Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 15]
| |
Commentarivs.PRoverbio celebratum est apud Lacedaemonios; Admora manu Fortunam esse invocandam: Quo significabant sic esse invocandos Deos ut simul & manum apponamus, & nostram addamus operam, alioqui frustrà invocari. Non enim votis neque supplicationibus muliebribus auxilia DeorumGa naar margenoot+ parantur, sed vigilando, agendo, bene consulendo omnia | |
[pagina 16]
| |
prosperè cedunt. Vbi socordiae atque ignaviae te tradideris nequicquam Deos imploras, irati infestique sunt. Gubernator videns insurgere tempestatem Deorum auxilium petit; nihilo segnius interim clavum moderans & antennam detrahens. Miles, invocatâ ope Divinâ, armatur, Arator ab Hesiodo jubetur Ga naar margenoot+Dijs sacrificare deinde aggredi. Nec AEgyptius colonus solo Nili fretus flumine semen suum spargit, nisi prius aratro bovem junxerit, sulcum duxerit, multum laborarit. Tum demum flumen vocat, opus suum illi commendat: Ita fluvius miscetur cum labore agricolae, cum labore spes, cum molestia fructus. Quòd si Ga naar margenoot+autem omnia nobis quae ad victum cultumque pertinent, quasi virgulâ Divinâ (ut ajunt) suppeditarentur, tum optimo quisque jure se negotijs omnibus omissis otio daret. Sed Ga naar margenoot+ - Nil sine magno Et Ga naar margenoot+ - Ignavis precibus fortuna repugnat.
Ga naar margenoot+Pro pretio labor est, nec sunt imnunia tanta,
At nisi per fossis fugiet te montibus aurum,
Impendendus homo est Deus esse ut possit in ipso.
Ga naar margenoot+Quaecunque bona sunt ac praeclara, corum, nihil sine labore ac Ga naar margenoot+studio Dij hominibus largiti sunt. Siqua foelicitas inter eos est non sine ijs existit, sed eam ad exitum perducet aut hodie, aut posteà Deus. Ait alicubi Hesiodus:
Agmine cum multo facilis se ignavia cuivis
Ossert, plana via est, aditus levis ejus ad aedes:
At virtutis iter sudore Dij obvallarunt,
Longa quidem pariter, viaque ardua ducit ad ipsam,
Asperitate graves aditus quae fronte recludit
Primâ: sed levis est superato vertice tandem.
Si itaque delectant praemia quae promittuntur, ne deterreant certamina quae jubentur. Nam (ut Plautus inquit) Qui è nuco nucleum vult, frangat nucem. Claud. in Epithal. Honorij.
Non quisquam fruitur Veris odoribus
Hybleis latebris nec spoliat favos
Si fronti caveat si timeat rubos;
| |
[pagina 17]
| |
Armat spina rosas, mella tegunt apes.
Si Doctrinam amas, dormienti tibi eam Dij non conficient, non enim latâ (ut ait Propertius) viâ ad eam currere datur. Nec frustrà Musas Antiqui in arduo atque edito monte habitare dixerunt; Laborem enim, sudorem, & vigilias in earum atrio excubare voluit Deus; hae earum matres sunt, negligentia autem ijs noverca est. Si Mercuriales artes, hoc est mercaturam, exercere tibi animus est, nequicquam tibi ignavo faculam Ga naar margenoot+lucrificam allucebit Fortuna. Nimis homo nibili est, qui piger est,Ga naar margenoot+ Denique si bello inclarescere studes, quernamque coronam mereri; non ex plano & facili haec gloria petitur, nec segnibus animis sibique indormientibus ad eam aspiratur:
Non flantibus austris,Ga naar margenoot+
Neu pluvijs cedes.
Inventis utêre cibis, solabere partes
AEquali sudore tuas. Si collis iniquus;
Primus ini, Sylvam si caedere provocat usus;
Ne pudeat sumptâ quercum stravisse bipenni,
Calcatur si pigra palus, tuus ante profundum
Praetentet sonipes, fluvios tu protere curru
Haerentes glacie, liquidos tu scinde natatu.
Nunc eques in medius equitum te consere turmas,
Nunc pedes assistas pediti, tum promptius ibunt
Te socio: tum conspicuus gratusque geretur
Sub te teste labor.
Cogit (scilicet) tantos tolerare laboresGa naar margenoot+
Summa ducis virtus, qui nudà fusus arenâ
Excubat, atque omni Fortunam provocat horâ.
Sunt tamen quidam hoc astro, ut ijs ad amplitudinem & Ga naar margenoot+gloriam, & ad res magnas bene gerendas divinitus adjuncta Fortuna videatur, quibus venti, tempestatesque obsecundant: homines scilicet majore Fortunâ quàm Sapientiâ; quae quia deest, ad temeritatem saepius invitantur, cum pravo consilio illa propitia arridet, quae ita prodesse nonnunquam vult, ut vehementius noceat. Itaque Caesareum illud probemus; Virtute duce, cumite Fortunâ. |
|