Intuitio Amoris.
XLI.
EX his Amoris effectibus & contemplationis gradibus, non habet anima Sancta quo amplius Ga naar margenoot+ ascendat, nisi ad claram & facialem visionem Dei; quae licet alterius vitae sit, ad quam tendimus, & pro qua adipiscenda suspiramus, iure optimo, & Amoris finis, & vltimus contemplationis gradus ponitur, quoniam est supremum & perfectissimum quo Deus possidetur, & in quo mens intellectu & affectu collocatur.
Ga naar margenoot+Cum ergo, Domine, peruenerimus ad te sapientiae fontem, ad te lumen indeficiens; ad te lucem inextinguibilem; vt te non iam per speculum in aenigmate; sed facie ad faciem videamus, tunc satiabitur in bonis desiderium nostrum; quia nihil erit exterius quod desideretur, nisi tu Domine summum bonum; qui eris praemium beatorum, & diadema decoris eorum, & laetitia sempiterna super capita eorum: pacificans eos intus & extra in pace tuâ, quae exsuperat omnem sensum. ibi videbimus, amabimus & laudabimus: videbimus in lumine tuo lumen tuum; tu'es quippe lumen, in cuius lumine videbimus lumen; te scilicet in te, in splendore vultus tui, quando te videbimus facie ad faciem.
Vidisti effectus vtriusque Amoris, o Anima! vidisti vtriusque sinem, maerorem & gaudium, poenam & gloriam. Ama ergo amore illo, cuius finem appetis. Si malè amaueris, damnaberis. Si benè amaueris, coronaberis.
FINIS.