Disquisitio historico-dogmatica de realismo et nominalismo
(1854)–Allard Pierson– Auteursrechtvrij
[pagina 275]
| |
II.Conceptualismus tamen in theologicis non facile adhibetur. | |
III.Realismus, per Conceptualismum debilitatus, in Mysticismum abiit. | |
IV.Mystici, quoad formale eorum principium, Nominalistae, quoad materiale, Realistae dicendi sunt. | |
[pagina 276]
| |
V.Realismi principium formale est: ontologice vera habere, quae logice demonstrata sunt; principium materiale: logice distinguere inter substantiam eiusque attributa. | |
VI.Realismus, dum sibi constat, ad Pantheïsmum idealem Nominalismus, dum sibi constat ad Atheïsmum ducit. | |
VII.In Realismo aeque ac in Nominalismo Ethica frustra quaeritur. | |
VIII.Conceptualismus medii aevi Rationalismus fuit vulgaris. | |
IX.Gilbertum Porretanum, de Trinitate disputantem, Conceptualistam dicimus. | |
X.Theologia speculativa, quae dicitur, nostri temporis, in Realismo nititur. | |
XI.In Theologicis una auctoritate niti, Nominalismus dicitur. | |
[pagina 277]
| |
XII.Liber de generibus et speciebus male a Viro Cl. Cousin, Abaelardo tribuitur. | |
XIII.Ratiocinatio Richardi a Sancto Victore, qua Trinitatem probare conatus est, nihil valet. | |
XIV.Doctrina Anselmiana de satisfactione Christi sacro Codice non continetur. | |
XV.In philosophia Viri Cl. Locke notio Dei abundat. | |
XVI.Malum morale non ordinis est privatio, sed perturbatio. | |
XVII.Duplex sensus in sacro Codice interpretando non est admittendus. | |
XVIII.Praeclare Vinet. (Chrest. Franc. Tom. III.) ‘C'est à la puissance de faire vibrer en nous les cordes primitives de l'âme, ce qu'elle a de plus simplement humain, c'est à cela et à nulle autre chose, que nous reconnaissons l'orateur.’ | |
[pagina 278]
| |
XIX.Theologus Reformatus non potest non jus sibi vindicare, libere in s. Codicis doctrinam inquirendi. | |
XX.Scholastici, prima periodo, philosopha in Theologicis ratione uti ausi sunt, quandoquidem ‘per fidem ad intellectum’ sese perventuros putabant; altera vero periodo eandem libertatem amabant propterea ‘quod magnum theologiam inter et philosophiam obtinere discrimen sibi persuasum habebant. |
|