Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 9]
| |
Commentarivs.NOta est omnibus Phaëtontis & Icari fabula, quae in eos potissimum à Poëtis prudentam primis excogitata est; qui insanientis sapientiae consulti περιεργάζονπυι ξητῶντες τά τε ὑπ ὸ γῆν καὶ τα ὲπουράνια; Satagunt inquirentes & quae terram infrà, & quae coelum suprà sunt. Res certè quan nec | |
[pagina 10]
| |
scire datum, nec scitari permissum, nec scrutari relligiosum. Cum enim Deus regnum suum, seque sine arbitris regat; sanctius & reverentius est de eo credere, quàm scire, mirari, quàm rimari. Plura de hoc Scire nefas homini. Tangere vis coelestes illos ignes? cum Icaro liquesces. Scandere in Providentiae arcem? cum Phaëtonte temerario cades. Vna & quidem maximè laudabilis audacia hîc, nihil audere, unum acumen, nihil cernere, una scientia, nihil scire. Quia,
Ga naar margenoot+Prudens futuri temporis exitum
Caliginosa nocte premit Deus,
Ridetque si mortalis ultrà
Fas trepidet.
Quid itaque animum aeternis consilijs minorem fatigamus? Quid nos homulli, nos terra, pulvis, somnium, immò somnij fugacis umbra, angusto sinu illum claudere volumus, quem nec coelum ipsum? quid coelestia ejus decreta capere, quos nunquam coepit coelestis Curia? Tamen
- Nos pravum, & debile vulgus
Scrutamur penitus Superos, hinc pallor, & irae,
Hinc scelus, infidiaeque, & nulla modestia voti.
Nos ij sumus qui secreta Coeli inquirere sudamus, qui curiosâ mente mentis aeternae recessus tentamus, & in ipsa ipsius Decreta irrumpimus. Nos de divinâ Praedestinatione, de Libero Arbitrio, de Lapsu primorum parentum, alijsque, quae otiosae mentes semper quaerunt, & nunquam inveniunt, disputare audemus, simplicemque Scripturam quaestionum ambagibus implicamus; cum tamen Veritas haereat sub ictu, immò amittatur nimium altercando. Ga naar margenoot+Idcircò mundi stulta delegit Deus In his si quis seorsim à sensu nostro senserit; in eum statim arietamus, crimenque ducitur lustralibus februis expiandum. Pro his, Ga naar margenoot+Bella geri placeat nullos habitura triumphos. Pestis certè & hujus, & jam olim plurium Rerumpublicarum, nec facilè excutienda si aut ipsa potens, aut obsedit potentes. Nonne hodic hanc ob causam, provinciam provinciae, civem civi infestum videmus? nonne hoc | |
[pagina 11]
| |
Procudit enses, Accedunt concionales tubae, quae undique gladiatorio animo classicum canunt, quaeque pax deberent esse mundo, fax sunt, & πῦρ ῦπὶ πῦρ addunt, quum tamen omnis modestia atque moderatio eas deceat, quam si non habeant; sumerent saltem sibi hoc tempore mutuam. Sed frustrà est haec querela; quisque regnum sibi vi, atque factionibus munit; hinc castra ex unâ parte contraria, & parentum liberorumque sacramenta diversa: Diditur incertum studia in contraria vulgus. Verè incertum; quia, non aliter quàm pecorum ritu, sequiturGa naar margenoot+ antecedentium gregem, pergens non quà eundum, sed quà itur, nec ad rationem, sed ad similitudinem componitur. LibertasGa naar margenoot+ quidem, & speciosa nomina praetexuntur; sed ut imperium evertant, libertatem praeferunt, si everterint, ipsam aggredientur.Ga naar margenoot+ Sub hoc mantili & everriculo multarum fraudum, fervida ingenia violentiam naturae, & profundam ambitionem velare student. Relligio passim in ore, improbitas in corde, cui nisi frena maturè injiciantur, & veteres artes, per quas Batavum nomen, & illius crevêre vires; revocentur; ita in nervum erumpet, ut non nisi Vi Majore ejus motus componendi sint. Quod si fit, conclamatum est, & exequias Belgicae quibus commodum est ite. Non desunt nobis exempla istarum quas patimur cladium, sed ipsi nobis. Nonne Graecia, &, quod recentius, Flandria, hâc immodicâ libertate & licentiâ concionum perijt? Nonne speciosi hi religionis praetextus,
Altis urbibus ultimae
Sterêre causae cur perirent
Funditus, imprimeretq́ue muris
Hostile aratrum exercitus insolens?
Certè nimis quàm verum. Sed quid? Ita se res habet, ut plerumque qui Fortunam mutaturus est Deus, consilia corrumpat.Ga naar margenoot+ Iam rebus omnibus florentissimi, Regibus, Principibus, Rebus publicis suspiciendi, immò (dicere hoc liceat) adorandi; nosmet ipsos perdere, & in nostra viscera victricem dextram convertere studemus: palàm alioqui beati, nisi unum hoc desit, animus qui modestè istaec ferat. At vix est ut queamus; opes enim | |
[pagina 12]
| |
divitiae nimiaque foelicitas asslixêre saeculi nostri mores: hinc illae lachrymae, haec una fundi nostri calamitas. Philosophus quidam interrogatus, quidnam esset Fortuna? respondit; Malus medicus; plerosque enim quos curat coecos facit. In nobis id verum, quibus hostis in latere, & tantum non ad portas Hannibal, & tamen dulci fortunâ ebrij litigamus, Syracusae nostrae capiuntur, & nos in pulvere pingimus, sperantes amoto metu, & intercà oscitantes opprimendi. At quantò fatius erat, id operam dare, ut sapientiam cum modo habentes Consilia quibus impares sumus fato permittamus, &, pestilente hâc fruge in herbâ oppressà, tutam rebus adstruamus securitatem. Ga naar margenoot+Animos commune periculum jungat, simultas post sit: Ne tum denique nostra intelligamus bona, cum quae in potestate habuimus ea amiserimus. Serum est mortuâ re verba facere, Optimum autem alienâ insaniâ frui. At vos;
Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat
Indomitâ cervice feros, ubicunque locorum
Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus.
Nos qui nihil praeter vota in commune conferre possumus, Deum intimè precamur, ut pura simplexque Relligio in patriâ nostrâ restauretur, ut nova commenta, & coetera ludificandis animis per otium callidè excogitata, aboleantur, tandemque, sublatâ scissurâ, pax in domo ejus, in Conscientijs quies, securitas in Republicâ constituatur. |
|