Disquisitio historico-dogmatica de realismo et nominalismo
(1854)–Allard Pierson– Auteursrechtvrij
[pagina 49]
| |
Periodus prima.
| |
[pagina 50]
| |
fuisse satis constare videtur. Hic igitur summus philosophus, Platonis flagrans amore, neque ullo Realium placito cedens, ante omnes laudandus est, quippe de cujus doctrina quaeri possit. Ut levius argumentum primum afferamus omnino animadvertendum est Erigenae doctrinam realisticam jam in nominum mutatione, quibus Aristotelis designantur praedicamenta, conspicuam esse; ut jam monuit Haureau Quae enim nomina apud hunc sic obvia: ‘οὔσια, ποῖν, ποσὸν, πρόςτι, ϰεῖσθαι, ἔχειν, ποῦ, ποτὲ πράττειν, παθεῖν.’ apud ilium leguntur: ‘οὔσια, ποίοτης, ποσότησ, πρόςτι, ϰεῖθος, ἕξις, τόπος, χρόνος, πράττειν, παθεῖν.’ Longe vero majoris momenti, ad eum revera realistam fuisse probandum, sunt verba, de div. nat. lib. I. c. XXIX: ‘Nihil aliud esse video, in quo naturaliter inesse οὔσια possit, nisi in generibus et speciebus a summo usque deorsum descendentibus, hoc est a generalissimis, usque ad specialissima, id est individua, seu reciprocatim sursum versus ab individuis ad generalissima.’ Quid autem οὔσια apud eum significet, non in occulto latet. Nam ‘Essentia,’ ut legimus de div. nat. lib. I, c. XXII, ‘in omnibus esse videtur, sine qua esse non possunt, et tamen per se suum locum obtinet. Quod omnium est, nullius proprie est, sed omnium eommune. Et dum in omnibus subsistat, per se ipsum propria sua ratione esse non desinit.’ Addit omnia praedicamenta veram habere essentiam, unde conficit: ‘Quidquid in omni natura vel sensu corporeo percipitur, seu intellectu consideratur, nihil aliud est nisi quoddam accidens incom- | |
[pagina 51]
| |
prehensibile per se uniuscujuscunque essentiae, quae aut per qualitatem, aut quantitatem, aut formam, aut materiam, aut differentiam quamdam, aut locum aut tempus agnoscitur, non quid est, sed quia est.’ Hanc autem Realium doctrinam in singulis ipsius placitis reperiemus. Nec sane mirandum, theologum ita sensisse, qui non tantum Platonem philosophantem de mundo habuerit maximi, atque Augustinum sedulo sectatus sit, in primis vero Dionysium Areopagitam diligenter legerit, quin etiam in Latinam converterit linguam. Quaeritur fortasse, quisnam ille fuerit Dionysius Areopagita? Rem non altius repetere licet, quam a Michaele, Orientis imperatore, quem omnia Dionysii manuscripta Ludovico (le Débonnaire) tradidisse, satis constare videtur. Sexti saeculi initio primum haec Ecclesiae innotuerunt scripta, quorum tamen authentiam Hypathius in dubium vocavitGa naar voetnoot1) In libris de Nominibus divinis et de Hierarchia Coelesti, multa inveniuntur quae Alexandrinam spirant philosophiam. Maximus, quem sicut Gregorium Nyssenum colebat Scotus Erigena, in Areopagitae veluti arcana eum introduxit; ita ut quodammodo ex Alexandrinis, Areopagita et Maximo pependisse dici possit. Nec tamen ab eo laudem abjudicare possumus, multis capitibus, prae omnibus, qui ejus tempore floruerunt, eum excelluisseGa naar voetnoot2). Gravissimum, quod scripsit, opus est: περὶ ϕυσεῶν | |
[pagina 52]
| |
μερισμοῦ, (primum Oxoniae editum anno 1681) quae Scoti divisio naturae deinde inclaruit. Attamen jam Colebrook miram aliquam interesse similitudinem animadvertit hanc inter et illam distributionem, quae apud nonnullos Indorum philosophos ex Sankhyae schola profectos, invenitur; nisi forte quartum membrum excipiendum sit: ‘non naturans nec naturata.’ Viam autem adhuc frustra quaerimus, qua haec Indorum philosophia ad Scotum Erigenam pervenerit. Praestat igitur eum hujus divisionis verum auctorem habere; quod non parum confert ad praeclari viri dignationem. Haec vero hactenus. Videamus igitur utrum realistica doctrina in ejus theologia conspicua sit; quod jure faciemus, quum ipse veram religionem et veram philosophiam easdem plane res habuerit. Quamquam affirmat, nisi ipsa lux initium nobis patefecisset, nostrae ratiocinationis studium nulli usui fore, putat tamen, ‘animae purgatae per actionem, illuminatae per scientiam, perfectae per theologiam motum, quo semper circa Deum incognitum volvitur, ultra et suam et omnium rerum naturam ipsum Deum omnino absolutum ab omnibus, quae et dici et intelligi possunt, nec non omnibus, quae nec dici nec intelligi possunt, et tamen quodammodo sunt,’ intelligere. Qualem autem Deum esse censet? Priusquam huic gravissimae quaestioni respondeamus, paucis exponamus necesse est, quid, quum sibi constare velint, Realistis de Deo sentiendum sit. Realistae, ut jam vidimus, in universalibus tantummodo essentiam adesse existimant, individua contra, proprio sensu, non existere. Nihil autem tale universale est, quod omnia amplectatur. Individua continentur speciebus, | |
[pagina 53]
| |
species generibus, genera autem eo, quod magis etiam sit universale. Generalissimum quid esse debet quod, omnium rerum fundamentum, omnium principium sit. Illud principium Deus habetur; unde sequitur primum, Deum generalissimum esse, deinde eum solum veram habendum essentiam. Quum vero Deus solus exsistat, omnia quae extra eum adesse videantur, revera in eo lateant necesse est; alioquin vera existentia non fruerentur. Deus igitur ἒν ϰαὶ πᾶν. Pantheïsticam de Deo notionem Realium doctrinae propriam esse, ex dictis, credo, sponte patebit. Quod, ut universe, sic quoque de Erigenae theologia valet. Sed et eum ipsum audiamus. ‘Essentia ergo dicitur Deus, sed proprie essentia non est, cui opponitur nihil, ὑπερούσιος igitur est, id est, superessentialis, item bonitas dicitur, sed proprie bonitas non est, bonitati enim malitia opponitur, ὑπεραγαθὸς, plusquambonus et ὑπεραγαθότης, plusquambonitas’Ga naar voetnoot1). Nec tantum omnes qualitates a Deo abjudicat, quod cum fecisset, tam sublimem de Deo notionem habuisse dici posset, ut nullum prorsus attributum ei satisfaceret, sed etiam Deum nequaquam esse docet, exsistentiae nimirum non-exsistentia opposita. Haec jam cum theïsmi principiis minime conveniunt. Theïstae enim, si quid video, essentiam, bonitatem ceteraque attributa non a Deo sejungunt, acsi iis per se existentibus, contrarium quid opponi possit: multo magis autem omnes attributa Deo ita propria esse ducunt, ut, his sublatis, Deus cogitari nequeat. Neque in Deo bonitatem, aeternitatem esse, | |
[pagina 54]
| |
sed Deum ipsum bonum, aeternum, sapientem ferunt; Deo vero bono, sapienti, aeterno, Deum opponi malum, insipientem plane absurdum esset; nam Deus Deus esse cessabit, suam naturam absolutam, perfectam mutans. Illa igitur Dei definitio Realistica est, nec minus Pantheïstica jure habetur. Qui enim Deum ex attributis cognoscendum esse negat, scripserit necesse est, eodem, quod supra laudavimus, capite: ‘Ratio vero in hoc universaliter studeat, ut suadeat rectisque veritatis indagationibus approbet, nihil proprie de Deo posse dici, quum superat omnium intellectum omnesque sensibiles intelligibilesque significationes, qui melius nesciendo scitur, cujus ignorantia vera est sapientia.’ Unde sequitur nos non tantum Deum nequaquam cognitum habere, sed ne extra res visibiles quidem eum revera adesse. Frustra enim quaeritur quid supersit, omnibus Dei sublatis attributis, ut fecit Erigena, aliud attributum contendens alii esse oppositum. Quod luculenter quoque apparet ex iis, quae libro tertio legimus: ‘Videsne quemadmodum totius universitatis conditor primum in divisionibus obtinet locum? Nec immerito, dum sit principium omnium et inseparabilis ab omni diversitate quam condidit, et sine quo consistere conditor non potest. In ipso enim immutabiliter et essentialiter sunt omnia, et ipse est divisio et collectio universalis creaturae, et genus et species, et totum et pars.....’ Postquam deinceps monadis numerorumque rationem cum illa comparavit, quae Deum inter et universum intercedat, sic pergit: ‘Cum igitur totius universitatis divisio ab ipsius causa et creatrice incipiat, non eam veluti primam partem, vel speciem debemus intelligere, sed ab ea | |
[pagina 55]
| |
omnem divisionem et partitionem inchoare; quoniam omnis universitatis principium est, et medium et finis.’ Hunc quoque librum tertium adeat, quicumque scire velit, quid de primordialium causarum serie, docuerit Erigena quam ‘solus investigator sanctus Dionysius Areopagita in libro de divinis nominibus, aptissime disposuit.’ Quum vero omnes proprietates a Deo ita distinguantur, ut et ‘superessentialis’ habeatur, nec tamen dici possit extra universum locum obtinere, nusquam reperietur Deus, nisi in omnium, quotquot adsint, rerum conjunctione. Similium igitur similitudo, dissimilitudo dissimilium est, ‘haec omnia pulcra ineffabilique harmonia in una concordia’ colligens. Quid plura? Johannem Scotum eandem ac postea Spinozam, licet alïis verbis, professum esse sententiam vix aut ne vix quidem quisquam facile negare poterit; inprimis quum eum aperte, ambagibusque remotis, quaerentem audias: ‘Num negabis creatorem et creaturam unum esse?’ Ex hac autem, quam de Deo protulit, sententia, alia de rebus nimirum moralibus sequatur necesse est. Notiones enim de Deo, ejusque ratio ad universum arcte cohaerent cum illis, quas de bono maloque foveamus. Nec immerito recentiores dogmatici fere omnes a theologia initium fecerunt, ut deinde ad anthropologiam procederent. Quamquam oporteat ut Erigenam theologum fuisse Scholasticum meminerimus, quem semper sibi constitisse exspectare non possumus, ea tamen quae de peccato monuit, admodum egregie conveniunt cum ejus de Deo doctrina, ita ut haec illis illustrentur, quin etiam confirmentur. Nam cum Deum oppositorum oppositionem, contrariorumque contrarietatem dixerit, pec- | |
[pagina 56]
| |
catum, ut universe malum, revera adesse, censere non potuit. Nec sane miramur eum, licet malum et negative et positive, tamquam ‘perversum dominationis appetitum,’ definiisset, scripsisse: ‘Multa praescit Deus, quorum non est causa ipse, quia substantialiter non sunt.’ Quodsi enim cum Realista Erigena Deus omnium rerum causa sic habeatur, ut causa non sine effectu, neque effectus sine causa, factor non sine facto, nec hoc sine illo cogitari possit: aut Deus ipsius mali auctor dicendus est, aut species tantummodo mali adsit necesse est. Tertium non datur. Deus vero mali auctor esse nequit, quippe quod summae ejus perfectioni quam maxime adversetur; malum igitur non adest, nisi specie; quum enim vel sic quidem revera exsistat malum, adest aliquid, quod ex summa, generalissimaque essentia derivari nequeat; ex qua, secundum Realistarum principium, omnia esse derivanda initio statuimus. Malum igitur substantialiter non est; nam quae in rerum universitate opposita sibimet videntur atque contraria et a se invicem dissona, in generalissima ipsius universitatis harmonia considerata, convenientia consonaque suntGa naar voetnoot1). Quaeritur vero quomodo malum illud accidens ita hominibus insit, ut primae conditionis puritas vix aut ne vix quidem permanserit; licet enim Realistis concedamus quicquid malum sit, non revera adesse, superest tamen ut illustretur, quanam ratione peccatum nedum omnibus proprium sit, sed etiam quamdiu genus humanum vigeret, magis magisque incresceret? Quibus urgentibus quaestionibus Realista facile respondere potest. Liberum arbitrium enim | |
[pagina 57]
| |
Scotus Erigena sic ab ipso homine sejungit, ut eorum quae illud perficiat, ipse homo nequaquam reus censeri possit. Quod diserte patet ex iis, quae de peccati retributione Scotus sensit. Quem cum audimus, non ipsi homini, sed liberae voluntati poenae infliguntur. Creatura enim a Deo profecta, non est quod alicujus delicti poenas solvere debeat. Quodsi omnino culpa adsit, liberae voluntati tribuatur. Quum autem libera illa voluntas, ab homine sejuncta, puniri nequeat, e doctrina Erigenae necessario sequitur, omnes tandem salvos fore. Quod vero placitum, Ecclesiae Theologiae sapienter ratione habita, non nisi quodammodo obtectum docere ausus est. Conjecit nempe ‘non substantiam ejusque qualitates gehennali flamma torquendas, sed sensum patientis et animum reluctantis aeterna miseria luctaturos’Ga naar voetnoot1) Cui sententiae aliam addidit, qua naturam contendit non ‘in omnibus aequaliter beatam, sed in omnibus morte et miseria liberam’ futuram esse. Reponet fortasse quis, liberam voluntatem in doctrina pantheïstica nullum obtinere locum. Quum enim ipse Deus ‘similium similitudo, dissimilitudo dissimilium’ sit, nec non omnium, quae sibi adversari videantur, harmonia, nihil omnino adest quin necessarium. Deus ita omnibus moderatur ut ‘creatricem sapientiam si ab omnibus subtraxeris, in nihilum omnino redigentur.’ Maximi igitur momenti jure haberi potest inquirere, quid hac de re monuerit Scotus. Omnem autem spem nostram fefellit. Per inanem enim verborum lusum expedit, quae explicare debuisset. Non ipsa libera voluntate, ut monet, sed liberae voluntatis | |
[pagina 58]
| |
abusu peccamus. Haec autem verba nihil omnino significare, quisque sponte agnoscet. Liberae enim voluntatis abusus, notio est sese ipsa tollens. Quicumque revera ex mente Scoti liber habeatur, is libertate sua abuti nequit, quod quidem potuisset omnino, quibusdam voluntati finibus impositis. Sed, ut haec missa faciamus, ipsam ejus de libero arbitrio definitionem paullo accuratius animadvertamus; de praed. c. 4, § 3, scripsit: ‘...ne sic defendatur liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuantur, nec sic defendatur gratia, ut quasi de illa securi mala opera diligantur.’ Quae definitio, si quid video, magis negativa quam positiva habenda; quid igitur de libero arbitrio revera censendum sit, minime docet. Scotum quidem non invenisse quae adhuc usque frustra quaeruntur, non est quod valde miremur. Hanc ob rem tamen hujus definitionis mentionem feci, ut, omnem libertatem moralem, in doctrina Scotiana, pessumdari, in memoriam revocarem; qui ab initio inde a mundo Deum non ita distinxerit, ut hic sine illo adesse possit, nec Deum deinde proposuerit mundum liberae voluntatis motu procreantem, numquam ad veram hominis libertatis notionem perveniet, qua sublatâ nulla virtus, neque ullum bonum morale cogitari potest. Sic quoque de Scoto Erigena valet, quod de Spinoza egregie scripsit HerbartGa naar voetnoot1): ‘Et in alto bonum, et in profundo malum desideratur, nihil praeter id quod omnium sit generalissimum, in intima hominis invenitur conscientia.’ Quamquam plura adsunt, quibus Scoti theologia | |
[pagina 59]
| |
quatenus e Realistarum principio pendeat, uberius illustraretur, hic tamen subsistendum est. Ad ea, quae nunc diximus, procedente historia, nonnumquam revertemur. Erigenae vero valedicere, antequam meritas justasque ei tribuerimus laudes, non licet. Omnium fere sui temporis primus, paucis tantummodo doctrina cedere debuit. Caeterum, quidquid de ejus theologia judicandum videatur, id semper tenendum est, Scotum Erigenam, historiae saltem ratione habita, floruisse, priusquam pugna Realistas inter et Nominalistas incepisset; quocirca facile non omnia praevisit, quae postea e principio effecerunt Realistae. | |
Sectio II.
| |
[pagina 60]
| |
alistas, (de quibus infra uberius videbimus), magis etiam quam inter nominalistas, jure recensetur. Genus de animali praedicandum jubet non secundum rem (i.e. substantiam) sed ‘designativum nomen esse animalis..... similiter nec species dicitur de homine secundum id quod significat, sed juxta illud quod de numero differentibus praedicatur.’ Deinde autem diserte monet: ‘rem concipit intellectus, intellectum voces designant; voces autem litterae significant.’ Hic etiam continuo patet, quod hujus periodi historia saepius docere videtur: Realium nimirum et Nominalium partes illo ordine non raro sibi successisse, ut post Realistam magistrum, Nominalista floruerit discipulus. - Ceteroquin non est quod de Henrico uberius dicamus, cujus theologia minoris fuit momenti; nec plura memoranda videntur de Gerberto, qui sese eclecticum praestare conatus est, immo Platonem et Aristotelem in harmoniam conferre studuit. Huic operi, temere suscepto, minime par erat, quum nec Categorias, nec Timaeum satis cognitum haberet; quo factum est ut deinde in Platonis abierit partes. Quod sane probent, ut alia praetermittam, quae de arithmeticis divisionibus docuit Gerbertus. Non enim artem illam arithmeticam humanis machinationibus factam, ab auctore vero omnium artium, naturae rerum impressam esse censet. Multis tamen nominibus inclaruit; praeclaris scholis interfuit, quin etiam papalem occupavit sedem. Opus autem quod scripsit: Rationali et ratione uti, cum Bernhardo Pezio, Cousin longe minoris momenti habeo, quam Cl. Haureau visum est. Nec tamen negligamus, eum exeunte saeculo floruisse decimo, quod ‘sui asperitate ac boni sterilitate | |
[pagina 61]
| |
ferreum, malique exundantis deformitate plombum,’ a Baronio vocatur. Hujus barbaries ratione habita; unus in paucis laudandus est Gerbertus, quippe qui non solum suae aetati multum, sed etiam posteritati profuerit. Eo enim Fulbertus magistro usus est, ineunte saeculo undecimo, omnibus praecellens doctoribus. Multos clariores informabat discipulos, quorum omnium Berengarius maximus est habendus. De ipsius autem Berengarii doctrina, quatenus nostra ejus intersit, accuratius videamus. Inter perniciosos haereticos habebatur Berengarius, de quo quaevis mirabilia narrabantur. Nominalista nimirum erat, quod gravissimum attinet Ecclesiae placitum; ut eum proprie fuisse nominalistam, in una tantum quaestione versantem, egregie dixit Cl. de Rémusat. Quaestio enim de sacra coena tunc maxime agitabatur; nec miramur sane Scholasticos hoc quidem placitum ante omnia animadvertisse. Duplici sensu verba, quibus hanc solemnitatem instituit Dominus, accipiebantur. Quae duplex interpretatio Nominalismi et Realismi pugnae plane rationem retulit. Nam Christi corporis eandem ac panis Realistae habuerunt essentiam, ita ut edentes una cum pane Christi fruerentur corpore. Quum videlicet quicquid individuum sit, a Realistis accidens quaedam essentiae censeatur proprietas, quamobrem, vel qualitatibus pereuntibus, substantia integra manere possit, in corpus Servatoris singuli panes facile mutantur. Quae mutatio, alio verbo, transsubstantiatio appellatur. Huic vero Realistarum sententiae maxime sese opposuit Berengarius, qui, ut universe in theologia philosophiam valere jussit, in hac transsubstantiationis doctrina impugnanda, dialectice | |
[pagina 62]
| |
versatus estGa naar voetnoot1). E praecipuo nimirum, quod contra Ecclesiae de sacra coena sententiam attulit, argumento, luce clarius, ni fallor, apparet, Berengarium nullius, nisi nominalis sui principii, rationem habuisse. Etsi, sic enim ratiocinatur, Christi corpus ejusdem prorsus esset longitudinis ac haec, quam ante oculos habemus, turris, vel sic tamen ne minime quidem ejus pars superesset, postquam tot populi eo vescerentur. Nullus dubito quin hoc argumentum a Nominalista tantummodo afferri possit; quin admodum rude atque incultum mihi videtur, neque ulla mentione dignum, nisi quatenus principium, quo ducebatur Berengarius, optime illustret. Vel ipsam Realistarum ratiocinationem minime intellexit; qua intellecta tacuisset, procul dubio, de iis, quae nunc satis inepte monuit. Realistae, ut jam supra diximus, non ita corporis in panis substantiam abire contendunt, ut una cum pane corpus quoque deleri possit: Sic enim unus idemque ad sit panis, necesse est, quocum semper corpus sese conjungat; multo magis vero, nulla quidem panis ratione habita, corporis substantia in aeternum eadem atque integra Realistis videtur. Qui plura de Berengarii argumentis scire cupiat, manuscriptum adeat a Vischero editum (anno 1834) cui hic inscribitur titulus: Berengarii Turonensis de sacra coena adversus Lanfrancum liber posterior, in quo omnia, quibus usus est, argumenta, ejusdem inveiuntur generis ac id, quod supra laudavimus. Adelmanum, in libro de veritate corporis et sanguinis Domini, Hugonem Bretevilium, (Breteuil) Durandum ad- | |
[pagina 63]
| |
versarios habuit, quos facilius superavit, quam doctissimum illum Lanfrancum, cujus peritiae fama, ut (1069) scripsit Ordericus Vitalis ‘in tota ubertim innotuit Europa. Unde ad magisterium ejus multi convenerunt de Francia, de Vasconia, de Brittannia, nec non de Flandria.’ Sufficit autem, indicasse quamnam vim Nominalismus jam nunc in Theologiam habere potuerit, neque uberius de Lanfranci refutatione verba facere licet, quem omnis fere Ecclesia secutus est, quippe quae in sacra coena panem in Christi corporis mutare substantiam, id est, transsubstantionis placitum, tamquam orthodoxam constituerit fidem. Sed longe graviora nos vocant; ad quae properemus. | |
Sectio III.
| |
[pagina 64]
| |
berti discipulus, ‘de modo recte argumentandi et praedicandi Dialecticam,’ disputavit. Sic dialectica omnes informabat quaestiones, idque in primis effecit, ut omnes disputationes constituto procederent ordine, quo de gravissimis rebus facilius ageretur. Methodus vero Aristotelis plus quam ipsa ejus doctrina Ecclesiae placuit. Scholasticae nimirum periodi initio, Realistarum sententia fere apud omnes praevaluit. Quod cum ex ipsius Realismi indole, religionis Christianae ratione habita, explicare potest, sequeretur necesse est ex periculosa, ut videbatur, Berengarii de sacra coena doctrina; accedit vero quod omnium sui temporis summus theologus Nominalistas maximo habuerit odio, in Realistas contra partes ita abierit, ut pugna, eum inter et adversarium Nominalistam orta, prae caeteris medii aevi inclaruerit. Anselmum dico, pium illum atque doctissimum, qui veri Scholastici egregium se praebuit exemplum; qui Ecclesiae placita sincerrima fide amplexus, inter maximos hujus aevi philosophos jure habetur; qui, sanctissimi Augustini ipse discipulus, non tantum apud Catholicos insigni gaudet auctoritate, sed recentioris quoque, reformatae quidem Ecclesiae theologiae pater multis videtur. Illius igitur scripta adeamus, ut longe melius quam adhuc potuissemus, Realismi vim et indolem persentiscamus. Meminerimus, procul dubio, Berengarii adversarium Lanfrancum fuisse. Ipsi illi Lanfranco, cum doctoris, tum archiepiscopi titulo, Anselmus successit. Longe alia ac Scotus Erigena, Anselmus usus est ratione. Quum enim ab illo quoddam mysticismi studium non abjudicare possimus, quippe qui ex interna luce veritatem petendam censuerit, hic quid verum via | |
[pagina 65]
| |
dialectica, indagare studet. Eum nimirum magna cum cura et diligentia ratiocinatum esse dialogus ‘de Grammatico,’ si quid video, satis probat, ita ut cum HassioGa naar voetnoot1) vehementer dubitemus, quin Cousin hunc accurate legisset dialogumGa naar voetnoot2). Caetera quoque Anselmi scripta luculenter docent, numquam eum philosophiae regiam reliquisse viam. Neque incertum est utrum Realista fuerit Anselmus, necne. In dialogo enim de Veritate diserte affirmat planissimeque universalia per se adesse, individu iis contra nullam veram tribuendam esse essentiam. Atque ei contigit Realismum in Theologia tamquam Ecclesiae constituere doctrinam, ita ut, saeculo undecimo exeunte, haereticus prorsus haberetur, quicumque aliam scholam sectaretur. Quin etiam Roscelinum spernebant, qui, non solum Aristotelem secutus, universalia post rem adesse statuentem, ulterius processit, et nominalismi verus conditor haberi potest. Magna autem adest difficultas in Roscelini doctrina exponenda, quum vel nihil omnino scripserit, vel saltem nihil nobis ex ejus scriptis supersit. Quodsi igitur Anselmo, adversario, aliisque, fides habenda sit, Roscelinum universalia flatus vocis vocasse constat. Hanc ob rem illo tempore vocalista appellabatur. Nec solus Anselmus ejus mentionem facit; Johannes Salisburiensis quoque, Roscelini Scholam memorans, in libro: ‘Polycraticus’ dicit: ‘Fuerunt et qui voces ipsas genera dicerent et species;’.... nec non Otho | |
[pagina 66]
| |
FresingiusGa naar voetnoot1), quem laudat Haureau, monet: ‘.... Roscelinum quendam qui primis nostris temporibus sententiam vocum instituit in logica.’ His duobus viris, Roscelino nimirum et Anselmo, quam maxime sibi invicem oppositis, neutriusque doctrina intelligi potest, quum alterutra neglecta. Ipse autem Anselmus Canonicum Compendiensem hoc modo significat: ‘Qui colorem nihil aliud queunt intelligere quam corpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam..... In eorum quippe animabus ratio, quae et princeps et judex omnium debet esse quae sunt in homine, sic est in imaginationibus corporalibus involuta, ut ex iis se non possit evolvere, nec ab ipsis ea, quae ipsa sola et plura contemplari debet, valeat discernereGa naar voetnoot2).’ Haec enim caput accusationis continere videntur, cum simul ét Roscelini ét Anselmi docent sententiam. Hic enim proprietates ab homine ita sejungit, ut colorem, exempli causa, vel sine corpore exsistere posse statuat; ille autem sapientiam, aliamve virtutem, non extra animam exsistere docet, quod cum Nominalium sententia plane convenit. Neque hac in re a caeteris Nominalistis discedere videtur. Quum igitur apud eundem, quem supra laudavimus, Johannem, legamus, opinionem Roscelini omnino fere evanuisse, id tantummodo de sententia vocum intelligendum est, cui admodum pauci adstipulabantur. Hac vero superlatione ei opus erat, ut Realismum nimia sibi arrogantem impugnaret. Sufficit tamen Roscelini Nominalismum, et Realismum Anselmi memorasse, ut nunc utriusque principii in Theologiam effectus conspiciamus. | |
[pagina 67]
| |
Primum de Roscelino videamus. Praecipuum Ecclesiae, ad quod nominalis ejus sententia pertinebat, placitum erat de Trinitate. Quod placitum nimirum ita Realismo favebat, ut Roscelini doctrinae plane adversaretur. Nam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, quamquam tres revera personas, unum tamen esse Deum, Ecclesia tamquam fidem orthodoxam constituit. Quomodo autem haec fides Roscelino placere potuisset? qui aut quot adsint divinae personae, tot Deos esse habebat, aut unum Deum triplici exsistendi modo sese revelasse dicebat. Prius accepit, quod perspicue patet, quum, quae de Filii incarnatione monuit, attendimus. ‘Quodsi,’ inquit, ‘Pater, Filius et Spiritus Sanctus unus tantum Deus habendi sint, non video quam ob rem solus Filius caro fieri debuerit. Sic enim non Deus, multo magis vero quaedam Dei veluti pars, humanae naturae particeps facta est. - ‘Si tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res per se, ita tamen ut voluntate et potentia omnino sint idem, ergo Pater, Filius et Spiritus Sanctus cum Filio incarnatus est.’ Ad haec magis ingeniose quam philosophice respondit Anselmus: ‘Nulla - trium personarum Dei congruentius semet ipsam exinanivit formam servi accipiens, ad debellandum diabolum et intercedendum pro homine, qui per rapinam falsam similitudinem Dei praesumpserat, quam Filius, qui, splendor lucis aeternae et vera Patris imago, non rapinam arbitratus est Deo esse aequalem, verum per veram aequalitatem et similitudinem dixit: Ego et Pater unum sumus.’ Sed argumentum attulit longe majoris momenti, quod et ex ejus petiit principio; ‘Qui enim nondum intelligit, quomodo plures homines in specie | |
[pagina 68]
| |
sunt homo unus, qualiter in illa secretissima natura comprehendet, quomodo plures, quarum singula quaque est perfectus Deus, sint Deus unus? Et cujus mens obscura est ad discernendum inter equum suum et colorem ejus, qualiter discernet inter unum Deum et plures rationes. Denique qui non potest intelligere aliud esse hominem nisi individuum, nullatenus intelligit hominem esse nisi humanam naturam.’ Nec hoc sane intelligere studebat Roscelinus, qui plures homines in specie unum esse hominem quam vehementer negavit; quare omni illi Anselmi declamationi simpliciter respondit, nec tres unum, neque unum tres esse. Quae autem non contendit, levitate quadam ductus, ut Anselmi irrideret sententiae. Haec enim ex principio nominali effecit videtur, quod cumGa naar voetnoot1) illa philosophandi ratione, a recentioribus empirica vocata, multum commune habuisse ex iis conficimus, quae reposuit Anselmus: ‘Ne comparet naturam, quae super omnia est libera ab omni lege loci et temporis et compositionis partium, rebus, quae loco aut tempore clauduntur, aut partibus componuntur.’ Ad hoc vero, quod de praecipuo theologiae placito, inter ambos viros discrimen obtinuit, infra revertemur, quum cuique theologo quam maximi sit momenti. Dolemus, procul dubio, Anselmo nullum adversatum esse, qui arte dialectica ei cedere non debuisset. Nam Roscelinus, qui negando, Realiumque doctrinam impugnando, optime procedebat, in ipsa theologia contra, nec non in philosophia, Anselmo, multis nominibus, jure inferior habetur. Universalia non nisi flatus vocis dicentem, Roscelinum modum excessisse, | |
[pagina 69]
| |
jam animadvertimus. Sic etiam, quod placitum attinet de trinitate, in vanas incidit opiniones; quamobrem Anselmo plane adstipulamur, qui ita fere Roscelini retulit sententiam, ut primum Roscelinus Tritheïsmum revera docuisse videatur, deinde omnem veram Dei impugnasse notionem, tertio autem loco me ipse quidem explicasse, qua de causa Filius, qui secunda Trinitatis persona dicitur, caro factus fuerit. Anselmus igitur ex illo certamine, victor redux, summo jure scribere potuit: ‘Palam ergo est, quod non debeat (ille, contra quem ista dixi) esse promtus ad disputandum de rebus profundis, et maxime de illis, in quibus non erratur sine periculo.’ Quem tamen Roscelinum numquam vicisset, si illud, quo ipse niteretur, probe tenuisset, nec Roscelino reponenti tres non unum esse, continuo objecisset: ‘Agedum fac ut, meam rejiciens doctrinam, ex Ecclesiae placito, quod est de Trinitate, non efficies tres adesse Deos.’ Nec video, quomodo umquam Nominalismo contingat, huic placito revera fidem habere. Quum enim cum Nominalistis substantias ab individuis nunquam sejungendas habeam, neque tres personas cogitare potero, qui omnes unius substantiae divinae, id est, unius deitatis participes sint. Cum nimirum singula persona eo censeatur divina, quod aliquid deitatis ei tribuatur, non revera, nec proprio sensu, Deus dici potest; cum vero singula persona omni gaudeat deitate, ut proprio sensu Deus appelletur, non est, quod cum Roscelino contendamus, tres personas, aequa ratione divinas, non unum efficere Deum. Nec vero, qui dogma de Trinitate defendere velint, Anselmum adeant, qui cum Scyllam vitasset, Charyb- | |
[pagina 70]
| |
dim offenderit. Realistae enim non tantum essentiam, vel potius substantiam, nulla etiam individuorum ratione habita, adesse contendunt; sed hanc ipsam, quae per se exsistat, substantiam, licet individua, quibuscum conjungatur, in infinitum augeantur, unam eandemque manere docent. Quemadmodum igitur in Socrate omnis adsit humanitas, quae tamen reliquis hominibus non deesse videatur, sic quoque una dicitur deitas, cujus tres personae pariter participes sunt. Quae, ut sanae menti plane repugnant, specie tantummodo, a Realistis probari possunt. Nam cum fieri nequeat in Socrate omnem simul adesse humanitatem, atque eum ipsum singulum esse hominem, iisdem verbis diversa tribuatur significatio necesse est. Neque haec mera conjectura. Quum autem, ut vidimus, singula speciem tantum essentiae habere contendunt Realistae, singulum hominem, humanitatis non nisi quendam exsistendi modum esse, revera censuerunt. Hoc quoque modo ea, quae de Trinitate dixerit Anselmus, intelligenda videntur. Nam sibi constare non potuit, nisi Patrem, Filium et Spiritum Sanctum tres haberet rationes, quibus una divina substantia se patefecisset. Ab ejus igitur doctrina Sabellianismum abjudicare non possumus, analogon animadvertentes, quo ipse Trinitatem quodammodo illustrare conatus est. ‘Fons,’ inquit, ‘rivus et lacus unius ejusdemque aquae sunt, nec tamen alter pro altero sumi potest.’ - Haec similitudo, si quid video, satis ostendit nos eum Sabellianismi non temere accusasse. Quaestionem cum illa, quae de Trinitate agitabatur, arctissime conjunctam, quaestionem dico de processione Spiritus Sancti, de qua, synodi opportunitate ab Urbano II, | |
[pagina 71]
| |
anno 1098 convocatae, diserte disputavit Anselmus, attendere non opus est. Haec quidem, licet maximi fuerit momenti, magnamque vim in Graeca habuerit Ecclesia, ad nostrum minus pertinet argumentum. Acrior vero quam Roscelinus, alius exstitit adversarius, quem ut cognoscamus, indagemus necesse est, quaenam de alio quodam Ecclesiae placito gravissimo Anselmi esset sententia; placitum nimirum de Dei exsistentia. Antequam vero ad haec pertractanda progredimur, duplicem Realistarum errorem significare liceat, formalem nempe (ut solitis verbis utar), et materialem. Formalis enim error in eo latere videtur, quod Realistae quid logice constet, ontologice etiam verum esse haberent. Materialis error hic est: ontologice nimium distinguebant substantiam inter et ipsius qualitates. Haec jam supra monere potuissemus, quae tamen omisi, quum praestet Scholasticorum nonnullos his erroribus reapse fuisse obnoxios indicare, iis ipsis pertractandis, quae philosophati sunt. Magnum enim vitium est, ea quae intelligentia per logicam invenit ratiocinationem, hanc tantum ob causam etiam revera adesse putare. Qua enim ratione recepta, ut veritatem indagemus nulla opera, nullo labore, sed tantum ratiocinando opus erit. Ex praestabilitis quibusdam nostrae rationis principiis ducantur, quae vera sunt, nec de iis ulterius dubitetur, non eo quod ipsi rerum veritati respondeant, sed quod cum mente rationali conveniant. Realismum vero, in hoc propugnando errore, sibi constitisse facile concedimus. Omnia enim visibilia, omnia, quae sensu quodam corporeo animadvertuntur, universe spernens, Realismus ideas tantummodo spectat; nam ab initio inde, saltum faciens mortale, | |
[pagina 72]
| |
nullum omnino sinit esse discrimen ea inter, quae necessario cogitentur et quae sint. Hunc autem Anselmi, Realistae, errorem negligere non licet, quippe qui non illius tantum, sed recentioribus quoque temporibus proprius esset. Anselmi, quam infra laudabimus, ratiocinatio, licet alias induerit formas, saepius, in eorum philosophorum reperiemus scriptis, qui sese medii aevi doctorem longe superare putent. Quid! Omnis, quam nunc speculativam dicimus, philosophia, eodem ac Realismus nitatur principio necesse est; quicumque enim non empirica procedat ratione, attamen sese cognoscere opinetur, ea quae logica doceat, necessaria habebit. Haec vero, quum ulterius explicaremus, diutius nos a proposito abducerent. Ad ipsum Anselmum igitur redeamus. Duobus utitur argumentis, quibus Deum revera exsistere probabit. Unum cosmologicum, ontologicum alterum. Illo quidem jam ab Augustino et Boëthio accepto, hoc tamen ipsi tribuendum videtur. De argumento cosmologico primum videamus, quod ita fere sese habet: ‘Quicquid est, non nisi per aliquid est. Quod cum ita sit, aut est unum, aut sunt plura, per quae sunt cuncta quae sunt. Sed si sunt plura, aut ipsa referuntur ad unum aliquid, per quod sunt; aut eadem plura singula sunt per se; aut ipsa per se invicem sunt. At si ipsa plura sunt per unum, jam non sunt omnia per plura, sed potius per illud unum, per quod haec plura sunt. Si vero ipsa plura singula sunt per se, ubique est una aliqua vis, vel natura exsistendi per se, a qua habent, ut sint per se, non est autem dubium, quod per id ipsum unum sint, per quod habent ut sint per se..... Itaque - | |
[pagina 73]
| |
necesse est, unum illud esse, per quod sunt cuncta quae sunt.’ En Anselmi argumentatio, ex Monologio nobis cognita, qua tamen, ipso confitente AnselmoGa naar voetnoot1), usus est, ut omnino absolutum quid adesse probaret. Longe majoris ponderis ipse secundum habuit argumentum, quod rectius ontologicum vocatur; quaerit enim, si forte inveniri possit verum argumentum, quod nullo alio ad se probandum indigeret. Constat apud eum: 1o Deum esse aliquid, quo majus cogitari non potest. Convincitur etiam insipiens esse vel in intellectu aliquid, quo nihil majus cogitari potest, quia hoc cum audit intelligit et quicquid intelligitur in intellectu est. 2o. Et certe id, quo majus cogitari non potest, non potest esse in intellectu solo. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari esse et in re quod majus est. 3o. Exsistit ergo procul dubio aliquid, quo majus cogitari non valet et in intellectu et in re. Quod utique sic vere est, ut nec utique cogitari possit, non esse. Haec ratiocinatio clarior est, quam quae ulla indigeat explicatione. Earn vero vix aut ne vix quidem melius refutare poterimus, quam fecit ignotus quidam Gaunilo in libro pro insipiente. Varii generis dubia sunt, quae contra Anselmum afferre conatus est. Falsae enim, inquit, cogitationes sunt, quae nulli rei vere exsistenti respondent, quod satis probare videtur cogitare et esse non prorsus eadem haberi posse. Nec magis Gauniloni placet illa vox: cogitare, cui potius substituet intelligere, id est: scientia comprehendere. Vel sic tamen putat nullam per se inter cogitari et esse obtinere necessitudinem. Deinde plane negat | |
[pagina 74]
| |
absolutum in intellectu concipi posse; quum enim concipiatur, desinit esse absolutum; omnem nimirum cogitandi facultatem longe superat. Anselmo facile concedit, absolutum si cogitare velis, omnino quidem tamquam exsistens, esse cogitandum; quo probas sane, te cogitasse absolutum, nequaquam vero absolutum vere adesse. Deus subinde nihil nisi vox haberi potest, quem igitur cogitare nequeo, ‘nisi tantum secundum vocem, secundum quam solum aut vix aut numquam potest ullum cogitari verum.’ Quam ob rem quae non sunt optime cogitare possum, veluti me ipsum non existere. Talibus fere Gaunilo argumentis usus, adversatus est Anselmo, qui tamen plura habuit quae responderet. Concedit ‘omnia cogitari (posse) non esse, praeter id quod summe est. Illa quippe omnia et sola possunt cogitari non esse, quae initium aut finem aut partium habent conjunctionem et quicquid alicubi aut aliquando totum non est, illud vero solum non potest cogitari non esse, in quo nec initium, nec finem, nec partium conjunctionem...... ulla invenit cogitatio.’ Anselmus autem non animadvertisse videtur, hanc ratiocinationem principii continere petitionem, maxime vituperandam. Primo enim demonstravit absolutum esse cogitandum, quod tamen cogitari nequeat, nisi revera exsistens. Tum vero dicit omnia cogitari posse tamquam non exsistentia, ‘praeter id quod summe est. Admodum luculenter, si quid video, patet, absolutum, quod ipse adesse dixerit, nequaquam non esse cogitari posse. Hoc autem, absolutum etiam extra ipsum intellectum exsistere, ab Anselmo probandum erat. Quid? quod ontologicum hoc argumentum quodammodo claudicare, ipse Anselmus | |
[pagina 75]
| |
animadvertisse videtur, quum, ut suae ratiocinationis caput probaret, ad ipsam cum Gaunilonis, tum cujuscunque hominis conscientiam provocet, quippe quae Deum esse testetur. Quidquid autem hac de re statuendum sit, Anselmum Gauniloni succubuisse apud nos satis constat. Anselmi enim principium, quo omnis nitebatur argumentatio, sic a Gaunilone oppugnatum est, ut tempori tantummodo tribuamus, non omnes sponte ei assensos fuisse. Nam cum a Realista quaeris, ut quae necessario cogitentur, necessario quoque adesse, tibi probet, nihil habet quod reponat. Neque id explicare poterit, nisi iterum, iterumque monendo ea tantummodo, tamquam non existentia, cogitari posse quae revera non adsint. Quod vero responsum, nescio utrum multis satisfaciat, necne. Neque immerito dicimus, Realismum nullatenus veram habendam esse philosophiam: quia id, a quo initium facere solet, numquam sibi vindicare possit. Quam ob rem ea, quae neque oculis conspiciuntur, neque ex analogia rerum ratio efficere potest, universalia nimirum, vel ideae divinae, jam ante mundum creatum vigentes, quam ob rem, dico, haec universalia assumenda sint, a Realistis frustra quaeritur. Hac in re quoque, Realismus, magistri sui, Platonis rationem plane retulit, quippe qui potius poetice quam philosophice de ideis dixisse videatur. Idcirco Realismum animo a phantasiae studiis non prorsus alieno, aliquatenus satisfacere facile concedoGa naar voetnoot1). | |
[pagina 76]
| |
Quicumque autem veritatem quaerit, nec in eo acquiescere potest, de quo non plane constet, aliam, quam Realistae, sequatur rationem. Inanes igitur evitet conatus, quos Anselmus instituit ad Dei probandam exsistentiam. Nec tamen de summo viro contumeliose dicamus, qui, pius atque sincerus, ex intimo pectore dixerit: ‘Oro, Deus! cognoscam te, amem te ut gaudeam de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel proficiam in dies, usque dum veniat illud ad plenum. Proficiat hic in me notitia tui, et ibi fiat plena: crescat amor tuus, et ibi sit plenus, ut hic gaudium meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum.’ Quae non retinenda censuimus, ad hujus theologiae indolem recte dijudicandam. Quodsi enim Anselmum tantum habeamus philosophum, cogitari et esse arctissime copjungentem, atque adeo cum recentioribus philosophis, Fichtio aliisque, omnibus nominibus comparandum, a veritate longe aberrramus; licet Ecclesia, nimis improvida, ad omnia, quae Anselmus docuerit, comprobanda festinare non debuisset. Quomagis vero haec Anselmi aetas Realismo faverit, eo magis unus omnium laudandus videtur Gaunilo, quippe qui id temporis ejusdem fere esset judicii, ac multa saecula post, philosophus ille Regiomontanus, Kantius; ut jam egregie monuit Daub. De Theologia egimus. Videamus igitur de Anthropologia, caeterisque. Anselmi dialogus: de libero Arbitrio, ansam nobis praebebit inquirendi, utrum et hic sibi constiterit. Nulla autem quaestio, quum de homine agitur, | |
[pagina 77]
| |
tanti habetur, quam quae est de eo, peccatore. Haec autem cum alia quadam, de hominis nimirum libertate, arctissime cohaeret. Neque igitur miramur Anselmum, solidum theologum, hac quoque in gravissima re sententiam libere professum esse. Ut ex Anselmi doctrina de Deo luculenter apparet eum, licet via minus regia, neque a nobis probata, ad theisticam notionem pervenisse, sic quoque eum omnem pantheismum vitasse ejus anthropologia docet. Nam peccatum non tantum negative descripsit, ut Scotum Erigenam fecisse vidimus; neque malum in homine tantummodo defectum, sed etiam culpam habuit. Culpa vero nequaquam adesse potest, nisi liberum quoddam homini proprium sit arbitrium, quo et bona et mala opera perficere possit. Quaeritur autem quo sensu hoc arbitrium acceperit. Augustinum minime secutus, qui hominis libertatem, conditionem, actum esse diceret, illam potius potestatem vocat Anselmus. Quam ita vocasse videtur, ut libertatem non amitti posse statueret. Quodsi Augustino assensus fuisset, aeque ac summus ille Ecclesiae pater, hominem in mediis peccatis mortuum, nulliusque boni capacem, docere debuisset, quod vero realismi principium minime pateretur. Libertas nimirum, a Deo hominibus concessa, deleri nequit; quippe quae, (sicuti sapientia, tamquam aliquid per se exsistens, Anselmo cum ipsa anima nequaquam confundenda, multo magis vero ab ea sejungenda videbatur), a Deo procedens, vel ipsius hominis conditionis nulla ratione habita, necessario supersit, etiamsi ea numquam homo gaudeat, atque peccato se mancipaverit. Reponet fortasse aliquis, libertatem nullo modo adesse posse, nisi in ipsis operi- | |
[pagina 78]
| |
bus, quae per hanc ipsam libertatem perficiantur, neque hominem liberum esse dicendum, nisi facultate faciendi quae velit, praeditus sit. Cuinam talia reponenti, brevissimis verbis Anselmus respondere posset, secundum Realium doctrinam, libertatem minime ex ejus effectibus pendere. Licet concedat, in praesenti perversa conditione, hominem ne bonae quidem voluntatis capacem esse, vel sic tamen statuit potentiâ adesse, quae actu fieri nequeant. Virtus semper manet virtus, quamquam impedita, quominus illa, quae possit debeatque, efficiat; nec facultas desinit esse facultas, omnia etsi tollas, ad quae ceteroquin idonea esset. Libertas illa igitur facultas est, qua omnia velim quae bona justaque sunt; ita ut voluntas libera dici possit, etiamsi ligata. - Haec fere, ambagibus remotis omnibus, Anselmi doctrina est de hominis libertate; quo simul sponte patet, nullum praeter Realistam sibi constantem, ita sentire potuisse. Ut, ontologico argumento usus, priori, quem indicavimus, errori obnoxius est, quoniam quidcumque logice constet, etiam ontologice exsistere censet, sic posteriorem fugere nequit errorem, hominis libertatem definiens, ab ipsa substantia attributis sejunctis. Nam libertatem, ut diximus, ita ab hominis anima separat, ut hac plane mutata, illa tamen integra atque intacta supersit. Nec singulos homines, malo quodam fortuito, Anselmus peccatores habet; genus etiam humanum per unius Adami transgressionem depravatum esse docet. - Admodum difficile est dijudicare, utrum ad hanc quoque doctrinam ejus pertinuerit Realismus. Huic quaestioni nimirum negando responderi potest, iis, quae de libero | |
[pagina 79]
| |
arbitrio docuit, neglectis. Audimus vero Anselmum statuisse, hominis libertatem potentialiter superesse, etsi ea numquam, vel raro saltem fruatur. Unde patet, peccatum, secundum Anselmum, non ita cum humana natura coaluisse, ut purioris vestigia conditionis prorsus omnia delerentur; atque igitur quoad ipsius nostri animi indolem, tamquam accidens quid habendum esse, quod per se exsistat, neque humanam naturam mutet. Quae tamen minime impediunt, quominus homines, Adami causa, malo obnoxii sint. Ut enim a natalibus inde, libertas non actu, sed potentia adest, sic quoque nos in peccatis concipimur, quippe qui humani generis participes simus. Modo igitur duplici, in hac doctrina de peccato, Realismi effectus conspiciendi sunt; primo quod peccatum, aeque ac libertas, humanam naturam non immutasse censeatur, malum itaque nobis inhaerens ab ipsa hominis substantia sejungatur; deinde, quod in Adamo, id est, in uno singulo homine, totum genus humanum adesse statueret; ut omnino ejus Angelologia probat. Nam minime eum fugit, Angelorum alios in malam cecidisse conditionem, alios tamen sanctos purosque remansisse, quam autem difficultatem tollit monendo: ‘Non enim sic sunt omnes Angeli de uno Angelo, quemadmodum omnes homines de uno homine’Ga naar voetnoot1). Apud illos solummodo quaeritur, quid fecissent singuli; apud hos vero quid a genere perpetratum sit. Quibus non adversari videntur quae de justitia docuitGa naar voetnoot2): ‘Si justitia est rectitudo voluntatis propter se servata, nec ista rectitudo potest esse | |
[pagina 80]
| |
nisi in rationali natura: ergo non est ulla natura debitrix justitiae, nisi rationalis, sicut nulla natura susceptibilis est justitiae praeter rationalem. Quare quoniam injustitia non potest esse, nisi ubi justitia debet esse, originale peccatum, quod est injustitia, non est nisi in natura rationali.’ Animadvertendum est Anselmum peccatum non hereditarium dixisse, sed originale, i.e. quod nostrae originis causa nobis insit. ‘In Adam omnes peecavimus, quando ille peccavit, non quia tunc peccavimus ipsi.... sed quia de illo futuri eramus, et tunc facta est necessitas, ut cum essemus, peccaremus.’ Et porro: ‘quia ab ipso semine et ipsa conceptione, ex qua incipit homo esse, accipit necessitatem, ut cum habebit animam rationalem, habeat peccati immunditiam.’ Nullus igitur dubito, quin Anselmi ét quae de libero arbitrio, ét quae de peccato est doctrina in concordiam redigi possit. Quamquam enim, Anselmo audito, omnino peccandi sit ‘necessitas,’ malum tamen libertatem alligavit tantummodo, minime vero delevit. Ipsi idcirco homini, mala, quae perpetraverit, imputentur opera; culpaque erga Deum tamquam oneratus, habendus est. Neque ulli mirum videatur, Scotum Erigenam et Anselmum, iisdem nisi principiis, ad diversa pervenisse; nec sibi invicem adversari, quae de utroque monuimus. Illum quidem, e Realistarum doctrina, pantheismum effecisse, atque hanc ob caussam peccatum necessarium habuisse contendi; posteriorem vero dico, licet aeque Realista fuerit, in theologia veram Dei, tamquam personae, in anthropologia veram peccati, i.e. tamquam culpae, notionem habuisse. Haec autem optime explicanda videntur ex duplici, quem apud Realistas indicavi, errore. | |
[pagina 81]
| |
Quatenus alterutrum magis urgeas, alia ex eodem principio ducenda videantur necesse est. Scotus Erigena inter substantiam, ejusque attributa ontologice distinguens, posteriori igitur errori tantummodo fere obnoxius, pantheïsmum vitare non potuit, quum Anselmus priorem i.e. formalem praecipue amplexus errorem, ontologice nimirum vera habens, quae logice constent, eorum quae ex Scoti principio sequi viderentur nulla ratione habita, quid logica doceat, de placitis, quibus fides sit habenda, constituendis, quaesierit. Ita autem de humanae naturae conditione sentire debuit, ut sibi viam pararet, qua Christum, quamquam hujus naturae participem, sine peccato fuisse probaret. In libro enim: ‘Cur Deus homo,’ indicare studuit, quomodo Deus caro factus sit, nec tamen nostrae corruptioni obnoxius. Quam vero quaestionem Realista nullo modo solvere potuit, nisi humanam naturam peccatis non plane inquinatam esse doceret. Aliud quoddam etiam ei statuendum erat ut omnes refutare posset adversarios. Jure enim quaeri potest, an Christus merito homo appellatus, tantopere a caeteris hominibus differre possit, etiamsi peccatum accidens habeatur, ut, his omnibus peccantibus, ille solus sanctus et purus remanserit. Audienda igitur et quae porro dixit Anselmus: ‘Spoliavit persona naturam bono justitiae in Adam, et natura egens facta omnes personas, quas ipsa de se procreat, eadem egestate peccatrices et injustas facit. Hoc modo transit peccatum Adae personale in omnes, qui de illo naturaliter propagantur.’ Quae verba postrema inprimis urgenda videntur, causam nimirum continentia, ob quam Anselmus Christum e Virgine nasci oportere contendit. | |
[pagina 82]
| |
Sic enim non ‘naturaliter de Adamo propagatus est.’ Quemadmodum enim jam ‘decens erat, ut ea puritate, qua major sub Deo nequit intelligi, Virgo illa niteret, cui Deus pater unicum filium suum’ daret: eum quoque ‘ita dare disponebat ut naturaliter esset unus idemque communis Dei Patris et Virginis filius.’ Hac enim ambarum conjunctione naturarum Christo opus erat, ut munere fungeretur, a Deo ei impositum. Neque in his substitit Anselmus; nam, quum ex ejus principio formali sequeretur, a priori ratiocinando, veritatem cognoscendam esse, ulterius progredi potuit, quo, ab omnibus partibus, Christologiam suam absolveret, eaque doceret quae de soteriologia sentiebat. De qua tantummodo verbo monere licet. Duplex universe Patribus Ecclesiae de morte Christi erat sententia, quarum una tamen maxime viguisse videtur, quae prae se ferebat genus humanum usque ad Christum natum sub hostili potestate, Peccati nimirum, Mortis et Diaboli vixisse, quibus tamen Christus nos liberaverit. Liberatio igitur hujus sententiae cardo est. Altera statuit, vinculum, quod Deum inter et hominem obtinere debuisset, plane disruptum esse, Christum vero utrumque reconciliasse; summa igitur hujus doctrinae reconciliatio habetur. Qui priorem secuti essent sententiam, hominem nimis invalidum censuerunt, quam qui Diabolo adversaretur. Quod autem ab homine perpetrari non potuerit, ipse Deus suscipit. Diabolo pretium solvit, humanam adeptus naturam; nam ut Diabolus peccatorem merito in Hadem conjicere, in hominem vero, qui numquam peccaverit, nullomodo saevire posset, suam potestatem prorsus usurpavit, quum Christus, eo auctorc, cruci affixus est. | |
[pagina 83]
| |
Diabolus igitur Christi incarnatione quodammodo deceptus, jure prohibetur, quo minus ulterius peccatores poenis prosequatur. Origenes tamen, aliique alteram quoque professi sunt sententiam, qua reconciliatio magis urgebatur. Nobis enim, ut Athanasius docuit, nullius boni neque naturae τοῦ λογοῦ participibus, Christus, ipsa αὐτοζωὴ, mortem pro omnibus passus, nobis omnibus quoque, in vitam redeundo, ἀΦθαρσίαν impertitus est. - Athanasium secuti sunt Eusebius Caesaraeensis, uterque Cyrillus, Ambrosius, Hilarius Pictaviensis. Quorum duo posteriores non solum contenderunt Christum poenas, quas homo luere debuisset, sua sponte et voluntate, solvisse, sed etiam vocem: ‘satisfacere’ usurpasse. Accedunt Augustinus et Gregorius Magnus, eandem fere rationem secuti. Illa igitur doctrina, quae est de Christi satisfactione, jam apud Patres invenitur, atque ab iis magis magisque exculta est; cujus igitur sententiae, ut plerumque fit, Anselmus minime habendus est auctor. Nec tamen immerito haec doctrina Anselmi nomen prae se ferre videtur; quum ejus caput ad Anselmum usque jus haberetur, quod Diabolus sibi vindicare possit in animos peccatorum; his tamen egregie objecit Anselmus: ‘Homo meruerat, ut puniretur, nec ab ullo convenientius, quam ab illo, cui consenserat, ut peccaret. Diaboli vero meritum nullum erat, ut puniret, immo hoc tanto faciebat injustius, quanto non ad hoc amore justitiae trahebatur, sed instructu malitiae impellebatur. Nam hoc non faciebat, Deo jubente, sed incomprehensibili sapientia sua, qua mala etiam bene ordinat, permittente.’ Cum porro peccatum nihil aluid esse moneat | |
[pagina 84]
| |
Anselmus, quam non omnia debita Deo tribuere: peccato si ignoscitur, culpa expietur necesse est. Post culpam autem expiatam, pro ipsa divinae legis violatione, alia Deo tribuenda est obedientia, cui per se non obligari posset. Ex his duobus momentis satisfactio constat; quam praestitit Christus, cum obedientia sua activa, qua, quia ipse homo erat, Dei jussa observare debuerit, tum obedientia passiva, id est, illis operibus superogatoriis, quae, dirissimam mortem patiendo, perfecit, ut nobis, non sibi, usui forent. Quis non videt, placitum de satisfactione Christi ab Anselmo magnopere fuisse emendatum, atque purgatum ab inani illa de Diaboli jure quaestione, quae cum vera Christianae religionis indole tota pugnare videtur. Quamquam igitur justa laus ei tribuenda sit, de gravissima doctrina graviter atque haud sine dignitate sensisse, in omnibus tamen, quae hac de re docuit Anselmus, nihil videre possumus, nisi ratiocinationem aliquam, licet minime contemnendam, quae tamen de ipsa re nihil omnino nobis probet, res, ut logica doceat, ita revera sese habere, cum Realistis minime habentibus. Necdum in ipso illo Anselmi argumento vitium latere, quod frustra tollere conatus est, animadvertimus. Immerito enim distinxisse videtur inter obedientiam, cui obligetur, et eam quae abundet. Christus, si quid video, legem divinam nequaquam servare potuisset, nisi ad omnia illa patienda paratus fuisset, quae ex sua sequerentur obtemperatione; deinde quemadmodum ante vitae exitum, Dei consilia omnia nemo exsecutus esse dici potest, Christo quoque nulla opera tribuenda sunt supererogatoria, dum vita gaudebat; constat enim eum, morientem non secus ac viventem, Deo Patri | |
[pagina 85]
| |
debuisse obedientiam. Haec vero, quae de Anselmi doctrina monuimus, sufficiant ad vim significandam, quam id temporis Realistarum principium formale in Scholasticorum habuerit TheologiaGa naar voetnoot1). | |
Sectio IV.
| |
[pagina 86]
| |
quam quod, illo saltem tempore, ejus doctrina ab Ecclesiae placitis discederet. Nec mirum sane. Ecclesia enim Romano-Catholica numquam futuris prospicere videtur, neque in longius consultare, dummodo praesentibus frui possit. Non tam principia spectat, quam ea, quae ex iis in praesentiarum efficiantur. Ceteroquin Realismo non connixerit, qui Rationalistis, Pantheistis, tempore procedente, viam monstraverit. Quodsi, medio aevo, hujus doctrinae sectatores non eo evenerunt, ut Ecclesiae suam opposuerint sententiam, multo magia contra viri, magna pietate insignes, summisque muneribus functi, habendi sunt: duplex adest causa qua explicetur. Philosophiae nimirum historia luculenter docet, eos, qui alicujus disciplinae auctores dici possunt, non continuo sui ipsius principii conscios fuisse, ita ut initio ab aliorum sententia parum differre viderentur. Deinde, quum de hujus aetatis theologis recte judicare velimus, ne negligamus quae in antecessum monui, eos, atque Realistas inprimis, ad Ecclesiae auctoritatem non raro aut sententiam mutasse, aut saltem reticuisse. Quod tamen non impedit, quominus veram eorum doctrinam, historiae luce veluti collustrati, e tenebris depromamus. Gulielmus a Campellis, ut diximus, cultioris aetatis Realismi exstitit auctor. De quo igitur videamus; non enim nisi verbo memorare opus est Hildebertum Lavardinum, illo poëmate satis notum, quo creaturam non in Deo, Deum vero in creatura adesse statuerit, sic incipiente: ‘Super cuncta, subter cuncta, extra cuncta, intra cuncta. Intra cuncta nec inclusus, extra cuncta nec exclusus, caett.’ Qui plura de Hildeberto scire cupiat praeter, alios adeat Beaugendre, | |
[pagina 87]
| |
HauréauGa naar voetnoot1). - Gulielmus, ut ad eum redeamus, anno 1070 natus, ab omnibus, qui de Scholastica scripserunt philosophia, Realistarum primus habetur dialecticus. Postquam Compendiae, Roscelino magistro usus fuerat, sedemque cathedralem Parisiis occupaverat, in Sancti Victoris abbatiam recessit, ubi tamen Scholas aperuit. Admodum difficile est Gulielmi explicare doctrinam; quum ejus scriptorum tantummodo duo supersint: de EucharistiaGa naar voetnoot2), nempe et de Origine animiGa naar voetnoot3), ut docet Cousin. Manuscripta enim, quae Claudius Jolius Bibliothecae Sanctae Mariae largitus est, nonnullas Gulielmi sententias continentia, Cousin atque Haureau testantibus, nullius prorsus momenti habenda sunt. Nec difficultas sublata videtur, quum animadvertamus Abaelardum unicum fere fuisse, qui Campellani theologi memorabilia nobis tradidit; Abaelardum dico, Gulielmi discipulum insignem, necnon adversarium acerrimum. Quantum nobis cognitum est, documenta, quae reperiisse se dictitat Ravaisson, adhucusque nondum edita sunt. Antequam autem Abaelardum audimus, dicamus Johannem Salisburiensem pauca, sed docte monere, quae ad Gulielmi philosophiae spectant rationem et methodum, cujus nunc quidem nostra non interest. Longe enim graviora, saepe laudata, saepiusque disputata, quae iterum tamen referre liceat haec sunt: ‘Erat autem in ea sententia (Gulielmi scilicet) de | |
[pagina 88]
| |
communitate universalium, ut eandem essentialiter rem totam singulis suis inesse adstrueret individuis; quorum quidem nulla esset in sententia diversitas, sed sola multitudine accidentium varietas’Ga naar voetnoot1). Quam sententiam plane absurdam esse, quis est qui non videat? Merito enim Abaelardus reponere potuissetGa naar voetnoot2). ‘Quodsi ita est, quis potest solvere, quin Socrates eodem tempore Romae sit et Athenis? Ubi enim Socrates est, et homo universalis ibi est, secundum totam suam quantitatem informatus Socratitate. Quicquid enim res universalis suscipit, tota sui quantitate retinet.’ Qua de causa cum Abaelardo facimus, approbante quoque Hauréau, dicente: ‘Quid contra hoc dicere possit, rationale ingenium non habet;’ neque igitur Viris Cl. Cousin, Rousselot assentimur, hoc Abaelardi argumentum vituperantibus. Et ipse Gulielmus a Campellis agnovisse videtur, suam ratiocinationem minus justam esse, dummodo seilicet denuo Abaelardo fidem habeamus, nobis Gulielmum tradenti ita mutasse sententiam, ‘ut deinceps rem eandem non essentialiter, sed individualiter diceret.’ Haec igitur posteriorem Gulielmi sententiam referunt. Lubenter autem confiteor, me non videre quatenus posterior a priore differat. Quum enim ‘invividualiter’ legimus, idem dixisse videtur, ac quae jam significabat vocibus: ‘simul singulis suis inesse,’ licet facile concedamus, hac mutatione priora verba omnino | |
[pagina 89]
| |
mitigari. Vel sic tamen viris doetis Baumgarten-Crusius, Cousin, Rémusat displicuerunt, qui Amboise secuti, pro ‘individualiter,’ indifferenter legendum esse conjiciunt, secundum quam conjecturam Gulielmi verba sic interpretanda sint, ut haec sibi voluisse videantur: species est res universalis, atque indifferens, quae apud omnia individua ejusdem speciei invenitur. Quae Cousin probare conatus est, argumentum continent, ex suo ipsius ingenio potius, quam e Gulielmi doctrina petitumGa naar voetnoot1). Contendit individua eiusdem generis eo propterea esse eadem quod multa in iis inveniantur similia. His tamen sese opposuerunt RousseletGa naar voetnoot2), RitterGa naar voetnoot3), quos secutus esse videtur Hauréau, cujus inprimis argumenta maximi ponderis habeo. Ante omnia enim memorat summus ille vir, philosophum quemdam, Abaelardi aequalem, hanc de non-differentia doctrinam alii cuidam, quam Gulielmo tribuisse. Nec negligit quae apud Johannem legimusGa naar voetnoot4). ‘Partiuntur status, duce Gautero de Mauritania, et Platonem in eo quod Plato, dicunt individuum; in eo quod homo, speciem; in eo quod animal, genus, sed subalternum, in eo quod substantia, generalissimum.’ Quae si non ita fuissent, Abaelardus procul dubio contrarium monuis- | |
[pagina 90]
| |
set. Accedit quod, eodem ipso Abaelardo auctore, imo coactus dimiserit sententiam Gulielmus; eo eventu, ut non amplius in Scholis docuerit, aufugente fere omni juventute. Quodsi autem sententiae de non-differentia Gulielmus auctor habendus est, haec, quae de eo nimis contumeliosa traduntur, minus conveniunt cum prospera fortuna, quam ad Occamum usque illa gavisa est sententia. Gualterum de Mauritania igitur cum Viro Cl. Ritter, aliisque jam supra commemoratis, quos etiam approbat Jourdain, systematis de non-differentia auctorem fuisse censemus; quod merito Cousin cultiorum Platonis sectatorum professionem vocat. Adhuc enim viguit sententia de universalibus ante rem, cujus locum nunc obtinuit doctrina de universali non existente, praeter individuum.’ Quae tamen minime e sensu nominalistarum intelligenda est; quum in hoc systemate acute distinguatur substantiam inter et essentiam; ita ut ‘Plato similiter (quidem) homo (dicatur) ut Socrates, quamvis non sit idem homo essentialiter, qui est Socrates.’ Unde sequitur quod non de individuo τὸ esse revera praedicetur, sed de eo quod inter individua non differens sit. Primo ordine igitur ponutur substantiae, cui succedunt genera, species. Quamobrem haec quoque doctrina Realistarum vocanda est; universalia enim in re non ea dicuntur, quae omnibus individuis simul propria sint, sed definiuntur tamquam commune illud esse, commune subjectum, ad quod omnes pertineant formae. Quamquam igitur universalia quodammodo in re inveniantur; eorum tamen origo non petitur ex hominis, sed ex Dei intelligentia. Ne quis autem dicat hoc, quod de non-differentia est, placitum ad nostrum argumentum minus pertinere. Licet | |
[pagina 91]
| |
enim concedamus, hanc Realismi immutationem, in theologia non conspiciendam esse, ejus tamen mentionem non facere non potuimus, nisi rationem plane negligeremus, quomodo medio aevo Realium doctrina processerit. Quicquid enim his de rebus judicandum sit, novam quandam notam characteristicam a Gulielmo Realismo impressam esse negari nequit. Illius temporis nimirum rationem habentes, progressionem agnoscimus inter doctrinam de universalibus ante rem et illam quae est de universalibus a parte rei, ut a Gulielmo vocantur. Quo nomine designare voluisse videtur, unam essentiam revera in unoquoque adesse individuo, quae individua inter se nullo modo differunt, nisi accidentium varietate. Jam vero nonnulli Platonem et Aristotelem conciliare studuerunt; licet eorum studia minime propositum assecuta sint. Inter quos, Joanne Salisburiense testante, primus recensendus Bernardus Carnotensis, de quo legimusGa naar voetnoot1): ‘Egerunt operosius Bernardus Carnotensis et ejus sectatores, ut componerent inter Aristotelem et Platonem, sed eos tarde venisse arbitror et laborasse in vanum, ut conciliarent mortuos, qui, quamdiu in vita licuit, dissenserunt.’ Hic autem, quamquam ejus doctrina magnopere in scholis invaluit, minus etiam quam alii, idoneus erat ad lites componendas, quippe qui, ut recte monet Dégérando, veteri Orientalium traditioni graecam commiscuerit philosophiam, atque, quod majoris est momenti; ‘ideam.... aeternam esse’ censuerit; nisi forte eo Aristotelem | |
[pagina 92]
| |
sibi placare putaverit, quod, Platonis sententia quodammodo mutata, ideas non Deo coaeternas statuerit. Hanc vero quam a Platone acceperat, doctrinam de ideis aeternis, ita urgebat, quod ante eum vix aut ne vix quidem ausi fuerunt Realistae, cum a Sacro Codice tum ab Ecclesiae placitis discrepare non veritus sit. Quodsi enim Augustinus ideas principales dixit formas, ‘vel rationes rerum stabiles, atque incommutabiles........ quae in divina intelligentia continentur,’ numquam tamen, recte animadvertente Haureau, adstipulatus, esset Bernardi verbis: ‘mundus nec invalida senectute decrepitus, nec supremo est obitu dissolvendus.... exemplari suo aeternatur aeternoGa naar voetnoot1).’ Nec meliore usus est fortuna Gulielmus, anno 1080 Conchis natus, qui non tantum Academici et Stagiritae, sed etiam Democriti Epicurique placita in concordiam redigere studuit. Nam profecto ut verus eclecticus sis, aliud quid postulatur, quam ut alii aliam misceas sententiam. Ante omnia oportet ut principia cognoscas, e quibus varii philosophi suam quique effecerint doctrinam; quorum litem deinde, ubi sibi adversari videantur, magno ingenii acumine dirimas necesse est. Ceteroquin eclecticismus nihil est, nisi singulorum placitorum juxtapositio, quae ipsi universae philosophiae nequaquam proderit. Sic quoque apud Gulielmum alia inveniuntur, quae Platonis, alia, quae Aristotelis redolent doctrinam, ita ut summi viri, Hauréau et RousselotGa naar voetnoot2) inter se disputaverint, utrum inprimis secutus sit hic noster Gulielmus. Ex ejus operibus unum tantummodo, | |
[pagina 93]
| |
Hauréau quidem judice, lectu dignum videtur, nomen ferens, nimium mirum sane Dragmaticon philosophiae. Cum Viro Cl. Rousselot autem facimus, Gulielmum, Aristotelem inprimis secutum esse, statuente, duplicem quidem ob causam. In libro enim, cujus mentionem feci, Normandiae dux eum interrogans proponitur, atque primo loco quaerens, quid sit substantia. Ad quam quaestionem respondet philosophus, quicquid est, substantiam vocari. Quam substantiam subinde divisam censet in visibilem et invisibilem. Quoad priorem, Platonis approbat definitionem; ut posteriorem explicet Epicurii ontologicis nititur conjecturis. Haec autem divisio Platoni procul dubio valde displicuisset. Accedit quod et mundum aeternum esse negaverit; itaque in gravissima re a Platone aeque ac a Bernardo discessit. |
|