Raptus Amoris.
XL.
Ga naar margenoot+RAptus est mentis excessus, quo anima per violentiam quandam à sensibilibus auellitur & ad diuinorum inspectionem & amorem eleuatur.
Est res haec in initio plena timoris atque formidinis; quoniam anima in se existens nescit quomodo, quasi à corpore seiungitur, & à suis sensibus abscinditur, & in quandam regionem peregrinam, sibique; penitus incognitam, non tam ducitur, quam trahitur. in hoc autem posita est essentia raptus, quod anima, contra modum suae naturae ita celeriter & potenter ad superiora feratur. habet quidem illa propensionem gratia confortatam, vt Deum cognoscat, & diligat; sed ille modus pergendi in Deum sine adiutorio sensuum, & cum tantâ spiritus vehementia, est illi prorsus nouus, & à pusillitate naturalis conditionis alienus. Ga naar margenoot+ talis fuit raptus S. Francisci, qui visus est nocte, manibus ad modum crucis protensis, toto corpore subleuatus à terrâ, & nubeculà quâdam falgente circumdatus, vt illustrationis mirabilis intra mentem mira circa corpus perlustratio testis esset.
Ga naar margenoot+Emissa similitudo manus apprehendit eum in concinno capitis sui; & eleuauit eum spiritus inter terram & coelum, & adduxit eum in Hierusalem in visione Dei.