Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 4]
| |
Commentarivs.IN nemine Deorum Dearumve tam prodiga ingeniorum fuit Antiquitas, quàm in Fortunâ, ut quae sola utramque paginam facere (vel teste Plinio) in ratione mortalium fuit credita. Hinc tot ejus cognomina, tot eam precibus ambiunt, quos elegantissimè Horatius noster Lib. I. Ode xxxv. | |
[pagina 5]
| |
Descripsit. Enimverò coeci homines res mortalium nullo ordine, nullo alio rectore, quàm Fortunâ, fluitare existimabant. Divinos itaque ei tribuebant honores, litabant, coelo denique eam collocabant: Testis Iuvenalis Satyra x. Nullum Numen abest si sit prudentia, sed te Et idem alio loco. Si Fortuna volet, fies de Rethore Consul, Haec ille Ethnicus Poëta ethnicè de Fortuna. Pudet autem maximo cum Christianorum dedecore confiteri, tot etiamnum esse, qui non Deum Fortunae rectorem, sed ipsam Fortunam propriâ suâ lege meantem agnoscunt, qui huic secunda & adversa sua accepta referunt. Pendent miseri ab eâ, nunc magni sunt, nunc pusilli, nunc elati, nunc supplices, ut cumque se mutarit Rhamnusia; non secus ac conchilia crescente Lunâ augescunt, decrescente decrescunt. Contrà verò Sapiens, pedissequus ille ac imitator Dei, quem hîc in Scenam producimus; hâc Deâ altior & sublimior stat; utpote semetipso, & ex se nascentibusGa naar margenoot+ bonis contentus; hoc est ijs, quae casu non dantur, quale bonum est Virtus: Nam qui alia bona judicat venit in Fortunae potestatem, alieni arbitrij fit. Porrò in unoquoque Sapiente Quis Deus incertum est, habitat Deus. Ille dat consilia magnifica & erecta, ille dat animum excellentem,Ga naar margenoot+ moderatum, omnia tanquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem. Quem elegantissimè suis coloribus depinxit Horatius.
Quisnam igitur liber? Sapiens, sibi qui imperiosus,Ga naar margenoot+
Quem non pauperies, neque mors, neque vincula terrent,
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, & in seipso totus teres, atque rotundus,
Externi nequid paleat per lave morari,
In quem manca ruit semper Fortuna.
O quàm magna quàm paucis? Examinemus & caput SapientiaeGa naar margenoot+ in istis habebinius, Liberum itaque Sapientem esse sic pro me probat Cicero in Paradoxis. Quid est Libertas? potestas vivendi ut velis. Quis igitur vivit ut vult? qui recta sequitur, qui gaudet ossicio, cui vivendi via considerata atque provisa est, qui | |
[pagina 6]
| |
legibus quidem non propter metum paret, sed eas sequitur atque colit, quòd id salutare maximè esse judicet. Soli autem id contingit Sapienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coactus. Confitendum itaque est nisi qui ita sit assectus esse Ga naar margenoot+liberum neminem. Sibi imperat Sapiens, quia non attollitur prosperis nec mergitur infoelicibus. Testis ille à Porticu Sapiens, clamans altum & intonans: Ego solus rex sum, solus dives: & interim conspicitur ad alienas fores mussitans; Da tegmen Hipponacti, namque frigeo Ga naar margenoot+Nec morti nec vinculis Sapientem cedere; videre est in innocentissimo Socrate, cujus animun triginta Tyranni circumsistentes infringere non potuerunt. Quemadmodum enim nihil incommodi adfert nimbus in mare decidens, utque grando illisa tectis magno quidem fragore, verùm nullâ noxâ desultat, sic inanis ille terror mortis nihil in Sapientem potest. Ad omnem incursum invictus & interritus est, non si paupertas, non si luctus, ignominia aut dolor impetus faciant, pedem referet, securus contrà illa ibit, plenus gaudio domestico, Verè Boëtius Lib. I. Metro.iiii.
Quisquis composito serenus aevo
Fatum sub pedibus dedit superbum
Fortunamque tuens utramque rectus
Invictum potuit tenere vultum,
Non illum rabies, minaeve ponti
Versum funditus excitantis aestum,
Nec ruptis quoties vagus caminis
Torquet fumisicos Vesevus ignes,
Aut celsas soliti ferire turres
Ardentis via fulminis movobit.
Quid tantum miseri feros Tyrannos
Mirantur sine viribus furentes?
Nec speres aliquid, nec extimescas;
Exarmaveris impotentis iram.
En tibi duo rivuli ex turbidissimo Assectuum fonte deducti; nimirum Spes & Timor, qui etiam in Sapientis animum non Ga naar margenoot+influunt, utpote in utpote in quo nil nisi tranquillitas, non secus ac status mundi super Lunam. | |
[pagina 7]
| |
Per petuum nullâ temeratum nube serenum. Nam illa mundi pars superior & ordinatior, nec in nubem cogitur, nec in tempestatem impellitur. Eodem modo sublimis ille animus, quietus semper & in statione tranquillâ collocatus, modestus venerabilis & compositus est. Venio ad Honores:Ga naar margenoot+ quos quàm facile sit Sapienti contemnere testatus est Diogenes, qui maluit in dolio suo volutari quàm Alexander esse: Scivit scilicet; Regnum & Diadema tutum solam deferre virtutem;
Quam tamen invitam blandè vestigat, & ultròGa naar margenoot+
Ambit bonos, docuit toties à rure profectus
Lictor, & in medijs Consul quaesitus aratris.
Denique (quod fons est Emblematis) Sapientem esse totum exGa naar margenoot+ se aptum, ex se pendentem, & suprà Fortunam; paucis pro me docebit Epictetus: Sicut Iuppiter secum est atque agit, & in se acquiescit, fruiturque cogitationibus se dignis: Sic & Sapiens sibi ipse sussicit & secum esse potest, fruiturque puriore illâ & sublimiore meditatione; quâ foelicitate (secundum Senecam) nulla Deo est propior. Porrò cum vera magnanimitas atque libertas duabus potissimum rebus constet; in contemnendis cum prosperis tum adversis; quis hoc melius potest quàm Sapiens? qui totum Fortunae regnum despicit, & animosè cum Horatio exclamat; Fortunam
Laudo manentem, si celeres quatit
Pennas; resigno quae dedit, & meâ
Virtute me involpo, probamque
Pauperiem sine dote quaero.
Habeamus aquam & polentam, & Iovi ipsi de foelicitate Ga naar margenoot+moveamus controversiam. Age nunc Saeviat atque novos moveat Fortuna tumultus, O muros quos construendos in animi nostri sensibus monebat Antisthenes nullâ vi expugnabiles. Quàm alta hîc (sine quâ nihil dulce) securitas? Quantus hîc tollendus risus, quantâ voluptate implendus animus ex hâc sublimi, & tutâ arce contemplantium aliorum errores, suam autem quietem. Non quia vexari quemquam est jucunda voluptusGa naar margenoot+ | |
[pagina 8]
| |
Hi planè juxtà Creaecorum proverbium ἀπὸ πύργου κρίνουσιν ἀχάιουσ. Ipsi stantes in littore navigantis artem & discrimen spectant Ga naar margenoot+otiosi. Exsurgamus, exsurgamus & nos aliquando ex hâc fece, ut evadamus in illud sublime & excelsum, ubi tranquillitas nos manet, & expulsis terroribus vera Libertas, Certè
Ga naar margenoot+Nil dulcius est, benè quàm munita tenere
Edita doctrinâ Sapientum templa serena,
Despicere unde queas alios, passimque videre
Certare ingenio, contendere Nobilitate,
Noctes atque dies niti praestante labore
Ad summas emergere opes, rerumque potiri.
|
|