Pontifex ad Imperatorem. | Congregati sunt
inimici nostri, et gloriantur in virtute sua, malignaverunt consilium super
populum meum, erige igitur brachium tuum et disperge illos protector noster
imperator. |
Imperator ad Pontificem. | Non possum etiamsi
vellem. |
Pasquillus. | Et vana et sine viribus ira. |
Catholici ad Imperatorem. | Mane nobiscum Domine
quoniam advesperascit. |
Confessionistae ad Imperatorem. | Veni ad nos et
dabimus tibi patrimonium Petri in haeriditatem. |
Pasquillus. | Huc huc arrige aures Pamphile, placatur
donis Juppiter ipse suis, hic iubet Plato quiescere. |
Rex Franciae. | Expugnaverunt me a iuventute mea, sed
tu Domine usquequo? |
Pasquillus. | Deus fortis Zelotes visitans iniquitatem
patrum in tertiam et in quartam generationem. |
Rex Hispaniae ad Ducem. | Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt me. |
Pasquillus. | Hic populus labiis te honorat, Cor autem
longe est à te. |
Rex ad Ducem. | Purga tu arcem meam, et pugna contra
oppugnatores meos. |
Pasquillus. | Duram provinciam suscepisti
senex. |
Dux ad Regem. | Circumdederunt me viri
mendaces |
Rex ad Ducem. | Tu ne cede malis sed contra audentior
ito. |
Dux. | Sisterunt adversum me Castra non timebit cor
meum. |
Princeps Orangiae. | Pro fide, pro Rege, pro Grege,
pro lege. |
Pasquillus. | Pro fide, quam omnes sectae contra
Catholicam confitentur? |
| Pro Rege, quem tu criminae
Ga naar voetnoot1 laesae Maiestatis ad
iracundiam provocasti. |
| Pro Grege, quem his persuasionibus misere seducis.
|
| Pro Lege, quî liber ab omni obedientia esse
possis. |
Princeps. | Iacta est alea, Dii bene
vertant. |
Exercitus Orangiae. | Audaces fortuna iuvat. |
Pasquillus. | Ecce manipulus furum. |
Exercitus Albanicus. | Congredere et Luctae strata
palestra tuae est. |
Pasquillus ad status imperii Romani. | Cur ita in
utramvis aurem dormitis? |
Status imperii. | Nolumus mittere falcem in alienam
messem. |
Pasquillus ad status. | Mundi estis, sed non omnes,
nam inter vos multi Nicodemi sunt, qui de nocte ad Nazarenum veniunt. Videant
igitur illi, ne maneat alta mente repostum Judicium Paridis spretaeque iniuria
formae. |
Regina Angliae. | Expecto finem magno desiderio, nam
propter hos tumultus protrahuntur Nuptiae meae. |
Pasquillus ad Reginam. | Utere interim o regina amoris
remedio. |
Regina ad Pasquillum. | Parcius ista viris tamen
obiicienda memento. |
Pasquillus ad Domum Austriae. | Et tua res nunc agitur
Domus Austriae. |
Domus Austriae. | Scio, propterea afflicta sum et sine
consilio relicta. |
Pasquillus. | Habes consilia maiorum tuorum
saluberrima, iis utere et tuta eris ab omne haeresi, et regni tui
perditione. |