Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 18]
| |
Commentarivs.NOn abs re quidam Ixionis fabulam adversus inanis gloriae sectatores excogitatam esse existimant: nam ut ille, pro Iunone, cum nubeculâ concubuisse, atque ita | |
[pagina 19]
| |
Centauros aliaque monstra procreasse fertur; sic hi gloriam, veluti quandam Virtutis unbram, amplexi; nihil sincerum aut laude constanti dignum, sed adulterina pleraque edunt: homines scilicet ineptissimi, quorum ambitio - Vestibulis, foribusque potentum Quorum vota per fas nefasque ad fasces & secures quàm improbissimè festinant, quae quidem, jam adeptae, gratae non sunt, si aliquid majus restet, ultrà quod se avara cupiditas porrigat, quae non quos vincat, sed à quibus vincatur aspicit, cuique non tam jucundum est multos videre post se, quàm grave aliquem ante se. Vnde usu venit, ut illos vera constansque gloria, tanquam turpissimos sui lenones deserat, aut immoderatus ardor pessum dejiciat; majores alioqui futuros, si minores esse voluissent. Testes mearum sententiarum ambo Gracchi, infoelix par fratrum; qui si civilem dignitatis concupissent modum; quicquid per tumultum, ac seditionem, adipisci conabantur; quietis respublica obtulisset. Etenim ambitiosis hisce ingenijs, alioqui ad imperia gerenda non ineptis, quòd aequalibus gloriae causa inviderent, eosque de statu suo dimovere conarentur, id non exiguo in rebus praeclarè gerendis impedimento fuit; eos enim virtutis suae adversarios reddiderunt, quibus adjutoribus uti potuissent. Praetereà id hominibus ingenium est, ut qui improbè eniti, & ad honores grassari conantur; eos deprimant; contrà, qui nihil sibi vindicant, & infrà aliorum aestimationes sese metiuntur; omnia adsequantur. Atque haec de apertâ ambitione: restat ut dicamus de tacitâ, quae ideò periculosior, quia occultius, & per majores cuniculos fallit. Haec est, quae, quemadmodum remiges, puppim intuentes, proram tamen ulterius promovent & impellunt; sic fugere videtur, quod persequitur, vituperare, quod quàm maximè laudat, non secus ac Philoxenus nasi muccum in catinum emungere solitus fuit, quò, reliquis convivis deterritis, ipse solus cibis appositis frueretur. Intereà autem haec intimè apud sese precatur;
- - Pulchra LavernaGa naar margenoot+
Da mihi fallere, da justum, sanctumque videri;
Noctem peccatis, & fraudibus objice nubem.
Ga naar margenoot+Caeterum gloria ne ab ijs quidem, qui contemptum ejus intro- | |
[pagina 20]
| |
ducere conantur; negligitur; quoniam quidem ipsis voluminibus nomina sua diligenter adjiciunt, ut quod professione elevant, usurpatione memoriae consequantur. Quam vanitatem omnium Philosophorum divinissimus Socrates quàm optimè derisit: Cum enim Antisthenes Cynicus pallium haberet pertusum, idque obvertens fissuram omnibus daret inspiciendam; Ga naar margenoot+Per fissuram, inquit, pallij tui video tuam inanitaté. Adeò nihil simulatio proficit , paucis imponit leviter extrinsecus inducta facies, veritas in omnem partem sui semper eadem est. Tenue est mendacium, perlucet si diligenter inspexeris. Porrò nulli non Virtus & vivo & mortuo retulit gratiam, si modò illam bonâ fide secutus est, si se non exornavit & pinxit, sed idem fuit sive ex denunciato videbatur, sive imparatus ac subitò. ExemplumGa naar margenoot+plum dabit M. Cato homo virtuti simillimus, & per omnia ingenio Dijs quàm hominibus propior; qui nunquam rectè fecit ut facere videretur, sed quia aliter facere non poterat, qui omnibus humanis vitijs imnunis semper Fortunam in suâ potestate habuit, quae ipsum in Praeturâ postponens Strumae Vatinio, optimè ab ipso derisa est; non enim Cato repulsam tulit, sed ipsa dignitas eam passa est; Non secus ac Anaxagoras ab Atheniensibus exilio mulctatus, non privabatur Athenis, sed illae illo. Roma Vejis erat quâ tempestate maximus ille patriae liberator Camillus exulabat pulsus ab ingratâ urbe. Quicunque Rempub. salvam volunt sunt cives Romani. Ga naar margenoot+Qui rectè consulat, consul suat. Hostem qui feriet mihi erit Carthaginienis.
Ga naar margenoot+Virtus repulsae nescia sordidae, in-
contaminatis fulget honoribus,
Nec sumit aut ponit secures
Arbitrio popularis aurae.
Enimverò non purpurâ aut aureis virgis, sed utilitate publicâ adductus, Cato Praeturam petijt, ut amicis propinquisque, & omnibus civibus, omnibus deinde mortalibus paratior utiliorque esset propius positus: Idque laudabili morum suorum fiduciâ, quae quia in animis bonorum de assectu simplici surgit, genus est virtutis. Nec certè caruit heroicus ille conatus,vel laude vel praemio, etiamsi ei non responderit eventus. Rectè enim | |
[pagina 21]
| |
factorum verus fructus est fecisse, nec ullum virtutum pretium dignum illis, extrà ipsas est. Quod probè callebat idem Cato, cordatè affirmans, se malle ut homines querantur cur ipsi non esset posita statua, quàm cur statuta esset quaerant. Arcus enim &Ga naar margenoot+ statuas, aras etiam templaque demolitur aetas, obscurat oblivio, negligit carpitque posteritas; contrà contemptor ambitionis & infinitae potestatis domitor ac frenator animus ipsâ vetustate florescit, nec ab ullis magis laudatur quàm quibus minimè necesse est. Magnum est non expetere quod mereris, immò majus quàm mereri. Paedaretus Lacon cum in numerum trecentorum non esset allectus, vultu hilari surgens è Senatu discessit, hoc dicto; Gratias vobis ago Dij immortales quòd urbi huic tam multos dederitis me meliores. Nimirum vir hic, meritorum suorum securus interpres, patriae suae, vel se è Senatu excluso, benè esse gaudebat, nec ob id virtus ei demptâ gloriâ amara fuit, quae sequi debet non appeti, nec, si casu aliquo non sequatur; idcirco quod gloriam meruit minus pulchrum est. Socratis gemmâ haec consigno, qui dicebat expeditâ & compendiariâ viâ cos ad gloriam pervenire, qui id agerent, ut quales videri vellent, tales etiam essent: quâ quidem praedicatione apertè monebat, ut homines ipsam potiùs virtutem, quàm ipsius umbram consectarentur. |