Emblemata(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio *6r] [fol. *6r] In commendationem Emblematum Florentii Schoonhovii, I.V.D. & Poëtae eximij. VIdimus Alciati benè doctum Emblema, nec illi Edidit aut simile, aut doctius alter opus; Hunc tamen ad vivum, Schoonhovius indolis altae, Exprimit; huic primo, jure secundus erit. Sive quis inventum spectet, quis sive Poësin, Seu videat prosa planius omne datum: Quis non tam varias simulmo in pectore dotes Suspiciat? quis non credat inesse Deum? Quod dedit Alciatus Minoë interprete, solus Schoonhovius vates hoc simul omne dedit. Hunc igitur docti, quibus ex meliore metallo Finxit Apollineus pectora dia calor, Hunc avidâ versate manu: legisse juvabit; Vtile nam dulci miscuit omne simul. Philologus, vates Themidis, Phoebique sacerdos, Omne tulit punctum, & commoda multa feret. Gerardus Traudenius. [Folio *6v] [fol. *6v] Sapere Avde Florentius Schoonhovius I.C. Goudanus AEtatis sua XXIV. Quem sibi sancta Themis teneris sacravit ab annis, Ingue suum pariter Musa vocavit opus, Schoonhovius sic ora gerit; Iuvenilis imago est, Mens tamen interius nil iuvenile sapit. Gerardus Traudenius. Vorige Volgende