Vnio Amoris.
XXXVII.
Ga naar margenoot+QVies animae quae aliquam vnionem cum Deo praesupponit, solet in perfectam transire vnionem. vnio vt ipsum nomen sonat, nihil aliud est, quam id, quo, ex duobus vel pluribus vnum sit. vnio haec animae cum Deo non sit in substantiâ, quasi significet, quod Deus sit intimè praesens animae, ita vt anima suum proprium esse amittat & Ga naar margenoot+ conuertatur in Deum; sed celebratur in viribus animae nimirum in intellectu & affectu, estque Ga naar margenoot+ donum, quo Deus in ipso fundo atque intimo animae, clarissimâ luce se illi praesentem & eam intuentem ac tenerrime diligentem ostendit. quo memoria ipsius animae huic Deo sic sibi manifestato tenacissimè adhaeret, ita vt (vnione durante) ab eo auelli separarique non possit: intellectus enim clarissimâ luce sapientiae inspicit, & vt quoddam totum, in quo est omne bonum, vel secundum aliquam, vel aliquas perfectiones intelligit, ita vt ab eo in aliquid aliud diuerti nequeat, voluntas ardentissimo amore constringit, qui instar ignis erumpens omnia videtur absumere, ita vt anima iam in se non viuat, neque actionibus sponsum toto affectu transeat, à quo arctissimo appraehensa est complexu.