Quin etiam Musis lucum addit Regia Virtus,
Ut decus a gemma bacca nitente capit.
Nec Tibi nugatrix mendacis fabula saecli,
Ilias aut Dido nec repetenda fuit.
Candida Simplicitas veri Tua Carmina sacrat,
Carmina, quae quondam Dique Deaeque canent.
Haec tamen ut vere cantes, tersissime Vatum,
ROTGANSI, Musae dulce decus Patriae:
Lector utroque Tuos laudet vel pollice versus,
Mistaque purpureis aurea mala rosis:
Pace Tua dicam, GULIELMI
carmina dextrae
AEmula fulmineae nulla Thalia canet.
Ille decus Regum est, quo nil augustius uno
Vel fuit, aut olim, qua patet Orbis, erit.
Non possunt claro lucem addere lumina Phoebo,
Maxima nec versu crescere Fama potest.
Haec Magni laus est
GULIELMI
maxima, quod cum
Carmina Eum celebrent plurima, nulla satis.
Rite tamen cantas, ROTGANSI
candide,
Regem
;
Sola decet Musas Purpura sacra Tuas.
Pro jure & meritis
Rex
Regum maximus Ille est,
Dignus ab aeterna posteritate cani:
Belgarum merito Vatum Tu maximus audis,
Dignus ab aeterna Posteritate legi.
Honori & Meritis Nobilissimi
Auctoris faciebat
Henr. Chr. de Hennin, D. & in Elect. Athenaeo, quod Duisburgi Cliviorum floret, Artium salubrium & Humanior. Prof. Publ.