Stichtelijk sang-prieel, belommerd met het Hooge lied Salomons, ende andere heilige gesangen(1686)–Wiete Ringers– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina XXVI] [p. XXVI] Ad eundem. INveniuntur Apes, Animalia sedula latos Vere novo laetis decoratos floribus hortos, Undique munitos septo, peragrare volatu Praecipiti, strictas redolenti melle cavernas Ut repleant; Ipsis verum si spiret Odorem Herba venenatum, damnosos atque liquores Fundat, mox alacres illi valedicere tenant; Sed gratas repetunt herbas, & flore repletas Fragranti, semper sudantes roscida mella, Nec nisi stipati copioso melle recedunt, [pagina XXVII] [p. XXVII] Quo moesti poterunt Animi juvenumque senumque Mulceri, tristesque suos deponere morbos. Haec si perpetuò solerti mente revolvam; His Apibus minimis jam jam Doctissime Ringers Comparandus cris summo cum jure, quod amplo (Posthabitis nugis ac sesquipedalibus illis Verbis atque jocis, sibi quae futilia fingit Vulgus) permultis edas sudoribus Orbi Humanae Regis Salomonis Mystica menti Dicta, simul longè densis immersa tenebris, Quas naturalis penetranti mentis ocello Vix Homini superare datur; modulamine dulci Mirificis aptata modis, mulcentia blandè Pectora, praegrandi curarum pondere pressa, Ac etiam tumidis ventorum cincta procellis, Quaeque satis nostris sapiunt jucunda palatis, Dulcia pergrato superantia mella sapore. Hicce Libellus enim protrudit Dogmata mille, Quorum Caelesti mentes satientur amore, [pagina XXVIII] [p. XXVIII] Undique perfusae mirâ dulcedine Cantûs, Suavia reddentes commotis murmura Linguis; Discitur hic probitas & Amor, discedere Livor Atque voluptates coguntur? Docte per Orbem Divulgare Liber totum; Te discat, Teque Futura Posteritas habeat. Tibi tandem voveo, Ringers, Sis Scriptis faelix, sis magnus, clarus & ore, Fama tuam celebret Famam, Nomenque perennet. Amico suo optimo ponebat S. GREYDANUS M.D.S.F.C. Vorige Volgende