem,Ga naar margenoot+
Animos domet ille feroces,
Nec victa libidine colla
Foedis submittat habenis,
Etenim licet Indica tellus
Longè tua jura tremiscat,
Et serviat ultima Thule;
Tamen atras pellere curas,
Miserasque fugare querelas
Non posse; potentia non est.
|
|