Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)[fol. 109r]
origineel
| |
[66. Joannes Arcerius, Lijkdicht op Johannes Radermacher voor Samuel Radermacher.]Honestissimi, doctissimi, piique viri
JOANNIS RADEMAKERI
| |
[fol. 109v]
origineel
| |
1
Ut reliquum quod erat vitae CHRISTO, atque camaenis
Impenderet quietior.
Imo gregi posset CHRISTI inservire fideli
Commodius donis suis.
5
Plurima perpessus, patriam relliquit ob eius
Nomen suam et sua omnia.
Tandem ubi Nestoreos senio compleverat annos
Raro satur vitae senex
Viribus exhaustis illius debile corpus,
10
Nec non senile concidit
Qui moritur, reddens animam CHRISTO immortalem
Pius pie in DEO parens.
Vitam, quam speravit, habet nunc mortuus illam
Fruiturque caeli gaudio.
15
Cuius vita potest vivis existere vivum
Exemplar in vita omnibus
Cuius mors pia sit morituris omnibus opto
Piis pium spectaculum.
Vos RADERMAKERI gaudentes nomine vestri
20
Patris referte imaginem.
Quorum etiam natos, et qui nascentur ab illis
Sequi decet vestigia.
Illius in vita vitam, moresque sequendo
Humiles, et exprimant fidem.
25
Ut retinere sibi possint s*ic* nomen honestum
Famae optimae, et puram fidem.
In CHRISTO tandem vitam finire caducam
Possint fideles unico.
Ad serosque bonae transmigret adorea famae
30
Post fata eorum posteros.
In caelisque frui caelestis gaudii honore et
Possint coronae altissimo.
Non poterit melius mortem quis flere parentis
Vestri pia memoria.
35
Quam meminisse eius virtutum queis fuit ille
Ornatus inter plurimos
| |
[fol. 110r]
origineel
| |
1
Nec non illius pietatem pone sequendo
Fidemque CHRISTO praestitam.
Non solum in caelis semper victurus ob illud
Inter beatos caelites
5
Ast etiam in terris illius fama superstes
Apud suos et posteros.
|
|