Emblemata
(1618)–F. van Schoonhoven– Auteursrechtvrij
[Folio *2r]
| |
Amplissimis, Prudentissimisque Viris, D. Praetori, Consulibus, Scabinis, ac universo Senatui inclytae Civitatis Goudae, Florentivs Schoonhovivs haec Dicat, Sacratque.GRavissimè & prudenter à praestantissimo Philosopho litteris proditum est, Viri Amplissimi; Quales in Republicâ moderatores sunt, tales reliquos solere esse cives. Etenim cum vita Regentium publica censura sit, eaque perpetua, & generosis ingenijs non tam imperio opus sit, quàm exemplo, ipsi gubernatores factis suis praecuntibus, quae sunt blandissimum jubendi genus, subditos suos in ossicio continent, ipsaque aequitas & ratio omnes bonos adhortatur, ut legittimam corum potentiam, atque autoritatem, quibuscunque rebus possint, tueantur ac revercantur. Videmus, ubi mens sana viget in sano corpore, vigere quoque, & essulgere admirandas ejus functiones: sic Civitates, si prudenti eorum, qui ad publicum clavum sedent, ductu & auspicio regantur, florent, & tantum ultrà reliquas urbes caput esserunt, Quantum lent a solent inter viburna cupressi.Ga naar margenoot+ Graeci quâ ratione evaserunt toto orbe tam laudabiles? nempe quòd caeteras, quas illi barbaras vocabant, nationes omnes Sapientiâ & ingenio anteirent? | |
[Folio *2v]
| |
Ga naar margenoot+Vnde tantum nomen Quà sidus currit utrumque; sortitae sunt Athenae? hoc pacto scilicet, quòd haberent praestantes ingenio ac Sapientiâ viros. Parva denique oppida, si à prudentibus gubernentur, parvo temporis spatio maxima incrementa sumere possunt. Testis est, Viri Amplissimi, laudatissima vestra Respublica, quae prudentissimo vestro ductu & auspicijs, veterem suum vigorem, alijs quibusdam ad interitum vergentibus, reservavit, & adhuc quotidie maximum status sui incrementum capit. Idque non alijs modis, quàm sapientiâ vestrâ, & fideli legum custodiâ, quae Civitates (ut Euripides inquit) continent, quae omnem societatem, & bonam reddunt, & stabilem conservant. Dicebat Dionysius senior, Vi atque Metu, tanquam adamantinis vinculis, magna imperia retineri; Quod scitè sanè, & ex Patriae suae consuetudine Agesilaus refutavit; Ex eo enim quum quaesitum esset; Vtra esset Virtus praestantior, Iustitiane, an Fortitudo? Haec, inquit, sine illâ, tantum ad pernicicm valet: at illi si pareant omnes, hujus usus nullus futurus est. Suavissimè Horatius,
Ga naar margenoot+Tutus bos etenim rura perambulat,
Nutrit rura Ceres, almaque faustitas,
Pacatum volitant per mare navitae:
Culpari metuit fides.
Nullis polluitur cast a domus stupris,
Mos & Lex maculo sum edomuit ne fas,
Laudantur simili prole puerperae,
Culpam poena premit comes.
Idem vos pro sapientiâ vestrâ statuitis; Haec potissima fulcra, fortissimos tibicincs omnis politici status judicatis, lustitiam, & concordem inter subditos vestros Relligionem. Quam (ut consentiens fama de vobis semper testabitur) hactenus ita estis tutati, ut, dum praecipuas Bataviae urbes (Heu fatum nostrum opinionum quarundam in Religione dissidium, adeò vexaret, ut propemodum divortium, & vorsuram à sese mutuò | |
[Folio *3r]
| |
facerent, vos maturum amuletum ei morbo adhibendo, tanquam in altissimo otio, atque alcedonijs, cum subditis vestris beatissimè vixeritis, & paenè uni firmi immotique steteritis, in communi illo motu. Videbatis scilicct, Amplissimi Viri, noxium hoc Religionis dissidium, maximos rerum publicarum nervos incidere; idcircò aut ei resistendum, aut doctrinâ, & sedulâ institutione oportunè consopiendum. Ne tandem illud audire cogeremini, Quantum Relligio potuit suadere malorum.Ga naar margenoot+ Porrò Viri Ampliss. quanquam innumera exstent in civitatem vestram, Patriam mihi charissimam atque sanctissimam, merita, non ero tamen in ijs commemorandis prolixior, neque reliqua virtutum vestrarum praeconia, (ne in publica commoda, quibus assiduò in majus provehendis studetis, peccem) recensebo, finitimorum vestrorum tacitae conscientiae interca judicandum relinquens, quam laudem mereamini. Illud me hercules tacere non possum, me, quoties haec rumino, (rumino autem saepissimè) illicò in vestri nominis amorem, ac venerationem incitari, & sedulò evigilare, quo potissimum pacto vestros animos, quos nascentis meae laudis fautores experior, mihi dignè demereri queam. Et quidem in hoc rerum mearum statu, non alia occurrit aptior occasio vobis gratificandi, quàm si hunc Emblematum meorum libellum, jam per triennium, & quod excurrit, in scrinijs meis servatum, tandem à bibliopolâ Andrea Burier multis precibus mihi extortum, sub vestro nomine, in AEde Musarum consecrarem. Non mercenariâ spe illectus, ut caput unctius referam, sed ut ostendam, quicquid possum, id ipsum, immò hunc spiritum in vestrae spem gratiae militare. Munus certè hoc nostrum, si ex vestrâ dignitate spectetur, perexiguum, si ex viribus meis, mediocre, si ex animo, magnum est. A quo solo, ut alia desint, vobis gratum & acceptum esse velim, idque eò magis futurum spero, quòd non ab inquilino aliquo, sed ejusdem Reipub. | |
[Folio *3v]
| |
municipe, coque, cujus Parens laudatissimi vestri Collegij Consularis, non ita pridem consors fuit, profectum sit. Et certè Viri Ampliss. (si qua bonis de se fiducia est) non in tam sterili arvo sementem ingenij nostri fecimus: Edimus enim Emblemata; studij genus foeliciter fallax, utpote quod plus Philosophiae in recessu habeat, quàm quidem primâ fronte promittit. Hoc opus à paucis adhuc (quod citrà jactantiam dictum) in Bataviâ vestrâ tractatum est. Aliquot abhinc annis, Viri omni aeternitate dignissini, D. Hugo Grotius, & D. Daniel Heinsius quaedam juvenilia, id est Amatoria edidêre Emblemata; opus me hercules & lepidum & venustum, sed quod auctores illi magni vix tanti putant, ut pro suo agnoscant. Olim etiam Vir summus Alciatus, de cujus laudibus nihil tam magnificè dici potest, quod ad meritorum sublimitatem assurgat, doctissimo Emblematum libello, omnibus palmam praeripuisse videtur. Hunc sequuti sunt, Hadrianus Iunius, & Iohannes Sambucus, sed an pari successu, aliorum esto judicium. Post hosce Roscios me in Orchestrâ saltare ausum, aliqui fortassis ut Sussenum suggillabunt: Quibus ego responsum velim, nec mihi, nec alteri cuiquam praeclusum esse ad scribendum iter, meque non tam ostentandi, quàm exercendi ingenij causâ, vel ut alios doctiores excitarem, id fecisse. Sciant etiam, ( - Si quis tamen haec quoque, si quis & nos aliquid invenisse, quod possit esse usui, aut voluptati. Prima sequentem, honestum est etiam in secundis, tertijsque Ga naar margenoot+consistere: Nam in Poëtis, non Homero soli locus est (ut de Graecis loquar) aut Archilocho, aut Sophocli, aut Pindaro: sed vel secundis, vel etiam infrà secundos. Idem asserit Romanae fidicen Ga naar margenoot+Lyrae,
Ne fortè credas interitura, quae
Longè sonantem natus ad Ausidum,
Non ante vulgatas per artes
Verba loquor socianda chordis.
| |
[Folio *4r]
| |
Non si priores Maeonius tenet
Sedes Homerus, Pindaricae latent,
Ceaeque, & Alcaei minaces,
Stesichorique graves camaenae;
Nec si quid olim lusit Anacreon,
Delevit aetas, spirat adhuc amor,
Vivuntque commissi calores
AEoliae fidibus puella.
Hâc spe fretus, laudabile hoc stadium decurri, invitante me profundâ illâ Sapientiâ, quae olim tota ferè, cum necdum operâ Platonis, Carneadis, & Chrysippi, didicisset esse loquax, sub minutilis hisce notis latitabat. AEgyptij enim Sacerdotes, sacrorum suorum mysteria, sub obscuris, & in speciem penè ridiculis ceremonijs significare solent, ut profanum vulgus à Sacris suis arcerent, & dumtaxat ab ijs intelligerentur, qui sacris ijsdem initiati essent. Haec ut cognoscerent, Plato, Pythagoras, alijque aeterni nominis viri, AEgyptum peragrarunt, ibique ex brevibus illis sculpturis, eam sapientiam apprehenderunt, quam tot tantisque voluminibus posteà tradidêre. Haec cum ita se habeant, quis conatus nostros, in hoc planè divino studio positos, vituperet? Quis non potius utrumque mihi pollicem premat? Ego ut rudiorum ingenijs consulerem, & Emblematum originem ostendi, & insignium virorum exempla, dictaque, petita ex Morali Philosophiâ, omnium studiorum, in quibus se humanus labor exercet, optimâ, subjunxi. Sciens ea permagnam vim habere, ad ingenerandum animis benè natis amorem Honestatis, atque Virtutis. Si enim in atrijs dispositae imagines, posterorum animos ad gloriam & verum decus excitent, quantò magis in mentibus nostris suscitari convenit igniculos Probitatis; ubi exempla illa, dictaque, de quibus nunquam conticescet aeternitas, ad vivum expressa videmus? Quem non vel gravissimo veterno sepultum expergefaciant, & altius in animum admissa, intrepidè ducant | |
[Folio *4v]
| |
ad pulcherrimum illud Bonae Mentis sacellum? Caeterùm non omnia, quae in medium adferri poterant, attuli, sed ut Fabius inter Grammatici Virtutes collocat, quaedam nescire; ita in his diligentiae partem esse putavi, quaedam praeterire. Vos Ampliss. Viri, munus vestrum benevolè amplectimini, pro quo vestrum nomen, velut amuletum, ad averruncandam invidiam, & placandam Nemesin excubabit, sub quo eodem, placeat, relegatur, ametur. Valete, & Rempub. vestram periculosissimis hisce temporibus, foeliciter & providè regite, Ga naar margenoot+indubitatè scientes, omnibus qui patriam suam adjuverint, exiguam tenuemque auxerint, justitiâ, pace, bonis legibus ornaverint, ijs suam certam mercedem, non in celebri loco Statuaee, sed ordinatum ac constitutum in coelo locum, in quo extrà omnem fortis vicissitudinem, cum aeternis illis mentibus, quarum corpora naturae concesserunt, beatè, non aliquotannos, sed aevum immortale agant, cum summâ & perpetuâ laetitiâ. Datum Goudae, Ipsis Kalendis Martijs. Ao cIɔ. Iɔ c. xviii. |
|