Disquisitio historico-dogmatica de realismo et nominalismo
(1854)–Allard Pierson– Auteursrechtvrij
[pagina 256]
| |
Caput V.
| |
[pagina 257]
| |
Attentione nostra digniora sunt, quam quae a nobis sileantur, ipsa illa Scoti verba, de notione Dei agentia. Scripsit enim D. Scotus: ‘Sic ergo intelligendo per nomen Dei aliquid, quod nos non perfecte cognoscimus nec concipimus, ut hanc essentiam divinam, sic haec est per se nota: Deus est. Sed si quaeritur, an esse insit alicui conceptui, quem nos concipimus de Deo, ita quod sit propositio per se nota, in qua enunciatur esse de tali conceptu, puta in tali propositione, cuius postrema possunt a nobis concipi:..... dico, quod nulla talis est per se nota,.. -’ Haec animadversione dignissima quam arcte cohaerent cum omni Scoti doctrina theologica; quippe quae eo sensu a nobis Nominalista dicatur, quod humanae rationi vix ullam tribuat auctoritatem. Thomam enim eam ob caussam omnia, quae pro Dei existentia afferri solent, argumenta rejecisse vidimus, quoniam Dei existentiam per se nobis notam esse sibi volebat. Thomae tamen Duns Scoto adversante, nobis inquirendum est, utrum fortasse ad argumenta confugerit, quibus quid per se notum esse negavit, demonstraret. Quamvis minime nos lateat, Scotum ejusmodi revera attulisse argumenta nonnulla, vel sic quidem ab eo ipso ea argumenta non magni facta esse contendimus. Diserte enim passimque humanam indicat, rationem nullatenus idoneam esse, quae rerum veram existentiam nobis demonstret, atque eo ipso imbecillae nostrae rationi peculiari quodam opus esse auxilio. Ipse nimirum unus fuit ex illis Theologis, quos ipse dicit cognoscentes, ‘defectum naturae et necessitatem gratiae et perfectionum supernaturalium.’ Nempe ex ipso Realismo ad Nominalismum | |
[pagina 258]
| |
pervenisse videtur Scotus; quum saltem non ab initio inde nulla, rationis humanae ope, probari posse, statueret; quod de pluribus valet quaestionibus, quas solvendas duxit, Aristotelis nitens auctoritate. Novimus enim eum, haud secus ac Thomas Aquinas, putasse mundum ex nihilo creatum posse probari. Quid? vel ipsum commentarii ‘in Magistrum sententiarum’ prooemium continuo quaerit, utrum supernaturali cognitione homini opus sit. Nunc vero notentur velim ea ipsa, quae huic quaestioni respondet. Haec enim, si tantummodo eum Nominalistam fuisse indicassent, non esset quod valde miraremur. Inprimis autem animadvertendum est, haec ipsa quoque comprobare, quae de Franciscanorum Scholae ratione atque indole disputavimus. Meminerunt lectores hanc rationem nos mysticam significasse. Negando, ut notum est, quaestioni prooemii respondit Duns Scotus, hoc argumento usus, quod certum esse dixerit, ‘quod quaedam conditiones finis, propter quas est appetibilior et ferventius inquirendus, non possunt determinate concludi ratione naturali.’ Quisnam vero est finis ille ‘appetibilior et ferventius inquirendus?’ An fortasse finis ille, ut apud Thomam, Dei dicitur cognitio? An fortasse ex ipsa cognitione Dei petuntur argumenta, quae peculiarem patefactionem necessariam esse ostendant; quippe quae cognitio nimis sublimis sit, quam ut ejus imbecillitas nostra particeps fiat? Minime gentium. ‘Visio nuda et fruitio Dei est finis hominis.’ Quae autem verba quid sibi velint, neminem latent. ‘Visionem illam nudam, fruitionem Dei’ idem habemus, quod ab ipsis Mysticis appellatur contemplatio, sin minus, nescio quid significare possit. Quod vero, | |
[pagina 259]
| |
quum Joanni Duns Scoto demus, sponte apparet eum, quid voluerit, satis superque indicasse. Constat sane non posse ‘determinate concludi ratione naturali,’ hominis finem esse, ‘fruitionem Dei.’ Etsi enim daretur, ‘quod ratio naturalis sufficeret ad probandum’ illum finem, ‘tamen non concluderetur, quod illa perpetuo convenit homini....’; qua perpetuitate tamen quam maxime opus est. Constat igitur peculiare quoddam auxilium homini esse necessarium. Quod cum ita sit, quaeritur utrum hoc auxilium Deus nobis largitus sit. Cui quaestioni affirmando respondens, Theologiam, disciplinarum primam habebat Scotus, quippe quae, e Sacro codice petenda, divina nitatur auctoritate. Multa etiam ad hanc primam disciplinam retulit, quae ceteroquin hic minus pertinere videantur. Quod tamen, quam ob caussam fecerit, non in obscuro latet. Quo plura enim ad Theologiam referre potuerit, eo magis de multis ei constitit. Quum vero longior fortasse fuerim, quam par sit, non est quod de singulis iterum iterumque videamus, in quae iam supra Nominalismum multum valuisse, saepissime indicavimus. Quamnam enim cum in Anthropologia, tum in Christologia, nec non in doctrina, quae est de Trinitate, Nominalismus habuerit vim, satis superque, data opportunitate, in luce posuimus. Ut vero de Thomae agentes systemate, eorum etiam rationem habuimus, quae, licet non in ipsis Thomae scriptis inveniantur, vel sic tamen cum iis quam arcte conjuncta sunt; quo factum est ut nobis, si quid video, contigerit lectoribus ea proponere, ad quae universe tendat Realismus, ita quoque nunc missa faciamus, quae singulatim docuerit Duns Scotus, ut accurate animadvertamus, ad quemnam | |
[pagina 260]
| |
finem perduxerit atque adhuc usque perducat Nominalistarum in Theologia sententia. Haec enim primam nobis ansam praebent nonnulla dicendi de Nominalista Theologo, Ecclesiae auctoritati obtemperante. Ignoscat igitur benevole lector, si propter haec, quae maximi duco, reliqua missa nunc facio, quae ceteroquin nos fugere non oporteat. Deinde, Gulielmi de quo in fine agemus, ratione habita, licet paucis, accurate tamen, expediam, quae hac de re mihi velim. Philosophia, dum vero pulchroque nomine digna sit, cognoscere veritatem studet. Ea tamen, quae oculis adspiciuntur, sensibusque nostris cognoscuntur, si vel accuratissime animo considerentur, totius rerum universitatis imaginem nobis non repraesentant. Quidni? Oculi sensusque nostri de singulis tantum certiores nos faciunt. Neque, ut ita dicam, hominis oculus plura perlustrat, quam bestiae. Oculus enim per se, ingenio non praeditus, singulas res veluti in se recipit; inter quas tamen nullum obtineat vinculum, concordia nulla. Exemplum mihi eligam admodum perspicuum. Videmus quotidie noctem lucis excipere vices. Videmus quoque saepissime e coelo nubibus gravi magnas cadere pluvias. Lucem autem noctis caussam dicere nolimus; affirmantes tamen pluviarum nubes esse caussas. Quid, quaeso, nos invitat ut vinculum lucem inter et noctem negemus, quod inter nubes pluviasque reperiri statuimus? An fortasse vinculum umquam adspeximus, quo cum nubibus pluviae illae conjungerenter. Nequaquam. Ex utrisque, quae nobis elegimus, exemplis luculenter patet, oculum nostrum hoc tantum post illud, sive illud post hoc conspicere, minime vero posse dijudicare, utrum hujus illud causa sit, nec ne. | |
[pagina 261]
| |
Singula igitur, quae mera nos doceat experientia, ut nobis arctissime inter se cohaerere videantur, cogitatione opus est. Quo enim tardiores fuerint populi ad singula, in rerum conspicienda universitate, conjungenda, eo difficiliorem esse constat, hanc, quam significavimus, cogitationem; licet concedamus hanc saepissime auctam esse difficultatem eo, quod ne accurata quidem experientia usi sint populi bene multi. - Quae vero de cogitatione illa dixi quum vera sint, sponte apparet, hominem ratione orbatum rerum veritatem numquam esse cogniturum, etsi optima fructus esset experientia; constat etiam quemque, hominem hac ratione praeditum esse negantem, simul negare se veritatis umquam compotem fore. Sunt autem, qui illud negent. Sunt, qui singula nos conspicere agnoscant, facultatem tamen homini tribuere recusent, a singulis initio facto, ad universalia progrediendi. Sunt, qui, ut vidimus, universalia ‘flatus vocis’ esse contendant; quos Nominalistas dicimus. Licet facile intelligamus Johannem Sarisburiensem narrantem, jam suo tempore, ‘omnem fere sectam Nominalium evanuisse,’ licet philosophus cogitari nequeat, qui per longum temporis intervallum Nominalistae huic principio sincere atque ex animo addictus sit; animadvertendum tamen est plerumque fieri, ut philosophus aut theologus, veluti inscius, principio aliquo nitatur atque utatur, quod vero principium ipsum quam vehementer impugnet; nonnumquam videlicet ea, quae ex tali principio, et necessario quidem sequantur, accipit atque docet. Quae quum non ab omnibus fortasse continuo concedantur, animadvertant, quaeso, quae nunc disputaturi sumus de Duns Scoto, | |
[pagina 262]
| |
peculiare quoddam auxilium homini necessarium esse contendente. Duns Scotus igitur minime, ut de Roscelino fertur, universalia ‘flatus vocis’ esse dixit. Licet enim concedat, intellectum non ‘habere notitiam simplicium nisi acceptam a sensibus; illa tamen accepta.... simplicia virtute sua componere ‘posse intellectum affirmat. Itaque probe teneamus haec verissima effata esse Scoti philosophi. Scoto tamen theologo esse nonnulla videntur, quorum multum non sit ‘naturaliter scibile.’ Diserte enim docet, in hoc errare philosophos ‘ponentes omnia, quae sunt a Deo, immediate esse ab eo necessario.’ Haec animadversione dignissima rem nostram satis superque illustrant. Si enim detis esse aliqua ‘non naturaliter scibilia,’ rationem humanam non in omnibus valere ad rerum veritatem cognoscendam, concedendum est. Quodsi vero in theologicis versamur, verisimile est, illud ‘non naturaliter scibile,’ illa spectare, quae de Deo, deque rebus divinis Christiana nos doceat theologia. Ut de hoc admodum versisimili certiores fiamus, videndum nobis est, quanam potius ratione de cognitione ‘supernaturali’ Duns Scotus disputaverit. Veritatem aliquam duplici modo ‘supernaturalem’ dici posse statuit, nempe cum fontis, ex quo veritas hauriatur, tum ipsius veritatis ratione habita. ‘.... Puta si agens supernaturale causaret notitiam objecti naturalis, ut si infunderet geometriam alicui: illa esset supernaturalis primo modo et non secundo modo.’ Haec igitur veritas ‘supernaturalis’ esset, quoad fontem, ex quo petita sit. ‘Agens,’ ut dixit Scotus ‘supernaturale’ est. ‘Si autem,’ ita enim pergit Duns | |
[pagina 263]
| |
Scotus, ‘infunderet notitiam hujus, deus est trinus vel similium, haec supernaturalis esset utroque modo, quia secundus infert primum, licet non e converso.’ Nunc omnem Scoti mentem capere possumus. Eum nimirum non tantum contendisse constat peculiari, i.e. supernaturali quodam modo veritatem esse quaerendam; sed veritatem esse duxit ‘supernaturalem,’ sive talem, qualem quae cognoscat ratio humana non idonea est. Nam necesse est ut in nonnullis ‘agens supernaturale (sit) sufficienter inclinativum intellectus ad istam veritatem causando in ipso assensum, quo proportionatur huic veritati’ - Quae verba inprimis postrema ne nos fugiant. Ex his enim apparet est Duns Scotum, veluti pedetentim, secessisse ab optimo illo principio, quo initio statueret ‘intellectum simplicia virtute sua componere’ posse. Patet enim hîc intellectui nostro certam tribui virtutem sive facultatem; quam vero facultatem continuo longe minoris momenti ducimus, quum a Scoto proponatur, tamquam supernaturali egens auxilio. At vero omnem prorsus, in theologicis saltem, hanc intellectus nostri virtutem flocci pendamus, par est, Scoto audito contendente, ‘agens supernaturale (esse) sufficienter inclinativum,’ atque adjiciente id facere ‘agens’... ‘causando in ipso (intellectu) assensum, quo proportinatur huic veritati.’ Conficimus igitur ex mente Duns Scoti, intellectum nostrum ‘alicui veritati proportionari’ debere. Quid multa? Si statuimus, in rebus theologicis intellectum nostrum informari debere, antequam veritatis capax fieri possit, constat in hoc saltem nos in Nominalium abiisse partes; deinde confiteamur oportet, nos Nominalibus no- | |
[pagina 264]
| |
men dedisse. - Dicam perspicue verbo. Quicumque revelatione divina nobis opus esse contendat, non eam ipsam ob caussam Nominalista mihi est. Qui vero rationem humanam idoneam esse neget, quae veritatem cognoscat, nisi antea ‘proportionetur huic veritati,’ is vere Nominalismum sectari mihi videtur. Hanc autem sententiam non est, quod copiosis fulciamus argumentis. Cuivis nimirum notum est, esse theologos, nequaquam Nominalistas dicendos ‘divinam tamen revelationem necessariam esse ducentes. Quid igitur, quaeso, ab his illos sejungit theologos? Quid efficit, ut hos inter et illos accurate distinguamus? Nec hoc ullum latere potest. Theologi, qui revelatione divina sibi opus esse dicunt, nec tamen Nominalistae habendi sunt, id in primis in rebus a Deo revelatis magno cum gaudio salutant, quod res in facto positas locum haberi jusserit Deus, quas accurate cognoscere, quas inter se conjungere studet Theologus. Ut physici naturae arcana investigant, atque de singulis quibusque minimis religiose quaerunt, quo citius singula conjungere, ordinare, componere possint; ita et Theologo de rebus, Christianam religionem spectantibus, certissime constet. Nequit enim res illas in facto positas non cognoscere, quum de ideis, sive de placitis Christianis aequum velit ferre judicium. - Noscamus exempli causa, necesse est, historia docente, Christum esse mortuum pro mortalium infelici genere; quod vero quum nobis notum sit, humanae rationis ope ex dirissima, eaque tamen liberrima morte, conficimus Deum nos summo amore amplexum esse. Exempla nobis adsunt bene multa, quae ne justo longiores simus, praetermittere praestat. Unum vero quod attulimus, sufficit ad rem nostram egregie | |
[pagina 265]
| |
illustrandum. Theologus enim, quem descripsimus, minime cum Realistis e sui ipsius ingenio omnem veritatem petendam esse ducit; nec historiam, neque experientiam spernit. Historia vero sive experientia de plurimis rebus in facto positis eum certiorem faciente, nunc omnia sibi rationis humanae jura vindicat, ut eiusdem rationis ope, singula quae edoctus sit, ordinet, conjungat. Singula, in theologicis, philosopha ordinare ratione; quae non inter se cohaerere videantur, arctissimo conjungere vinculo, id dicimus theologiam dogmaticam. Theologus contra Nominalista, etsi accurate quaerit de ipsa historia, ulterius progredi nequit. Theologus igitur dogmaticus, numquam proprio sensu, dici potest. Statuens enim ‘agens quoddam supernaturale inclinativum’ esse debere, ut subinde ‘supernaturali veritati intellectus noster proportionetur;’ historiam non per se idoneam habet, quae fons nobis sit theologiae dogmaticae. Unus, de quo egimus, theologus - ita enim discrimen inter utrumque significare liceat; - unus igitur theologus revelationem requiri non censet, ob imbecillitatem quandam rationis humanae, at multo magis eam ob caussam hanc revelationem necessariam ducit, quandoquidem in omni rerum universitate cognoscenda, experientia accuratissima sibi opus esse agnoscit, qua experientia in theologicis quoque carere nequit. - Alteri vero theologo non tantum historiae auctoritati obtemperandum est, sed quoque ad auctoritatem quandam constitutam sese informare debet, quoad placita theologica. Cum ipsam rem, tum rationem, qua de illa re iudicandum sit, cognitam habet, auctoritate nitens. Romano-Catholicum Nominalistam Ecclesia, Nominalistam ex coetu Reforma- | |
[pagina 266]
| |
torum Theologum Codex sacer docet, non tantum ipsam rem historicam, sed etiam quid de re historica statuendum sit. Postquam de Gulielmo Occamo viderimus, opportunitas nobis erit, de hisce plura monendi. Itaque non est quod de hoc discrimine, obiter a nobis significato, plura in medium conferamus. In his igitur subsistamus, simul tamen provocantes ad illa, quae in fine huius speciminis de Gulielmo monenda sunt. Neglectis igitur illis, quae aut passim monuimus, aut minoris videntur momenti, unum tantummodo attingere iuvat, quod et Nominalismi universi egregie vim indicet atque auctoritatem, et luculenter probet, Duns Scotum in theologia Nominalismum sectatum fuisse. Significamus placitum de morte Christi. Quid ex mente Scoti sentiendum sit, jam sequi debet ex iis, quae de voluntate divina nos docuit. Dixit enim: ‘nulla lex est recta, nisi quatenus a voluntate divina acceptatur. Et tunc potentia ejus attributa non se extendit ad aliquid aliud, quam ad illud, quod ordinate fieret, si fieret..... ordinem ita posset voluntas divina stutuere, sicut aliter potest agere;’ atque scite, prospexit enim quae ex his sequerentur, addidit, Deum non habere ‘scientiam de futuris contingentibus, nisi quia certitudinaliter novit determinationem voluntatis suae respectu eorum, ad quae voluntas sua est immutabilis et impedibilisGa naar voetnoot1).’ Docemur igitur nonnulla esse ad quae ‘voluntas divina non sit immutabilis, nec impedibilis.’ Secundum haec duo inprimis animadvertam, quae hîc | |
[pagina 267]
| |
saltem animi nostri attentione dignissima sunt. Et haec duo quam longe Thomam Aquinatem a Duns Scoto separant. 1o. Thomas nimirum humani generis peccatum, veluti caussam esse dicit liberationis a Christo peractae; Duns Scotus vero, etiam si homo non peccasset, Christum in has terras venturum fuisse putat. 2o. Thomas hominem cum Deo esse reconciliatum statuit per satisfactionem superabundantem; hanc vero reconciliationem Duns Scotus docet ‘sufficientem esse, propter acceptationem meriti.’ De postremis primum videamus; multa addamus ad haec quid sibi velint illustranda vix aut ne vix quidem opus est. Intelligimus enim Scotum, scribentem ‘quantum attinet ad meriti sufficientiam, fuit profecto illud finitum, quia caussa eius finita est, videlicet voluntas naturae assumptae, valuit procul dubio quantum fuit a Deo acceptatum.’ Et hîc igitur ad Dei voluntatem omnia referuntur. ‘Dei acceptatio potissima caussa et ratio omnis meriti’ dicitur. De meritis Christi, ex mente Scoti nihil objective statuere licet. Non in se habent vim ad hominem servandum. Servant tamen, quatenus Deus ‘meritoriam Christi mortem’ accipiat. Vides me recte scripsisse Nominalistam non ex re aliqua in facto posita, ope rationis humanae, ad conceptum aliquem pervenire posse, at vero ei quoque opus esse ut auctoritas aliqua eum certiorem reddat de iis, quae de certa re in facto posita cogitanda sint. In his autem subsistere non potuit Duns Scotus. Si enim ex ipsis Christi meritis, satisfactio pro peccatis, non necessario sequitur, haec vero satisfactio sufficiens | |
[pagina 268]
| |
est ‘propter acceptationem meriti,’ non est quod valde miremur, Duns Scotum statuisse Christum, etiamsi homo non peccasset, venturum fuisse. Non enim cum Scoto, Nominalista, videmus, qua de caussa, ob peccatum tantum, Filium suum in mundum Deus misurus esset. Potuisset Deus qualemcumque ob causam Filium carnem fieri iubere, dummodo ita voluisset. Indicare vix opus est, in quas inanes infructuosasque quaestiones Nominalismus abeat. De nulla re nobis constat. Nulla necessitas, neque ulla necessitudo reperitur. Ex Dei voluntate omnia pendent. Sileat prorsus intellectus noster; taceat plane de mysteriis divinae voluntatis, cui serviliter obtemperet mortalium insipiens genus. | |
Sectio II.
| |
[pagina 269]
| |
sitio nostra; quae non Scholasticorum theologiae fata tradere velit, at multo magis indicare studeat, qua via cum Nominalismus, tum Realismus in theologia, suam habuerint vim. Nominalismum victorem superstitem, en hujus longioris certaminis finis, post tot fata, tot discrimina rerum. Quaeritur vero continuo, quomodo in Theologia haec Nominalismi victoria conspicienda sit. Quaeritur deinde, utrum majorem etiam reportare potuerit victoriam ipse ille Nominalismus. Quibus quaestionibus antequam respondeamus, pauca in medium conferamus, quae Gulielmum procul dubio Nominalistam fuisse probe ostendant. Nec talia frustra quaerimus. Scribit: ‘Nulla res extra animam, nec per se nec per aliquid additum reale vel rationis, nec qualitercumque consideretur, vel intelligatur, est universalis: quod tanta est impossibilitas, quod aliqua res sit extra animam quocumque modo universalis,.... quanta impossibilitas est quod homo per quamcumque considerationem, vel secundum quodcumque esse, sit asinus’Ga naar voetnoot1). Haec admodum clara atque perspicua esse duco. Quidquid de horum verborum significatione detrahere conati sint nonnulli Viri docti, parvi faciendum esse censeo. Qui enim, quaestione septima, talia locutus est, idem est, ac qui, quaestione sexta, dixerat: ‘Non est quaerenda caussa individuationis, nisi forte extrinseca.’ Scripsit quoque idem: ‘quaelibet res eo ipso quod est est haec res.’ Licet igitur non omnibus nominibus Roscelinum secutus sit Gulielmus, summo jure, ut videtur, No- | |
[pagina 270]
| |
minalistam eum dicimus, vel sic tamen debitam ei tribuentes laudem. Dicamus enim quod res est. Post inania multaque Realium philosophemata, est sane quod sinceritate gaudeamus atque libertate, qua rationis humanae nimia auctoritas abrogetur; est sane quod, quamvis Thomam magni faciamus, Nominalismum caute salutemus, quippe qui saltem scientiae viam parare possit. Neque igitur a Viro Cl. Hauréau discedimus, Gulielmum non uno nomine comparantem ad Abaelardum Conceptualistam. Non tamen hujus loci est haec uberius explicare. Sufficiat in nota laudasse locum Viri Cl., quem significavimusGa naar voetnoot1). Nostrum tantummodo erit in clare luce ponere quid, hujus disquisitionis ratione habita, Gulielmi Nominalismi universa victoria nos doceat; quid inde tum quod ipsum Nominalismum, tum quod theologiam illius aetatis | |
[pagina 271]
| |
Romano-Catholicam attinet, efficiendum sit. Quo magis haec praecedentibus, ut spero, admodum luculenter illustrata sint, eo breviores esse possumus, in ipso Gulielmo principio pertractando. De ‘Doctoris singularis et invincibilis, inceptorisque venerabilis’ principio nobis ita agendum est, ut optime ejus vis in theologia pateat. Quod ut rite fiat, locum laudabimus, qui omnium unus nobis idoneus videtur ad Gulielmi principium perspicue indicandum: ‘Quamvis talis distinctio vel non identitas formalis possit poni aeque faciliter inter essentiam divinam et sapientiam divinam,...... non credo eam esse faciliorem ad tenendam trinitatem personarum cum unitate essentiae; ideo non debet poni, nisi ubi evidenter sequitur ex traditis in scriptura sacra vel traditione Ecclesiae, propter cuius auctoritatem debet omnis ratio captivari. Et ideo cum omnia tradita in scriptura sacra et determinatione ecclesiae et dictis sanctorum possunt salvari non ponendo eam inter essentiam et sapientiam, ideo simpliciter nego talem distinctionem ibi possibilem et eam universaliter nego in creaturis, quamvis posset teneri in creaturis, sicut in Deo’Ga naar voetnoot1). - Quid inde efficimus; ut alia bene multa effata, hisce similia, missa faciamus. Efficimus, Gulielmum veritatem, quam philosophia doceat, nec tamen auctoritas sacrae scripturae affirmet, rejiciendam putasse. Nunc vero ut rem acu tangamus, in memoriam revocemus, Scholasticorum Theologiam ab eo incepisse, quod rationem humanam eadem | |
[pagina 272]
| |
docere putarent ac Ecclesiae doctrinam constitutam. Etiamsi hanc concordiam inter philosophiam atque theologiam non continuo ante oculos haberent, iis tamen persuasum erat, hanc concordiam futuram esse; idcirco instituebant conamina, ut iis contingeret hanc concordiam stabilire. Nequaquam vero passi sunt discrimen obtinere philosophiam inter et Theologiam. Fatendum est, Ecclesiae doctrinam id temporis habitam esse auctoritatem, qua omnes niterentur Theologi; pugnam tamen hanc inter et philosophiam, eam ob caussam cogitari non potuisse, quia philosophia eundem scopum sibi proponere deberet, ac theologia. Vides autem Gulielmum longe alia procedere ratione. Minime sudat, ut philosophiam atque theologiam plane eadem docere probet. Nam discrimen, magnum illud, optime agnovit, minime vero curavit. Nihil ejus interesse videntur philosophiae placita. Doceat enim philosophia quid velit; libera maneat in sua provincia; Theologiae, sive potius Ecclesiae fidei Catholicae numquam nocebit. Propter Ecclesiae auctoritatem debet ‘ratio captivari.’ Ex Gulielmi dictis a nobis laudatis, quid sequi debeat, nonnullos latuisse videtur. Mirum enim dictu est, quomodo viri docti nonnulli, ut Ritter, Tennemann (libris laudatis) inter Gulielmum tam Nominalis, atque eum, Ecclesiae auctoritati fidem habentem, nullam agnoscant necessitudinem. Tennemann inprimis, ratione parum philosopha de utroque egisse mihi videtur; miratur videlicet, Gulielmum ab Occamo, tam audacem, in permultis philosophicis, fuisse philosophum criticum, Ecclesiae tamen serviliter obtemperantem. Non, ut doctissimus ille vir, est quod nos etiam miremur. | |
[pagina 273]
| |
Quod satis perspicuum erit lectoribus, ea, quae huius capitis sectione prima de Duns Scoto scripsimus, benevole in memoriam revocantibus. Vel sic quidem animadvertendum est, Scoto luculentius etiam, Gulielmum illam, quam significavimus, docuisse obtemperantiam; ita statuere nobis licere videtur Gulielmum, quo audacior fuerit Nominalista, eo magis sibi constitisse, dicentem ‘propter Ecclesiae auctoritatem debere omnem rationem captivari.’ Notetur igitur Franciscanorum Nominalismum magis magisque invalere, quo enim Nominalismo haud secus ae Bonaventura et Duns Scotus, Gulielmus ab Occamo tamen inprimis usus est. Minus etiam quam Bonaventura, Scotus, Mysticus dicendus est. Gulielmus vero, nullo nomine in Mysticorum partes abiit. Itaque Gulielmo, ut vel sic quidem fidem sibi vindicaret, Ecclesiae auctoritati erat obtemperandum. Quod nos universe docere videtur Theologum Nominalistam, ne Atheista dicatur, Ecclesiae auctoritate niti debere. Ecclesiam Romano-Catholicam omnium unam in Thelogicis, tamquam auctoritatem, salutandam esse facile intelligimus. Nempe Ecclesia illa non tantum veritatem Christianam, qualis Codice sacro contineatur, docere conatur; at vero rationem monstrat, sensumque indicat, quo veritas accipienda, interpretanda sit. Quicumque igitur Nominalista sit, eo ipso rationi humanae recusat de veritate, quatenus non sensibus cognoscatur, universa judicare. Unde sequitur, Nominalistam censere de argumento Codicis sacri sibi nihil constare, nisi quatenus Ecclesia constituit, quid hac in re sentiendum, quid rejiciendum sit. Conficimus igitur Nominalistam Romano-Catholicum fieri, non esse quod miremur, neque esse quod aegre feramus. | |
[pagina 274]
| |
Huic vero disquisitioni jam finem imponamus necesse est. In fine, ut initio, lectores rogare liceat, ut memores sint tironis tantummodo specimen iis proponi. Sunt saltem prima lineamenta eorum, quae dum vita gaudeam, fore ut accuratiori examini iterum iterumque submittam, vehementer spero. |
|