Nota.
Olim reuelatum fuit cuidam spirituali Patri Carthusiano apud Treuerim, quòd quoties quis piè & sanctè legit Sertum siue Rosarium gloriosae virginis Mariae cum articulis Vitae & Paßionis Christi, toties plenum peccatorum suorum veniam, simulq́Ʒ eximiam gratiam & eximium meritorum cumulum consequitur. Reuerà enim hoc Sertum Christo & Mariae gratißimum est, atque ad impetrandum efficacißimum: quod tam pro nobis quàm pro aliis nobis commißis, & pro totâ Ecclesiâ perorare poßumus. Ceterùm non est nebesse, vt illud vno tempore totum compleatur, sed per particulas diuersis horis vel diebus legi potest: & eo modo interdum maiori deuotione ac fructu expletur.