Dulcedo Amoris.
XXXVIII.
Ga naar margenoot+BEnignissimus Dominus qui totum hominem diligit, & non solum animae, potioris partis nostrae, verum & corporis rationem habet; in mens â contemplationis vtrique cibum, quo reficiatur, apponit. animae parat lucem intelligentiae, feruorem Amoris & spirituales delicias: corpori vero ac sensibus eius ineffabilem suauitatem, quae & magna & pura, Ga naar margenoot+ & efficax & generalis est. Magna, que omnes alias corporeas voluptates ex rebus sensibilibus exortas, admodum superat. pura, quae nihil habet, quod spurcitias & vilitates carnis periturae & impuri corporis sapiat. efficax, quae ipsum corpus aliquando ita roborat & confortat, vt dura & difficilia, & supra omnem imbecillitatem humanam ardua sustineat. generalis, quae totum corpus peruadit, & viuifico quodam ac purissimo calore complet, & sensus omnes quasi conuenientissimis & propijs obiectis Ga naar margenoot+ afficit. Haec est illa vberum suauitas, haec est illa Amoris dulcedo, quae S. Stephano lapides torrentis dulcorauit; quae craticulam S. Laurentio dulcem fecit: quae ipsos Apostolorum Principes sic repleuit, vt pro ipsa Crucis patibulum vnus eligeret, alter quoque ferienti gladio caput supponere non timeret. pro hac emendâ, Bartholomaeus propriam pellem dedit: pro hâc quoque gustandâ, veneni poculum intrepidus Ioannes potauit. Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti, timentibus te! omnes igitur gustate & [videte quoniam suauis est Dominus].