Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[Folio *5r]
| |
Lectori Benevolo S.TRes anni sunt, benevole Lector, quòd Poëmata mea publici juris fecerim, in gustum scilicet, & periculi faciendi causa, qui tuus in me meaque esset animus: Ea quia tum temporis doctis quibusdam non displicuêre, & à te obvijs, quod dicitur, ulnis excepta sunt, etiam haec Emblemata, extemporali curâ essusa, & jam tum apud me parata, è fidis Silentij castris erumpere passus sum. Quia (ut inquit ille) Spes alitur exemplisGa naar margenoot+ & placiturum confidimus, quod alijs placuissè gaudemus. De illis autem (ficut de alijs) seriò rogo & obtestor, uti amicè, non rigidè censeas; ut quam benevolentiam antehàc expertus sum, eandem etiamnum in te sentiam. Etenim, ut verum confitear, voluimus hîc aliquid, sed impari cum alijs, queis corculis esse datum est, sucessu. Sussicit nobis, si solam invidiam deprecemur, quam quidem eò mihi aequiorem futuram spero, quòd infirmum & informem hunc foetum, non sapientior aetas, sed adolescentia enixa sit, & quidem ea, que propter alias curas, in hâc solâ curà esse non potuerit. Hoc Lector si cognoscis, ignosce, si ea vitia non essugerim, quibus utplurimum tales assines sumus. Sin minus, me tamen consolabor, omnium bonarum rerum conatum in laude, essectum in casu esse. Si desint vires, tamen est laudanda voluntas,Ga naar margenoot+ Vltimum restat quod te precer, aut potius deprecer, ne scilicet | |
[Folio *5v]
| |
mireris sententias quasdam Graecorum, Latinè hîc à me esse expressas. Cum enim Typographus noster defectu illarum litterarum laboraret, mihique non aliud tempus ad corrigendum opus, quàm hoc dierum Canicularium Iustitium suppeteret, commodè illae exspectari non potuerunt. Verba autem auctorum Graeca, siquis nostris Latinis non contentus, fortè defiderabit, ex ipfis, quorum loca fideliter & ex lege designamus, petat. Aliorum verò sententias, quas hîc in morem Centonis con teximus, discriminibus verborum, aut litterarum figurâ disparare noluimus, ad minorem nimirum Typographi molestiam, & ut (quod mihi placebat) uniformis esset Scriptura. Vnicui que autem quod debeo, ingenuè addito è regione nomine, acceptam fero. Tu Lector have, & si merni, fave. |
|