Album Joannis Rotarii (Johan Radermacher)
(ca. 1560-1620)–Johan Radermacher (de Oude)– Auteursrechtvrij
[Folio 69r]
| |
[24. Johannes Vivianus, Gedicht op het zelfportret van Julius Clovius in het Album amicorum van Joris Hoefnagel.aant.]In picturam Julii Clovii Macedonis propria manu elaboratam extantem in Philophilacio Georgii Hoefnaglii, quae sequuntur carmina adscripsit Jo. Vivianus.5[regelnummer]
D.M.
Ga naar voetnoot1
Julio Clovio Macedoni
Georgius Hoefnaglius genii eius imitator
L.M.P.
Ga naar voetnoot2
obit Romae pridie Nonas Januarias
10[regelnummer]
Anno M.D.LXXVII
Hocce fuit penetrasse Alpes, ut clara viderem
ora Clovi. mirasque manus; ipsum expirantem
Quod specto, extremumque datur persolvere honorem?
At pars magna Clovi superest, victura tot inter
15[regelnummer]
Farnesi decora alta domus, nec carpserit aetas
Naturae felicis opus, venamque beatam.
Fortunata anima, ô mihi salve maxime Juli,
Congressum quanquam invideat mors improba; vivum
Te specto tamen in Tabulis, geniumque magistrum
20[regelnummer]
Te praeunte sequens, vestigia semper adoro.
Venit ut ingenti laudum perculsus amore
Hoefnaglus Clovii Romana ad culmina, fatum
Heu! vitam Clovio rapiebat: quem super ales
Cum virga insistens Cyllenius, ora Georgi,
25[regelnummer]
Lumina dum claudit Clovio, una contigit: artes
Iulius ipse suas legat tibi, ut alter ab illo
Qui fueras, celebret tandem te fama priorem
Dixit: et in tenuem ex oculis evanuit auram.
canebat JOHANNES VIVIANUS.
|