Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 128r]
| |
[81. Anoniem,Lofdicht op niets (nieuwjaarsgedicht).]NIHIL.
Pro xenio. Kal. Januar. Ad Aulum. Vis tibi Januariis donem de more Kalendis
5[regelnummer]
Munus; habe mirumque insolitumque: NIHIL.
Ringeris an rides? sed ride si sapis, Aule:
Nostra nec invitâ suscipe dona manu.
Nam NIHIL hoc isto laudandum in Carmine cernes
Magnoperè; et certum est: NIL avida aure
bibes.
10[regelnummer]
Scilicet egregium munus, NIHIL, inquis, habebo?
Quaeso manè: magnum hic dixeris esse NIHIL.
Caussam vis? Dicam: NIHIL est Fundisque Domoque
Gratius, et Censu divite, pingui et Agro.
Carum auro contra NIHIL est, praestantius immò
15[regelnummer]
Est NIHIL; et NIHIL est quod mage quisque
petat.
Sed si fortè lucrum spernis, Mentisque potenteis
Quaeris opes; habeas has tibi: SCIRE NIHIL.
Quam NIHIL exoptant quibus est Constantia cordi!
Quàmque NIHIL metuunt, mutat eosque NIHIL!
20[regelnummer]
Felices quorum famam NIHIL auget iniquam:
Felices et qui commeruêre NIHIL.
Ecce, Nihil quam sit praestans: Lusorque Neposque
Post cuncta effusa, hoc servat uterque tamen.
Quid retinet iuvenis malè cùm decoxerit omnem
25[regelnummer]
Rem patriam luxuque ingluvieque? NIHIL.
Mors cùm cuncta domet; NIHIL IMMORTALE RELICTUM EST:
Quin vel in [-hoc] hoc Mortem perdomat Orbe NIHIL.
Peccas tute NIHIL? quis te neget esse beatum?
Laedis tuque NIHIL? quis neget esse pium?
30[regelnummer]
Si NIHIL EST; iubeo securum à furibus esse
Quòque voles tutum carpe viator iter.
Si NIHIL EST, RAPIAS-VE NIHIL; securus ab omni es
Iudice, Iure, Foro, Carcere, Supplicio.
Si capiti Bromius gravis est, BIBITO NIHIL, Aule:
35[regelnummer]
Si gravis est stomachus, tunc iuvat ESSE
NIHIL.
Summa: NIHIL potuit facere aut servare beatum,
Qui NIHIL ipse sibi praestitit, aut aliis.
| |
[Folio 128v]
| |
[blanco] | |
[Folio 129r]
| |
[blanco] | |
[Folio 129v]
| |
Ga naar voetnoot1
Nihili encomion |
|