Poematia(1617)–Johanna Othonia– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 30] [p. 30] Clarissimi viri Henrici van der Goes thesavrarii Antverp. Epitaphivm. QVi legis haec, non vana putes, nec dissona verba Gnara futurorum quae tibi Fata canunt. Quod fuit ante cinis coniunctâ Mente: remota hac Mox in disiunctis desiit esse aliquid. Cuncta suos repetunt ortus, Mens Astra reuisit, Vnde sibi vitae fluxit origo prius: At tenerum vili concretum ex puluere corpus, Haud longo rursum tempore puluis erit. Scilicet in coeli, terraeq́ue, marisq́ue ruinâ Hoc erit in sicco puluere vita tibi. Sic Christi in nobis victoria laeta triumphat, Vt moriens mortis spicula nullaferat. AEternae mortis mors sic est pulueris expers, Vt referat vitam, quod fuit ante cinis. Viue memor Lethi Goesaeo funere lector, AEternùm vt viuat pulueris vrna tui. Vorige Volgende