Eglentiers poëtens borst-weringh
(1619)–Theodoor Rodenburg– Auteursrechtvrij
[Folio **2v]
| |
Ad Momvm.
MOme cui semper carpendi cura labores
Alterius, similes condere difficile.
Haec ne scripta velis, seu diâ poëmata lauro
Digna. malè injusto rodere dente tuo;
Ne tua Doctorum censura examine stricto
Injusta apparens tete pudore notet;
Illud enim scimus quod docti, omnesque Poëtae
Iudicium unanimi pectore tale ferunt:
Aut meritò liber hic Pophiae cimelium habendus,
Aut meritò nullus nomen hoc ante tulit.
Siue sit Autori mens prosâ aut dicere versu,
Assiduò constans in gravitate suâ est.
Eloquio magnus, Vates primi ordinis inter,
Cui dulces meritò ante omnia Pegasides;
Exgregius rerum scriptor, celeberque Poëta
Momos (non Mimos) despicit & Sciolos.
Exhibet hîc Latios fontes, riuosque Pelasgos,
Thoracem & neruos, praesidij omne genus;
Plurima judicio, doctrinâ plena lepore
Prodidit hic quondam suspicienda Sophis,
Battavico eloquio: dulcedine & utilitate
Tantis, ut celebrent plebsque sophusque Virum.
Invito te Mome igitur volo dicere: Punctum
Vtile qui dulci miscult, omne tulit.
Tanquam è curriculo Augerius T.F. Clutivs, Med. D. apud Amsterod. |
|