Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[pagina 1]
| |
[pagina 2]
| |
Commentarivs.OMnis hominum vis ac praeftantia in Animo & corpore sita est: Vtrumque autem habent egregium, nisi quod aliud alio sit praestantius. Hoc lustremus, atque in eo nos illustremus: Corpus quod attinet; videmus illud eis à Naturâ datum sublime, & quum caeteras animantes pronas, ventriq́ue obedientes, ad pastum abjecisset; solum Hominem ad caelum, quasi cognationis domicilijq́ pristini conspeetum, erexit. Hinc Poëtarum ingeniosissimus,
Pronaq́ue cum spectent animalia caetera terras,
Os homini sublime dedit, coeluniq́ue tueri
Iussit, & erectos ad sidera tollere vultus.
Altius si indagemur; omnia, quae mundus, cum habere comperiemus; quatuor scilicet Elementa; Spiritum aëreum, Corigneun), Corpus terreum, & os aqueum. Praetereà capitis quoddam coelum, & in eo scintillantes oculos, ipsam formam rotundam cum brachia & pedes expandit, à quorum extremitatibus si lineam ducamus, rem habebimus autorem. Quibus rationibus moti philosophi Μικροκόσμον illum appellarunt. Testatur id Macrobius in Somnio Scipionis: Physici mundum magnum hominem dixerunt, & Hominem brevem nundum, Rectè; quia ut ille à Deo regitur, sic Homo ab Animo, alterâ illâ sui parte, immò toto; Ga naar margenoot+Nec enim nos ij sumus quos forma ista declarat, sed mens cujusque, is est quisque. Quare Socrates cum decorum adolescentem conspicaretur: Vtte videam, inquit, aliquid loquere. Etenim arbitrabatur hominem non oculorum, sed mentis acie, & animi obtutu esse considerandum. Ab hoc illad coeleste animal sumus quod divinae in terris Providentiae quandam quasi repraesentat imaginem; fagaces, multiplices, acuti, memores, pleni rationis & consilij, denique praeclarâ quâdam conditione generati, nimirum ut caeteris animalibus imperemus:
Ga naar margenoot+Sanctius bis Animal, mentisq́ue capacious capacius altae
Deerat adhuc, & quod dominari in caetera posset
Natus homo est, sive hunc divino semine secit
Iille opifex rerum, mundi melioris origo;&c.
Divino semine inquit Poëta non poëticè; Anima enim rationalis ex ipso aeternitatis gremio decerpta est, ab illo tradux, di- | |
[pagina 3]
| |
vinitatis originem initiumq́ue accepit, ex hoc orta huic similis est. Quid ei clausum, quid invium? in coelum usque penetrat; astrorum ortus, obitas cursusq́ue cognoscit, dies, menses, annos finit, defectiones Solis & Lunae, & scit & praedicit in omne posterum tempus, quae, quantum, quando foturae sint. Suo denique ingenio in rerum Naturâ, alteram quasi naturam essicere conatur.
Quis dubitet post haec Hominem conjungere Coelo,Ga naar margenoot+
Eximiam Natura dedit linguamque, capaxque
Ingenium, volucremque Animum, quem denique in unum
Descendit Deus, atque habitat, ipsumque requirit.
Cum itaque, ô Homo audacissimae Naturae artificium, tot tantaeque tibi sint dotes, eas cognosce, & attollere, ne tanquam fungus in illustri hâc mundi machinâ sedeas, & cucurbitas pingas, excute corporearum cupiditatum coenum, rụmpe clavos quibus te, terrenas habitans Libido mentes, terrae assigere studet, ne pejus tibi velle videaris quàm ipsa Natura voluit.
Haec, nisi terremus malè desi pis, admonet figuraGa naar margenoot+
Qui recto coelum vultu petis, exerisque frontem;
In sublime feras Animam quoque, ne gravata pessum
Inferior sídat mens corpore celsius levato.
|
|