Extasis Amoris.
XXXIX.
Ga naar margenoot+EGo Dormio, & cor meum vigilat. hic somnus est veluti quaedam imago gloriae, in quo anima purissimâ voluptate perfruitur, & tanquam in mollissimo cubili soporatur. neque ibi segnis sit sed magis diligens & sollicita vt discedente somno munditiae propriae & diuinis laudibus curiosius insistat. Amor enim Dei cum pura intelligentia cogniti inebriat mentem & ab exterioribus abstractam, suauitate Deo coglutinat & coniungit. & quanto Amor vehementior & intelligentia lucidior, tantò validius in se mentem rapit, quousque tandem omnium quę sub Deo sunt, plenè oblita, in solo diuinae contemplationis radio liberè Ga naar margenoot+ figatur. anima quae perfectè dormit & alto somno in extasi quiescit, nec concupiscentiam illicientem neque ignorantiam culpantem sentit; imo & mortua est, non eâ morte, quae à Deo separat, sed eâ, quae Deo coniungens sanctissimam vitam Amoris conciliat. Mortua est, & vita eius abscondita est cum Christo in Deo.