Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 22]
| |
Commentarivs.HAEc duo boni Status fulcra sunt; Consilium & vis; Sed conjuncta; quia (ut testatur Cicero) nihil vis valet foris; nisi | |
[pagina 23]
| |
consilium sit domi, nihil consilium domi, nisi vis sit foris. Consilium, secundum omnes Politicos, à senibus, (quos, quia capiteGa naar margenoot+ sunt candido, sapere oportet) petendum est; vis autem à juvenibus, Queis integer aeviGa naar margenoot+ Fecerunt id Romani; qui semper Senes, quibus corpus annis infirmum, ingenium verò Sapientiâ validum erat; Reipublicae clavo admovebant, eosque, à curâ, Patres dicebant. Asserit Val. Maximus; Validior aetas imperium Romanum rexit, & duplicavit; senectus, excellentissimis ornamentis decorata, in altissimo majestatis fastigio fulsit. Et Ovidius in faitis;
Magna fuit quondam capitis reverentia cani,Ga naar margenoot+
Inque suo precio ruga senilis erat.
Martis opus juvenes, animosaque bella gerebant,
Et pro Dijs aderant in statione suis.
Viribus illa minor, nec babendis utilis armis;
Consilio Patriae saepè ferebat opem.
Nec nisi post annos patuit tunc Curia seros,
Nomen & aetatis mite Senatus habet.
Sciebant autem viri prudentissimi; Adolescentum animos plerumque parum providos, eosque molles, & aetate fluxos, quique haud dissiculter dolis capiantur; Iuvenilis ardor impetu primo furit;Ga naar margenoot+ Contrà Senes cunctatores natura sunt, quibus cauta consilia,Ga naar margenoot+ cum ratione magis, quàm foelicia ex casu placeant. His (quod olim aptissimè de se Mitridates profitebatur) Fortuna, multisGa naar margenoot+ rebus ereptis, usum dedit benè suadendi. Horum senectus (ut Philto apud Comicum loquitur) Historiam veterem atque antiquam sustinet. Iuvenes fidunt Fortunae, tanquam cum eâ fidem stare oporteat, eorum calida sunt consilia, quae quidem specie laeta, sed tractatu dura, eventu aspera sunt. PrudenterGa naar margenoot+ Plutarchus, οὐ γαρ τι βουλῆς ταυτὸ καὶ δρόμου Quia nihil magni discriminis consilijs tam inimicum, quàm praecipitantia. Callidi itaque, non calidi in consilium adhibendi sunt; qui, | |
[pagina 24]
| |
Ga naar margenoot+Quicquid est incoctum, non promunt, Qui quum cogitarint facere audent, & prius cogitare, quàm facere consueverunt. Legimus ducem illum Graeciae Agamemnonem unum Nestorem decem Aiaci similibus praetulisse: Et quidem jure; quia unius viri Sapientis consilio fruuntur omnes, fortitudine autem viri fortis pauci. Et apud Homerum Nestor in consilijs praecipuus, bello utilis. Darius etiam tot Zopyros sibi exoptat, quot grana insunt Punico malo. Hi autem fuerunt senes, qui non viribus, aut celeritate corporum res magnas gessêre, sed consilio, authoritate, & Sapientiâ, quibus non modò non orbari, sed augeri etiam senectus solet. Ga naar margenoot+ Nec tarda senectus Et Ovid. in Metamorp. Non omnia grandior aetas Hinc ea verba Agamemnonis ad Nestorem Iliad. 8. O senex utinam ut animus in pectoribus amicis, sic tibi genua responderent, visque tibi firma esset. Porrò quanquam Sapientia canis non sit aestimanda; & plurimi investi mento hoc Comici meritò proferre possint; Spectare noli simne juvenis qui loquor, Tamen;
Ga naar margenoot+Nunquam ita quisquam bene subductâ ratione ad vitam fuit;
Quin res, aetas, usus, semper aliquid adportet novi,
Aliquid moneat, ut illa quae te scire crédas, nescias,
Et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies.
Quia ut alius Comicus inquit; Sapientiae aetas condimentum est, sapiens aetati cibus. Itaque Plutarchi sententiâ haec finio: Maximè servatur Civitas, ubi consilia senum, & juvenum virorum praecellunt lanciae. |
|