Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 13]
| |
Commentarivs.ARistophanes in Equitibus ait;
Fecistiut is qui captat anguillas facit;
Quieta quum sunt stagna venatur nihil,
| |
[pagina 14]
| |
Sed coenum ubi omne illac & hac subverterit
Captura magna est; Tu quoque ubi perturbaveris
Hinc Civitatem & inde; plurimum capis.
Similitudo mehercules optimè quadrans in seditiosos, qui Ga naar margenoot+honores quos quietâ republicâ desperant; perturbata se consequi posse arbitrantur. Itaque miscent omnia sursum & deorsum, certi suis conatibus oportunissimos esse illos transitus rerum. His ducibus comites sese adjungunt ij qui ex conscientiâ scelerum nihil spei sibi reliquum fecerant, nisi in summâ rerum omnium desperatione: hi privata vulnera Reipublicae malis operire statuunt. Praetereà obaerati, quibus assicta fides in pace, qui rebus turbatis alacres, & per incerta tutissimi sunt. Hinc apud Suetonium Iulius Caesar inquit; ijs quos gravior criminum, inopiae, luxuriaeve vis urgeret; bello civili opus esse. Quemadmodum enim pulegium ipso brumae tempore floret, quum marcent omnia: ita mali, quorum in pace nullus est respectus, rebus pessimè vexatis regnum tenent. Sed id pro tempore faltem; parum enim diuturna est foelicitas quae his fundamentis innititur. Et rarò magna illa Reipublicae moles convelli sine exitio convellentium potest. Qui igne immisso sylvam incenderit, non potest eventum reliquum arbitrio suo moderari, sed ignis quocunque impetus fert, pabulum quaerit, & in ipsum incendij auctorem saepe ruit: haud aliter qui malo consilio patriam intestinis bellis incendit; cum illâ conflagrante conflagrat, pereunte perit, & aequales cum victis victoris conditiones accipit. |
|