Disquisitio historico-dogmatica de realismo et nominalismo
(1854)–Allard Pierson– Auteursrechtvrij
[pagina 13]
| |
Caput I.
| |
[pagina 14]
| |
inverso progressum esse ordine, ut ab eo inciperetur quod humanitatis culmen haberent antiqui. Apud antiquos nimirum phantasia, poesis, pictura caet. graviora antecesserunt philosophemata; Logica et dialectica ars, omnium eorum operum postrema excultae sunt. Recentiores vero populi ét a logica ét dialectica ab arte continuo initium fecere. Toti in abstrusis quaestionibus, quae nec ad vitae usum, nec ad animi emendationem proficere potuerunt, non nisi pedetentim pergebant ad artes liberaliores excolendas. Nam hujus temporis conditionem admodum barbaram incultamque videbis, quum artes attendas et universum animi cultum. Neque est quod valde miremur. Duae nimirum caussae adesse videntur. Una in anteriori aetate latet. Patres Ecclesiae Ethnicis, ubi potuerunt, adeo sese opposuerunt, ut quae ab his laudari solerent, ab illis prorsus spernerentur. Ab artium cultu maxime, a partium studio minime eos alienos fuisse, admodum ridicule et facete probant quae de Gregorio primo narrantur, cujus historiam nobis tradidit Johannes DiaconusGa naar voetnoot1). Hic enim Papa diserte monet, se barbariem numquam evitare, nec regulas e.g. Donati servare posse, quas ut divini oraculi verbis moderentur indignas censet; nec mite reprehendit Didierium Episcopum, qui grammaticam explicasse ferebatur. Gregorium enim quum audire velimus, non eodem ore, neque eadem lingua Jovis et Christi extollere possumus laudesGa naar voetnoot2). Neque in admonitionibus substitit; quin etiam Titi | |
[pagina 15]
| |
Livii omniacunque, quibus potiri potuisset, exemplaria urenda jussit, qua re, Antonio auctore, de Ecclesia et religione optime meruitGa naar voetnoot1). Aliud addamus exemplum. Zacharia papa, quidam pontifex, quem nonnulli nullum alium nisi ipsum papam ducunt, per longum tempus baptizandi formulam sic recitasse dicitur: Ego te baptizo in nomine Patria, et Filia et Spiritus sanctiGa naar voetnoot2). Altera autem causa novorum populorum invasio jure habetur. Gothi quamquam, Theoderico inprimis duce, jam Christianismo imbuti, nec tam duriores fuerunt ut fuisse plerumque dicuntur; quamquam leges, ab iis constitutae, quominus dira despotismi saevierit libido impediebant, Longobardi tamen, Alboinus prae ceteris, omnem Italiam ignorantiae caligine implerunt. Deinde nullum adfuit Romanorum institutum quin a Barbaris deletum sit. Illustrissimae illae scholae Massiliae, Parisiis, Toleti, aliae, pessumdatae sunt. Ex illa barbarie nonnisi pedetentim ad humanitatem redire potuit aevum. Versus octavum autem saeculum illa incepit mutatio rerum, quam Carolus magnus ad finem perducturus erat. Antequam vero hanc memoremus, debitas tribuamus laudes Isidoro Hispalensi, qui jam anno 656 mortuus, prae omnibus sui temporis viris, doctrina et pietate excelluisse videtur. Maxima ejus operum pars de grammatica agit; hanc enim artem, quum caeteras prorsus spernat, optimae frugis habendam censet, quippe quae ad veram vitam usui esse possit. - Uno fere saeculo post, Beda | |
[pagina 16]
| |
Venerabilis fato defunctus est, in Brittanniae parte septentrionali natus. Nonnulla Sacri Codicis in popularium linguam vertisse, Vulgatam versionem cum Graeca, septuaginta cum texto Hebraico contulisse, nec minus piorum, qui de Anglica bene meriti essent Ecclesia, virorum vitam conscripsisse narraturGa naar voetnoot1). Sed, ad Carolum Magnum redeamus. Summus ille vir, aetatis emendandae cupidus, Petrum a Pisa et Paulum Warnefriedum in suam accivit aulam, qui cum Alcuino, aliisque nave e Scotia dilatis, scholas condiderunt. Unum ex Caroli diplomatibus, quod memoravit Haureau in egregio opere: De philosophia scholastica, sic se habet: ‘Quia curae nobis est ut nostrarum Ecclesiarum ad meliora semper proficiat status, obliteratam pene majorum nostrorum desidia satagimus officinam, et ad pernoscenda artium liberalium studia nostro etiam incitamus exemplo.’ Tum vero episcopales ortae sunt scholae, bene multae aliaeque in quibus a coenobitis literáe tradebantur. In palatii schola Alcuinus, J. Scotus philosophiam docebant, ibique etiam primum dialectica ars informabatur. Post eos Maunon floruit, qui Platonis Aristotelisque nonnulla scripta in latinum vertisse dicitur, quod tamen non satis probari potest. Illius autem scholae philosophia ita inclaruit, ut decimo saeculo ‘imperialis’ vocata sit. Haec tamen palatii schola non cuivis, sed imperatoris tantummodo domo patuisse videtur, doctoribusque, imperatorem ubivis comitantibus, usque ad nonum fere | |
[pagina 17]
| |
saeculum, quum tamen praecipue Parisiis habereturGa naar voetnoot1). Hoc vero tempore inter artes dialectica, inter disciplinas musica habebatur, quod satis probat catalogus a Trithemo confectus, ubi unum duove tantummodo scripta de Arithmetica, Geometria, Astronomia memorantur, quum permulti recensentur libri qui musicam tractant. Informabatur nihilominus et trivium et quadrivium, de qua distinctione verbo monere hic fortasse optimum erit, luculenter manifesta in illo disticho:
Gramm loquitur, Dia verba docet, Rhet verba colorat,
Mus canit, Ar numerat, Geo ponderat, Ast colit astra.
Artes inter et disciplinas quaedam distinctio etsi jam Platoni Aristotelique quodammodo nota fuit, ut recte monuit Isidorus Sevellensis, Philoni tamen Judaeo tribuenda esse videtur, licet multis nominibus differat ab illa, quae medio aevo vulgo erat accepta. Nec audiendus BrückerusGa naar voetnoot2), Augustinum memorans hujus distinctionis auctorem. A veritate autem non procul abesse videtur Haureau, qui simpliciter Martianum Capellam hujus divisionis statuit inventorem, quippe qui eam secutus sit in libro conscribendo, nomen satis inusitatum prae se ferente: satyricon, sive de nuptiis inter Philologiam et Mercurium et de septem artibus liberalibus. Quamquam disciplinae honorem recuperassent, quo apud antiquos gavisi fuissent, Theologiae tamen adhuc mancipatae erant; cujus imperio, in dies magis, se subtrahere conabantur. Marconis Polonis itinera, nec | |
[pagina 18]
| |
minus quae de monachis memorabantur, in septentrionalis Asiae locis disertis Christi religionem propagantibus, alia, cognitionem mundi adhuc detecti maxime amplificabant. Acus magneticae nautarum, telescopiorum, pulveris pyrii inventio novas naturae vires revelare videbatur. Ubivis aperiebantur scholae, ubi singulae, sicut medicinae, juris, informarentur doctrinae. Quomodo vero de medii aevi literarum studio judicandum sit, docte indicant verba Alexandri v. HumboldtGa naar voetnoot1). Astronomia e.c. fere omnis in Astrologiam abiit; qui hujus artis periti erant haruspicibus haud dissimiles habendi sunt, ut Muratori, in libro: scriptores rerum Italicarum, passim ostenditGa naar voetnoot2). Poëtarum hujus temporis carmina longe distant ab iis quae antiquorum cecinit musa, nec raro admodum claudicant. Oratio pedestris subtilibus atque inanibus grammaticis se subjecit regulis et prima fecit conamina in historia conscribenda, in legibus colligendis. - Architectura a priscis legibus antiquae puritatis magis magisque deflexit; simplicioris pulchritudinis locum vana occupabant ornamenta. Mercatura autem floruit; ejus conata in dies augebantur. Artes quaestuosae, venia a magistratibus concessa, sedulo excolebantur. Jure feodali favente, agricultura rudes emollivit mores, nec qui a servis liberi facti essent sivit esse feros. Aderant Papae, novum animi cultum tuentes, ut Innocentius IV (Saec. 13) licet disciplinae juris, prae caeteris nimis excultae, invidiosus | |
[pagina 19]
| |
esset; porro, Urbanus IV, qui Thomam Aquinatem Romae docere curavit. Clemens IV Baconi praestitit. Innocentius V orator habebatur et metaphysicus minime contemnendus; Johannes XXI librum de logica conscripsit, qui admodum inclaruit. Neque amplius reges literarum studia spernebant. Fredericus II. magistrum suum scrinii epistolarum nonnulla antiquorum, quin Aristotelis fortasse, opera vertendum curavit. Thomas Aquinas, Vincentius Bellovacensis, Caroli Sancti benevolo utebantur hospitio. Aegidius Colonna Philippi Temerarii informabat filium, et universe Franco-Gallica aula academiae, Parisiis conditae, donis favebat munificentissimis. Hujus autem paparum, imperatorumque tutelae, libros in dies magis augeri optimus erat fructus; ita ut qui primum Aristotelis organo, et Dionysii Areopagitae scriptis operam dederint, primi haberi possint Scholastici. Nec negligamus hic jam verbo memorare multos id temporis, Maurorum disciplinas Tolosae et Cardovae adire solere; Arabumque philosophiam, de qua infra uberius videbimus, quam plurimum valere, Avicennae et Averrhoïs scriptis in linguam Latinam conversis. Omnium unum in memoriam revocemus Mosen Maimonidem, cujus etiam opera, Maurorum innotuit doctrina, et qui inter Judaeorum maximos philosophos jure habetur. Quamquam Platonis scripta, et Procli libri explicabuntur, Aristotelis tamen fortuna prosperrima erit. Hic enim non tantum e versionibus, sed etiam ex ipso textu innotescebit. Vereor ut nimis brevis sit hujus temporis conspectus: quoniam vero ad ipsum argumentum pertractandum no- | |
[pagina 20]
| |
bis properandum est, his prolegomenis diutius subsistere non licet; spero tamen fore ut ex historicis, quae attuli, initii inprimis hujus aetatis indoles catenus elucescat, quatenus opus erit, ad ipsius Scholasticismi rationem recte intelligendam. De nullius enim qualiscumque periodi philosophia umquam judicare poterimus, nisi et ejus artium disciplinarumque conditionem animadvertamus. Sed de ipsa philosophia scholastica jam videamus. | |
Sectio II.
| |
[pagina 21]
| |
facile concedunt.’ Sed haec minoris sunt momenti. Ipsius philosophiae indoles longe severiorem postulat indagationem. Nostrum autem nemo habebit hic jam historiam narrare quae vix aut ne vix quidem a fatis Realium Nominaliumque pugnae divelli potest; quod tamen quum fere omnes concedant, minime impedit quominus Scholasticismi rationem separatim consideremus. Quaeritur enim, quodnam cum hujus philosophiae, tum theologiae fuerit principium movens. Huic quaestioni nullo modo melius responderi posse videtur, quam ipsius Anselmi verbis. In ejus libro: Cur Deus homo c. II. legimus: ‘sicut rectus ordo exigit ut profunda Christianae fidei credamus, priusquam ea praesumamus, ratione discutere: ita negligentia mihi videtur, si postquam confirmati sumus in fide, non studemus quod credimus, intelligere’Ga naar voetnoot1). His egregie conveniunt quae jam ante Anselmum dixerat Scotus Erigena: ‘Non alia fidelium animarum salus est, quam de uno omnium principio quae vere praedicantur, credere et quae vere creduntur, intelligere’Ga naar voetnoot2). Ex his jam satis elucet quae significare volui, Scholasticos nempe id in primis studuisse ut Ecclesiae intelligerent placita. Nova haec γνῶσις omnis hujus theologiae scopus erat et finis. Nec sane mirandum est hunc finem eos sibi proposuisse. Nullum enim discrimen adesse posse sumserunt ea inter, quae humanus doceat intellectus, et fidei placita. Sapientiam, | |
[pagina 22]
| |
illam Scotus Erigena dicit virtutem, ‘qua contemplativus animus sive humanus, sive angelicus, divina, aeterna et incommutabilia considerat.’ Hominis igitur intelligentiam divinae veritatis, ab eo sicut a caeteris, quoddam habebatur speculum. ‘Omne’ ut ejusdem Scoti verbis utar ‘omne, quod intelligitur et sentitur, nihil aliud est, nisi non apparentis apparitio, occulti manifestatio.’ Haec autem rerum divinarum cognitio minime, ut apud Gnosticos, paucis tantummodo propria habebatur, nam veram philosophiam veramque religionem verba ejusdem prorsus significationis habebant. Nec minus quam Anselmus, caeteri acquiescere potuerunt in veritate, fide tantummodo amplectenda. ‘Naturaliter,’ ut Thomas Aquinas in libro: contra gentilesGa naar voetnoot1) scribit, ‘naturaliter inest omnibus hominibus desiderium cognoscendi caussas (quae Aristotelis respondent verbis.).... Nec sistit inquisitio, quousque perveniatur ad primam caussam et tunc perfecte nos scire arbitramur, quando primam caussam cognoscimus. Desiderat igitur homo naturaliter cognoscere primam causam, quasi ultimum finem. Prima autem omnium causa Deus est. Est igitur ultimus finis hominis cognoscere Deum.’ Quantum autem hominis intellectui ad Deum cognoscendum tribueretur, perspicue docent, quae scripsit Raymundus e SabundaGa naar voetnoot2): ‘Duo sunt libri nobis dati a Deo, scilicet liber universitatis creaturarum sive liber naturae, et alius est liber sacrae scripturae. Primus liber fuit datus homini a principio, dum universitas rerum fuit | |
[pagina 23]
| |
condita, quoniam quaelibet creatura non est, nisi quaedam littera, digito Dei scripta, et ex pluribus creaturis, sicut ex pluribus litteris componitur liber..... Sed tamen primus liber est omnibus communis, sed liber scripturae non est communis, quoniam solum clerici legere sciunt in eo. Primus liber non potest falsificari..... primus est nobis connaturalis, secundus supernaturalis.’ Hoc autem intelligendi studium, ut jam vidimus, religioso nitebatur fundamento; licet non omnes his pulcris Johannis Scoti assensi sint verbis: ‘sed haec altius ac verius cogitantur, quam sermone proferuntur, et altius ac verius intelliguntur, quam cogitantur, altius ac verius sunt quam intelliguntur, Omnem siquidem intellectum superant.....;’ omnes tamen codicem sacrum tamquam fidei normam verebantur. Neque alia ratione sese inventuros putabant veritatem, quam quae a Deo jam esset patefacta. Vera enim auctoritas, secundum eos, rectae rationi non obest, neque recta ratio verae auctoritati. ‘Ambo siquidem ex uno fonte, divina videlicet sapientia, manare dubium non est.’ Sed de ipsa Scholastica universe philosophia amplius monere non licet; longe melius erit de uno hujus aetatis videre doctore; cujus doctrinam Scholasticam rationem plane referre contendimus. De AbaelardoGa naar voetnoot1) nimirum nunc paullo accuratius dicamus. Reponit fortasse quis, Abaelardum nimis ab Ecclesia aberrasse, quam ut hujus theologiae specimen haberi posset. Quum tamen a partium studio alieni ejus doctrinam cognoverimus, | |
[pagina 24]
| |
Abaelardum non tantum non haereticum censeri posse, sed eum eandem omnino viam ad veritatem cognoscendam ingressum fuisse ac omnes, qui vere Scholastici dicantur, doctores, sponte apparebit. Accedit quod Abaelardus neutram sui temporis partem secutus sit. Ille enim neque inter Realistae, nec Nominalistae doctrinae sectatores est recensendus, ut infra ulterius exponemus. In Abaelardo igitur, quantum fieri liceat, theologiam medii aevi a philosophia sejunctam considerare poterimus, quum in aliis Scholasticis audiendis semper sit quaerendum, utrum Realistae habeantur, an Nominalistae. Postremo, hanc ob causam Abaelardum ad theologiam hujus aevi illustrandam idoneum censuimus, quippe qui Bernardum Clarevallensem mysticum, adversarium habuerit. Ex illo enim mysticismi et scholasticismi discrimine, quod apud utriusque auctores, aut saltem patronos satis acutum animadvertimus, illius quidem judicandi levitas, hujus autem vera indoles conspicua erit. De singulis autem videamus. Petrus Abaelardus prope Sct. Nizarem anno 1079 natus, non Marti, sicut pater voluerat, sed Minervae se dedit. Omnes scholas adiit clariores. Parisiis inprimis in litteras incubuit, et Gulielmo a Campellis usus est magistro. Postquam ipse inceperat sententiam profiteri, novis dubiisque verbis Ecclesiam offendisse videtur. Bernardus Clarevallensis, omnium ejus adversariorum primus, eum damnari curavit. Versus vitae finem, animo infelici amore, odio multitudinis defesso, in Cluniacensi abbatia ultimos degit dies, et apud Petrum Venerabilem, cujus de Abaelardo post ejus mortem, anno 1142, testimonium in omnibus viri meritis | |
[pagina 25]
| |
recte ponderandis, minime negligendum videturGa naar voetnoot1). De ipsis autem viri principiis diserte agamus. Mihi ipsi habeo quod gratuler, non opus esse ut, me tantum judice, Abaelardum summum proponam theologum. Laetor sane, Viros Clarissimos hac in re mihi assentientes habere. Hase enim, ut aliquos tantummodo memorem, in egregio opere: Kirchengeschichte, Cousin, in praeclara praefatione ad Abaelardi opera, quae ipse edidit, Arnold, in libro: Kirchen und KetzerhistorieGa naar voetnoot2), eum prae caeteris excellentem agnoscunt. Nostrum autem erit indicare, quatenus Scholasticus revera vocandus sit philosophus. Ab Ecclesia nimirum Catholica orthodoxa perniciosus habetur haereticus. Nec Ecclesiae ita visum esse miror. Nec dissentiremus ab Ecclesiae sententia, sin arctissime cohaerere, quae antea quidem divulsa viderentur, certum nobis esset. Neque enim de Abaelardi, nec de Ecclesiae sententiam ferre poterimus theologia, nisi quae egregie monuit Cousin in praefatione jam supra laudata, probe teneamus. Dicit enimGa naar voetnoot3): philosophiam medio aevo pugnam esse Christianismum ipsum inter, et formam aliunde sumtam. Omnino huic philosophiae duo insunt principia, sibi invicem repugnantia. Hominis intelligentia nempe | |
[pagina 26]
| |
eadem prorsus fruitur auctoritate, ac scriptura sacra. Quam ut tollerent discrepantiam quotquot conata instituerint Ecclesiae doctores, omnia eo duxerunt ut alterutrum negaretur. Haec pugna in Abaelardo quoque conspicua est. Sed eum ipsum audiamus. ‘Nihil esse credendum nisi prius intellectum,’ statuit. Sic enim argumentatur: ‘Si enim cum persuadetur aliud ut credatur, nihil est ratione discutiendum, utrum ita scilicet credi oporteat vel non: quid restat, nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus.’ Memorentur etiam verba, in quae postea vehementer saeviit BernhardusGa naar voetnoot1): ‘Vix enim qui leviter credit, firmus in fide permansit: nec quod levitate geritur, stabilitate firmabitur. Unde et in Ecclesiastico scriptum est: Qui credit cito, levis est corde, et minorabitur. Cito enim sive facile credit, qui indiscrete ac improvide his, quae dicunt, prius acquiescit, quam hoc, ei quod persuadetur ignota ratione, quantum valet discutiat, an scilicet adhiberi ei fidem conveniat.’ Temere sane loquitur Abaelardus, suo ingenio nisus, et omnem qualemcumque auctoritatem spernere videtur. Nec suae audaciae inscius est. A teneris enim se in dialectica occupatum fuisse narrat, unde nihil sibi latere posse conficit. Ne putes autem Abaelardum secundum principia ratiocinatum esse, quae ipse posuerit. Quod si fecisset, magna revera clade Ecclesiam affecisset. Sed alteram quoque audiamus sententiam, qua audita, Abaelardum non plane sibi constare, licet concedatur necesse sit, tamen de Bernhardi controversia judicare poterimus. Addit Abaelardus | |
[pagina 27]
| |
diserteGa naar voetnoot1), ‘In quo quidem opere si culpis meis exigentibus a catholica, quod absit, exorbitavero intelligentia vel locutione: ignoscat ille mihi, qui ex intentione opera pensat, parato semper ad satisfactionem, de maledictis vel corrigendis vel delendis, cum quis me fidelium vel virtute rationis vel auctoritate scripturae correxerit. Non enim ignorantia haereticum facit, sed superbiae obstinatio’. Horum autem vim enervare studuerunt nonnulliGa naar voetnoot2) animadvertendo, Abaelardo fidem non esse habendam. Quamobrem, quaeso, ei tantummodo crederimus rationi, non vero ei scripturae auctoritatem tribuenti? Quoniam alterum alteri repugnat? Ne igitur omnem Scholasticorum theologiam, Christiano fundamento niti positivo, concedamus! De hac enim non aliter, quam de illis judicandum est. Omnis scholasticismus, sicut Abaelardus, fidem numquam debilitari posse ita sibi persuasum habuit, ut ab omnicunque rationis principio initium faciendo, per dialecticam viam, veritas invenienda esset. Quum autem unius alteriusve principii sequelae Ecclesiae theologiae oppugnare subito viderentur, ad ipsam scripturae auctoritatem continuo redire solebant, ne ab ipsa veritate deflecterent. Sic Abaelardus, in Introductione, docte agere de dogmate Christiano, disertis verbis, ut vidimus, sibi vindicat, libri vero tertii ‘Theologiae’ initio, artem dialecticam quae alterius, quam pro fide licet, procedat, vehementer impugnat, acsi orthodoxorum doctorum unus esset. | |
[pagina 28]
| |
Nunc tandem dijudicetur, utrum merito Bernhardus de Abaelardo scripserit, necne, quae legimus in ep. 188 ad Cardinales: ‘irridetur simplicium fides, eviscerantur arcana Dei, quaestiones de altissimis rebus temerarie ventilantur, insultatur Patribus, quod eas magis sapiendas, quam solvendas censuerint. Omnia usurpat sibi humanum ingenium, fidei nil reservans.’ Nec sane erat, quod Innocentium II certiorem faceret, in Francia novum vigere magistrum Theologum, ‘qui ab ineunte aetate sua in arte dialectica lusit, et nunc in scripturis sanctis insanit.’ Haec enim, ni fallimur, Bernhardi in Abaelardo vituperando culpa erat, quod non meminerit huic theologo aeque ac omni Scholasticismo eadem esse principia; quibus autem principiis doctrina Ecclesiae numquam corrumpi posset. Sacrae scripturae summa auctoritate tributa, theologis liberius de rebus sacris philosophari licuit; inprimis quum hujus temporis methodus exegetica admodum laxa esset. Abaelardus, e.c. triplex Sacri Codicis interpretandi genus adhibuit: historicum, morale, allegoricum. Quidquid enim ratio doceret, quolibet modo, sacrae scripturae effatis accommodari poterat. Nec tamen eum putetis aliquatenus semper hac scripturae nixum esse auctoritate; eam nonnumquam aliquatenus rejecisse videtur. Quaestioni, utrum Deus id solum facere possit, quod aliquando facit, affirmando respondit, licet ipse addiderit, hanc opinionem ‘paucos aut nullos (habere) assentatores et plurimis dictis Sanctorum et aliquantulum a ratione dissentire (videri).’ Quae autem Sacra Scriptura non diserte docet, traditione Christiana amplificanda, illustranda sunt. Evangelium quidem omnia continet ‘quae | |
[pagina 29]
| |
ad verae justitiae formam et ad animarum salutem’ sufficiunt; Ecclesiae progressus ad ipsius ‘decus vel salutis amplificationem,’ inserviant, necesse est. Nullus tamen alius fons veritatis, ex quo quum ha urimus, numquam falli poterimus, habendus est, quam scriptura sacra; quam, licet nonnulla continere videatur, sibi invicem adversantia, nequaquam tamen, sine magno damno, negligere possumus. Nec tantum Codici Sacro summam tribuit auctoritatem; Patres etiam Ecclesiae multum apud eum valuerunt. Libro, quod nomen prae se fert: Sic et Non, Patres Ecclesiae omnibus in rebus inter se convenisse indicare studuit. Quae apud eos a se invicem differre videantur, sicut in sacra scriptura, ex accidentibus explicanda sunt. Minime igitur audiendus est Clement, qui hunc librum ab Abaelardo nulla alia mente scriptum esse putatGa naar voetnoot1), quamut eruditionem suam ostentaret. Hic enim liber non separatim a Seholasticae theologiae indole considerari potest. Multo magis liberGa naar voetnoot2), | |
[pagina 30]
| |
Sic et Non explicare mihi videtur omnem hujus aevi rationem. Quantum Abaelardus omnia, quae a scriptura discederent, tollere studuerit, ex iis quae de philosophis monet, facile intelligimusGa naar voetnoot1). ‘Hoc quippe loquendi genus philosophis quoque, sicut et prophetis familiarissimum est, ut videlicet, ad arcana philosophiae cum veniunt, nil vulgaribus verbis efficiant, sed comparationibus similitudinum lectorem magis alliciant....’ p. 1032: ‘si quis autem me quasi importunum ac violentum expositorem causetur, eo quod minus propria expositione ad fidem nostram verba philosophorum detorqueam, et hoc iis imponam, quod nequaquam ipsi senserunt, attendat illam Caiphae prophetiam; quam Spiritus Sanctus per eum protulit longe ad alium sensum eam accommodans, quam prolator ipse senserit.’ Quod ad haec etiam attinet, ab omni parte Scholasticus est. Ethnicam enim philosophiam Christi religioni veluti adaequare, totius hujus aetatis erat propositum. Non opus erit ut diserte moneamus, Abaelardum nec Realistarum, nec Nominalistarum partes secutum fuisse. Utinam ex ejus scriptis nonnulla tamen afferre possemus, quibus, quod initio statuimus, ulterius probaretur! Realium et Nominalium refutatio invenitur in libro: de generibus et speciebus, cujus auctorem Cl. Cou- | |
[pagina 31]
| |
sin, Abaelardum fuisse censet. Cum eo tamen, quamquam non nisi dubitanter a summo viro discedere possumus, non facimus, post lectum Ritterum, qui omnia Cousini argumenta accuratiori examini submittens, hunc librum Abaelardo tribuendum esse negat. Unum inprimis argumentum nullius prorsus esse momenti Ritterus satis probavit. Animadvertit enim Cousin, Gulielmum a Campellis auctoris magistrum vocari; quod minus recte monitum videtur. Gulielmus enim non auctoris tantummodo, sed universe magister appellatur, quo titulo omnes fere illius temporis doctores honorabantur. Accedit quod Johannes Salisburiensis Abaelardi doctrinam a conceptualismo accurate discernat. Deinde hujus libri genus scribendi, ut Ritterus animadvertit, ab illo, quo Abaelardus uti solet, quam maxime differt. Ex his aliisque, quae praetereo, argumentis conficiendum censet Ritterus hunc, qui dicitur de generibus et speciebus, librum, ineunte saeculo duodecimo absolutum fuisse, atque hujus saeculi placita inprimis spectare. Utrum vero Joscelinus libri, de quo nunc agimus, auctor habendus sit, non possumus dijudicare. Haec tamen Ritteri expositio minime negligenda mihi visa est, quippe quae impediat, quominus Cousinum sequamur, nonnulla ex libro: de generibus et speciebus laudantem, ad Abaelardi, quam hac de re protulit, sententiam illustrandamGa naar voetnoot1). Haec autem suffieiant ad Scholasticae periodi indolis cognitionem. Superest ut causam quaeramus, quae ejus ortum satis explicet, deinde libere profiteamur, | |
[pagina 32]
| |
cujusnam momenti haec Scholasticorum theologia habenda sit. Quod causam attinet, probe tenendum videtur scitum illud Viri Clarissimi Opzoomer, statuentis, in rebus moralibus nihil per se existereGa naar voetnoot1). Quod cum universe valeat, tum inprimis in philosophiae ac theologiae historia pertractanda. Omnia enim hic ita arctissime conjuncta sunt, ut quaeque periodus, quaeque schola e praecedenti explicari debeat. Lex enim quae causam inter et sequelam obtinere solet, hic quoque viget. Exemplum e vita communi petere liceat, quod nisi egregie fallor, optime, quod mihi volo, illustrare poterit. Vir ven. Heldring in memoria sua de Asylo, quod mulieribus aperuit, quae mores emendare cuperent, passim monet illas, quae omnibus libidinibus deditae, ex dissoluta conditione ad vitam, Christi amore virtutisque studio informatam, sese converterint, illas, dico, in disputatione quidem de gravissimis Christianae religionis placitis saepe quam maxime esse occupatas, ab institutenda vita vero sua ex ejus praeceptis alienas; ita ut initio saltem Christi religio, quam cognitam habeant, ad earum mores animosque mutandos nullius prorsus sit efficacitatis. Itaque dissoluta harum mulierum vita optime comparanda mihi videtur cum barbara populorum conditione, qui, medii aevi initio, Christianae doctrinae fidem habuerunt. Inculti enim acceperunt quod maxime erat excultum. Inferiores illi quod qualicunque re facile sublimius, rudes et asperi illi quod divina spirabat, fidem habuerunt. Nec valde miramur sane eorum animos ad divinum illud accipiendum non | |
[pagina 33]
| |
continuo fuisse idoneos. Mutatio, quam subierunt, nimis magna erat, nimis inexspectata; eadem fortuna, ac illae, de quibus supra egimus, mulieres, uterentur necesse erat; quod et historia perspicue testatur. Partim enim hi populi in abstrusis de placitis Christianis quaestionibus versabantur, partim a vitae communis institutione alieni, nil melius faciendum putabant, nec citius, quam pro sacris Christianis bellum suscipere: accedit quod scholastici plurimi, juvenes, vitam degissent nimis libidinosam. Quaerenti autem cujusnam momenti haec Scholasticorum theologia habenda sit, respondemus eam in tota Christianorum dogmatum historia omnino necessariam fuisse, nunc autem, inprimis quod ejus attinet methodum et rationem, nullius esse pretii. Ante omnia Scholasticorum animadvertatur simplicitas, qua humani intellectus, ope per viam dialecticam, veritatem inventuros, quid absolute verum sit, cognituros sese putarent. Pugnam acerrimam, quae fidem inter et intellectum nonnumquam obtinet, nondum experti erant. Hac contra periodo praeterlapsa, acute distinguebatur inter ea, quae ratio et quae Ecclesia docet. Quae cum invaluisset distinctio, ab opere, quod sibi imposuerat, Scholastica theologia desistere cogebatur. Hujus distinctionis auctor fuit Gulielmus Occamus, qui Ecclesiae auctoritatem nullo modo vindicare potuit, quam rationi omnem certitudinem denegandoGa naar voetnoot1). Spero fore ut Scholasticismi indoles ex | |
[pagina 34]
| |
dictis satis eluceat. Gravissimae, de qua tunc agebatur, quaestionis nondum mentionem fecimus; hanc nimirum in specimine meo tractandam mihi proposui. In antecessum autem inprimis indicare studui, Scholasticae periodo talem fuisse rationem, quae pugnae inter Reales et Nominales ansam dare deberet. Haec duo enim principia, ut quae supra dixi, perspicuitatis causa, repetam, in Scholasticorum studio vigerent necesse erat. Prius, quicquid doceat ratio absolute (objective) verum est. Ita statuerunt Realistae. Alterum, quicquid doceat ratio non universe (subjective) valet. Quae autem principia nostrum erit indicare quatenus in theologia vim habuerint. Sic ut spero, theologia Scholastica non rudis indigestaque videbitur moles inanium quaestionum, sed multo magis theatrum nobis erit, ubi per longam saeculorum seriem summi theologi vires exercerent ad aeternam veritatem, quam nos etiam quaerimus, toto animo amplectandam. Et nobis enim, sicut illis, parum illa satisfacit theologia, quae Codicem Sacrum, tamquam corpus juris habeat, quo omnes regulae legesque contineantur, quas sequi ante omnia oporteat. Longe absit ista theologia. Id contra mihi volo ut quaecumque Deus in Sacra Scriptura patefecerit, nobis propria fiant, quatenus hac in vita fieri possit. Idem ac Scholasticorum nostrum est studium, licet non eodem nitamur principio. Eorum autem conatus, etsi vani excesserint, nobis tamen indicent quaenam via vitanda, quaenam principia rejicienda sintGa naar voetnoot1). | |
[pagina 35]
| |
Sectio III.
| |
[pagina 36]
| |
tantummodo statuant οὔσιαν adesse et summam quidem, ita ut genera et species hujus οὐσίας partes habeantur. Nominalistae contra unamquamque vocem alicui rei singulae vere existenti respondere, universalia tamen ‘flatus vocis’ dicenda esse contenduntGa naar voetnoot1). Porphyrii autem sententia non nisi Boëthii versione innotuit, licet haec versio, ut Cousin monet, illius mentem non accurate reddiderit. Quum enim Boëthium audiamus, Porphyrius quaesiisset utrum, quod differentia, accidens, proprium vocatur, per se adsit necne. Hic autem numquam inquisivit an species et genus, multo magis an species revera exsistant et genera; an igitur genus aliquod definitum, veluti humanitas adsit, nulla singulorum hominum ratione habita. Boëthius autem omnia confundens, viam aperuit, qua duo minantur pericula. Prius quidem quod, Boëthium sequentes, omnia abstracta pro vere existentibus sumamus, alterum vero, quod, ab eo discedentes, genera omnesque species facile nihil aliud faciamus, quam res nostra ipsa ratione distinctasGa naar voetnoot2). Haec tamen Boëthii versio minime negligenda mihi videtur, quippe quae, quamquam non ipsius Porphyrii verba accurate referens, caeteris disputationibus fuerit fundamento. Prima nimirum Scholasticorum periodo Boëthius maximam habuit vim, cui dein successerunt Martianus Cappella, et Cassiodorus. Ut melius tamen mentem Porphyrii intelligamus, non solus | |
[pagina 37]
| |
Boëthius audiendus est, at quoque Rabani attendamus verba, qui commentarii intentionem tradidit: ‘Intentio Porphyrii est in hoc opere facilem intellectum ad praedicamenta praeparare, tractando de quinque rebus, vel vocibus, genere scilicet, specie, differentia, proprio et accidente, quorum cognitio valet ad Praedicamentorum cognitionem.’ Rabanus quoque nos docet, suo jam tempore, alios adfuisse, qui Realistarum, alios qui Nominalistarum sectarentur partes. Ipse e Porphyrio duo attulit argumenta contra Reales, quibus deinceps in omni Scholasticorum philosophia saepius utebatur. His enim ex omnibus, quae memoravi, satis patebit, in Porphyrii verbis et Realium inesse sententiam et Nominalium. Illius enim verba duplici modo intelligi potueruntGa naar voetnoot1). Atqui hujus de rebus et vocibus quaestionis Porphyrius, ut omnibus notum est, non auctor fuit. Nec primum Scholastica periodo viri docti in duas abierunt partes. In Graeca philosophia harum litium origo quaerenda videtur. Plato nimirum et Aristoteles alterutri favit sententiae. Antequam igitur in hujus pugnae historia explicanda pergamus, tum Platonis, cum Aristotelis doctrinam, quatenus de hac quaestione philosophati sint, perstringam necesse erit. Meae autem conscius imbecillitatis, pro gravissima antiquorum philosophia, me nihil nisi prima atque incerta daturum esse lineamenta libenter confiteor. Quae cum ex Platonis Aristotelisque, tum ex eorum, qui hisce de viris | |
[pagina 38]
| |
scripserunt, lectione collegi, quam perspicue fieri poterit, lectoribus tradere studebo. Disquisitio quid revera Plato de ideis divinis sentiret, jam ab antiquo non majoris momenti quam difficultatis habebatur. Secundum Aristotelem ideae Platonicae non conceptus tantummodo sunt, sed multo magis formae, quae ab aeterno revera exsistunt extra puram intelligentiam, ex quibus formis naturarum fit collectio, mundus archetypus vocataGa naar voetnoot1). Aristotelis de Platone sententiam Tertullianus, plurimique doctores decimitertii aevi et quartidecimi secuti sunt. Quam autem reiecerunt, ut iam monuit Haureau, Plutarchus, Alcinthus, philosophi Alexandrini, Plotinus, Porphyrius, Jamblichus, Proclus, qui cum plurimis Neo-Platonicis in: Philebo, Platonis theologiae summam inesse statuit. Quintodecimo vero saeculo Bessarion, Marsilius Ficinus, aliique contra falsam, quae tunc viguit, Platonis interpretationem vehementer sese opposuerunt; quibus assensi sunt Charpentier, Arnauld. - Marsilius Ficinus nempe, ut alios silentio praeteream, dialogum: ‘Parmenides,’ Philosophiae platonicae arcana continere putat. Addit autem, ab omni partium studio quam maxime alieni simus, necesse esse, ut hanc in Parmenide obtectam theologiam inveniamus. Tiedemann contra in libro: Dialogorum Platonis argumenta (p. 340), aliique hanc Ficini | |
[pagina 39]
| |
praejudicatam opinionem fictam esse vanamque contenderunt. Sic medio aevo ea, quae Plato dixisset, in occulto latere videbanturGa naar voetnoot1). Hanc ob causam pugnam, quae de Platonis doctrina inter viros doctos obtinuit, in memoriam revocavi, ut quam difficile sit recte eam definire, amplius indicarem. Adhuc enim lis sub judice est, utrum Plato ‘officinam exemplarium formarum,’ ut Charpentier admodum facete dixit, in ipsa posuerit intelligentia divina, necne. Ad hanc quaestionem affirmando respondit CharpentierGa naar voetnoot2). Mihi tamen, quodsi in gravissima re quid dijudicare liceat, cum e dialogo: Timaeus, tum in libris: de Republica, Platonis de theologia ejusque de ideis doctrina petenda videtur. Librorum nimirum ‘de Republica’ sexto, sub nomine ideae Boni, de summa essentia dixit, quam in Timaeo mundi tamquam patrem descripsit. Libro decimo subinde explicat, quid de ideis censendum sit, quas rerum habet exempla (ἀρχέτυπα). Omnium quorumque quae adsint, Deus unum tantummodo fecit exemplum, verbi causa unam humanitatis ideam cui singuli homines respondent. Nam optime CharpentierGa naar voetnoot3) dicit: ‘Platonicae ideae secundum suam perfectionem summam sunt in sola mente primi | |
[pagina 40]
| |
opificis Dei, nec hoc modo cadunt in existentiam rerum, sed in hac tantum deprehenduntur per imaginem, quae partibus materiae communicatur, et, in his adumbrata, res singulas efficit numero differentes.’ Materies igitur apud Platonem aeternae essentiae tamquam ὑποϰειμένον est; quae, licet omnibus praedita formis (πανδεχες) numquam suam mutare potest naturam. Sic divinae ideae, quae eaedem sunt ac aeternae essentiae ad rerum universitatem sese habent, ut imitatio ad exemplum. Quae ideae, generalissima, universalia vocatae revera adsunt, rebus tamen procreatis non veram existentiam habentibus; quamobrem Platonis mentem egregie reddidisse videtur Cousin monens, genera et species, post quam cum rebus visibilibus sese conjunxerint, licet ab iis non separata, omnino tamen separanda esse. Exemplum autem, quo ipse usus est PlatoGa naar voetnoot1) afferamus, ut rem amplius illustremus. Oculus lucem recipit, ac de luce testatur, minime tamen ipsa lux est, nec ejus auctor. Helios autem luce omnia perfundit, omnibusque colorem praebet et formam visibilem. Sic Idea causa boni. Per eam tantum discrimen adest bonum inter et malum. Ut oculus de luce, sic de Idea mens testatur. Ut, occidente sole, omnes evanescunt colores, omnesque visibiles formae, sic, idea in mundo adesse cessante, omnis boni malique notio una cum ea tolleretur. - Idea igitur revera adest extra facultatem, qua eam cognitam habemus. Qui solem aut lucem cognoscere cupiat, non oculi indagationem adibit, neque igitur ad ideam, ad veram essentiam inspicien- | |
[pagina 41]
| |
dam, mundus visibilis consulatur. Idea omnia quidem procreavit; quid autem procreaverit non conditio est, sine qua ipsa non exsistat. Huic respondet distinctio, quam fecit Plato inter varios cognoscendi modos, quos appellat: αἴσθησις, δόξα sive πίστις, διάνοια, νόησις. Notiones autem, quas νόησις informat, minime a rebus visibilibus abstrahuntur, multo magis nostro ingenio propriae sunt, atque de iis, quae experientia cognoscuntur, judicare debent. Alia Aristoteli erat sententia. Non eodem ac Platonis principio, ejus nititur philosophia; neque ex ideis supra mundum elatis, aeternis, divinis cognitionem petit, sed ex rerum, qua late patet, universitate. Platone omnium, quae viderit, aeternam essentiam tamquam normam habente, nulla Aristoteli talis adesse potuit norma. Quid adsit, tantummodo apud eum quaeritur. Empirice igitur procedit. De distinctione ideas inter et ea quae exsistunt scribit AristotelesGa naar voetnoot1), ‘ἄτοπον δ᾽ἄν ϕανείη ϰἂν εἴτις ἑϰάστῳ ὄνομα δεῖτο τῶν τί ἦν εἰναι· ἔσται γὰρ ϰαὶ παρ᾽ ἐϰεῖνο ἄλλο, οἷον τῷ τί ἦν εἶναι ἵππῳ ἔτερον. ϰαίτοι τί ϰωλύει ϰαὶ νὖν εἶναι ἔνια εὐθὺς τί ἦν εἶναι; ἀλλὰ μὴν οὐ μόνον ἓν, ἀλλὰ ϰαὶ ὁ λόγος ὀ αὐτὸς ἀυτῶν, ὡς δῆλον ϰαὶ ἐϰτῶν εἰρημένων οὐ γὰρ ϰατὰ συμβεβηϰὸς ἕντο ἑνὶ εἶναι ϰαὶ ἕν· ἔτι εἰ ἀλλὸ ἒσται, εἰς ἄπειρον εἶσιν τὸ μέν γὰρ ἔσται τί ἦν εἰναι τοῦ ἑνός, τὸ δὲ τὸ ἓν, ὥστε ϰαὶ ἐπ᾽ ἐϰείνων ὁ αὐτὸς ἔσται λόγος; ὄτι μὲν οὖν ἐπὶ τῶν πρώτων ϰαὶ ϰαθ᾽ αὑτὰ λεγομένων τό ἑϰάστῳ εἶναι ϰαὶ ἕϰαστον τὸ αὐτὸ ϰαὶ ἕν ἐστι, δῆλον.’ Hinc etiam sequitur Aristotelem res quae exsistunt, ex ideis procreatas esse, negare. Capite septimo nimi- | |
[pagina 42]
| |
rum pergit, verbis, quae sic, ut spero, non male reddemus: Omnia quae procreentur, alia natura, arte aut fortuna alia, fiunt. Quod autem procreat ejusdem naturae est ac quae ex illo procreantur. Ita homo gignit hominem. Ideae igitur nihil omnino procreant, quum universalia non tamquam essentia exsistant, nec principia esse possintGa naar voetnoot1). Non tantum a mundo visibili toto uno, sed a singulis partibus cum Aristotele initium faciendum est. Bene tamen teneamus, Aristotelem non tam Platonis adversarium; quam discipulum fuisse, licet multis nominibus, a magistro discederit. Quum enim Aristoteles annos decem et septem natus, Athenas se contulisset, philosophiae scholisque Platonicis totum se dedit; numquam vero, quod nonnulli dictitant, Platoni aemulatus est. Quae idcirco moneo, quoniam non ita acute inter ambo praeclaros viros distinguendum mihi videtur, ut nulla omnino inter eorum placita obtineat similitudo. Aristotelis autem philosophiam tantummodo veluti perstringere potuimus, quia minus etiam quam Platonis, me quidem judice, theologi medii aevi illam intellexerunt doctrinam; deinde quoniam Realismus magis sibi constitit, quam Nominalismus, quem alium dicimus undecimo saeculo, alium quarto decimo, ut infra videbimus. Haec, quam breviter explicuimus, cum Platonis, tum Aristotelis doctrina, magnam procul dubio exseruit vim in periodi Scholasticae Theologiam. Longe tamen majoris fuisset momenti, quodsi ab initio inde magis innotuisset. Scholasticis enim omnia Academici | |
[pagina 43]
| |
et Peripatetici scripta adire non continue contigit. Per longum nimirum tempus, primas tantummodo partes Aristotelis libri, qui Organon vocatur, cognoverunt. Artem dialecticam maximam partem hauserunt e Boëthii commentationibus. Tertiidecimi primum saeculi initio caetera Aristotelis scripta magis magisque divulgabantur. Praeter tractatus de logica, vetus versio, cujus auctor Victorinus fuisse videtur, Porphyrii Isagogen in lucem posuit. Quae quum vera sint, non diserte sententiam refutare opus est eorum, qui tantum Aristotelem Scholasticis philosophis notum fuisse dicant. Platonis enim fortuna ex uberioribus fontibus iis affluit. Ne alios Ecclesiae Patres memorem, unus tamen laudandus est Augustinus ϕιλοπλάτων. Saeculo undecimo et duodecimo Platonis placita longe majorem, quam Aristotelis habuerunt auctoritatem. Timaeus sedule legebatur; et tertio decimo saeculo, Arabum scriptis omnia Platonis innotuerunt opera. Quum de singulis viris, temporibusque viderimus, de varia Aristotelis et Platonis fortuna accuratius constabit. Sufficiant quae diximus ad probandum, ipsos Graeciae philosophos non nisi per versiones et commentationes, Scholasticae imperasse doctrinae. Boëthius igitur quodammodo vinculum haberi potest, quo antiquiora et recentiora tempora conjungebantur. Ille enim, Christianus aeque ac Latinus, ut Cousin recte monet, ea ex graeca vertit philosophia, quae barbaram Christianorum conditionem quodammodo informare possent. Eo autem quod versionibus plerumque usi sunt Scholastici, quum admodum paucis liceret ipsum codicem Graecum inspicere, factum est ut longe minus | |
[pagina 44]
| |
adsit discrimen Platonem inter et Aristotelem, quam deinde inter Reales obtinuerit et Nominales; quod etiam animadvertisse videtur, quem jam supra laudavimus, Charpentier, Aristotelis scripta nullum continere locum probare conatus, ubi universalia puros vocet conceptus, quem sequitur Haureau. Nova igitur quaerenda est formula, quae non tam Platonis Aristotelisque doctrinae, quam Realium et Nominalium respondeat sententiae. Quam ut inveniamus, quodammodo usui esse possunt, quae in fine Salaberti libri ‘Nominalisme vengé’ minime rejicienda, legimus de magnis duabus Scholasticorum scholis: ‘Illi doctores Nominales dicti, qui non multiplicant res principales significatas per terminos secundum multitudinem terminorum; Reales qui contra res multiplicandas esse contendunt secundum multitudinem terminorum. Verbi caussa Nominales dicunt quod deitas et sapientia sunt res una et eaedem omnino, quia omne, quod est in Deo, Deus est; Reales autem dicunt quod sapientia divina distinguatur a deitate.’ Quaeritur fortasse quomodo ita temere Scholastici graecae illi philosophiae sese dederint, ut fere omnes ex ea penderent. Quod Platonem attinet, quem secuti sunt Realistae, optime respondebimus cum Viro Cl. CousinGa naar voetnoot1), Christianismum probente viguisse, faventibus ideis Platonicis. | |
[pagina 45]
| |
Quamquam enim Rittero facile concedimus, singula Platonis placita Ecclesiae doctrinae nonnumquam maxime repugnare, amimadvertimus tamen, omnem hujus philosophi rationem Christianae Theologiae favere, ita ut qui Ecclesiae fideles essent filii, plerumque etiam, magis minusve Platonis sectatores jure haberentur. Quid? vel ob eam ipsam, quae Academiae inter et Ecclesiae dogmata obtinuit, discrepantiam, libere et sine metu ut a vera via aberrarent, Platonem audire ausi sunt. Aristotelica philosophia magis tamquam methodo utebantur Scholastici, qua ad theologiae studium melius praepararentur. Organon enim ante omnia cognoscere studebant. Accedit, quod jam Boëthius, Cassiodorus, Johannes Damascenus magni eum fecissent; nec animadvertere neglexerunt apud Arabes hanc philosophandi rationem cum doctrina religionis positiva optime convenisse. Uterque igitur, Aristoteles Platoque omni Scholasticorum studio, nedum adversabantur, sed perquam utiles erant; ita ut eorum vim et auctoritatem quum tollas, philosophia, nec minus hujus aevi theologia vix aut ne vix quidem cogitari possit. Nec huic sententiae repugnat, quod versus rerum Ecclesiasticarum instaurationem, theologia ita fuerit inquinata ut, veluti Augiae stabula, lueretur necesse essetGa naar voetnoot1). | |
[pagina 46]
| |
Antequam tamen ad ipsum argumentum tractandum transeamus, verbo memorare simulque refutare sententiam liceat, quae, quum vera esset, a proposito facile me dissuaderet. Putat enim RitterusGa naar voetnoot1) Realium et Nominalium litem minime ad praecipuas hujus periodi pertinuisse quaestiones. Ipsi cum temporis indole et ratione haec duae scholae non cohaesisse videntur, nec cum philosophia de Deo commune quid habuisse. Quanti Ritterum faciam, quippe qui de philosophiae historia optime meritus sit, non opus est ut diserte dicam. Quicumque egregium ejus opus ‘Geschichte der philosophie’ attente legerit, neque insignis doctrinae laudem, neque iucundae perspicuitatis profecto ei recusabit. Quomodo tamen summus ille vir, qui simul philosophi nomen jure sibi vindicat, haec, quae memoravi, scribere potuerit, me non intelligere, ex intimo animo confiteor. Nam argumentum quod attulit, ut suam probaret sententiam, numquam, nisi omnia me fallunt, in philosophiae tractanda historia valet. Ita fere ratiocinatur: Scholastici quum de placito aliquo agerent Christiano, in una aliave proferenda sententia, se ex alterutro, Nominalium aut Realium, pependisse principio, numquam agnoverunt; acsi ullus, me hercle, theologus in Kantii, aliusve cujusdam philosophi schola informatus, se id quod sentiat, sentire dixerit, quoniam philosophus, quem habuit magistrum, ita eum docuerit, nec aliter. Posteritati tantummodo, si quid video, plerumque contingit de principiis, quibus theologia cujusnam temporis nixa sit, dijudicare. Licet Scholastici nullius prorsus | |
[pagina 47]
| |
philosophiae sibi conscii fuissent auctoritatis, vel sic tamen singulorum, quae docuerint, dogmatum originem in Platonis, vel Aristotelis, sive magis in Realista vel Nominalista doctrina quaerere possumus, atque nonnumquam debemus; nisi forte contrarium nominatim indicassent. - In hac autem Ritteri opinione refutanda diutius occupatum esse, non licet, quum totum specimen, praeter alia, id in primis sibi velit ut Realium Nominaliumque doctrinae, in Theologiam, indicet vim et efficacitatem. | |
Sectio IV.
| |
[pagina 48]
| |
et similes alios: ac tandem Eckium ilium sophistam, ac Genebrandum......’ Cousin tamen alia utitur divisione; ‘1o. a saeculo XImo - XIIImum usque ad universitatem Parisiis conditam, 2o. a saec. XIIIo - XVo. virilitatis aetas; 3o. a saec. XVmo. usque ad finem saec. XVImi. tempus ejus interitus.’ Tennemannus alia procedit ratione, quatuor nimirum aetates discernendas esse putans, virumque Cl. Rousselot sibi assentientem habens. Nec viri Cl. Ceriseni divisio ipsius de rebus et vocibus pugnae multum habere videtur, quo se commendet; ita ut multo magis cum Haureau faciamus, duas tantummodo observante aetates; priorem quidem, quae ab Alcuino initium facit, ab eo inde et ineunte saeculo tertiodecimo desierit; posteriorem, quae pertendit usque ad Gersonem. Quas inter aetates magna nimirum obtinet similitudo. Eadem, ut videtur, ratione coepta ac finita est; quod tamen infra uberius explicandum erit. Haec ita perspicua sunt ut diserta demonstratione non indigeant. Luculentissime patebunt, ipsa pertractata historia. |
|