Quies Amoris.
XXXVI.
INdex magneticus nunquam consistit nisi septentrionem versus sese mouerit, ac in fidus illud polare aciem fixerit. nusquam animo humano quies nisi in Deo. quemadmodum enim quaelibet res dum perfectionem adipiscitur illique coniungitur, in quiete est; sic spiritus noster, dum Ga naar margenoot+ vnitur & coniungitur summo perfectibili, vt quietetur, necessè est. haec est illa terra promissa quę ore domini vocatur requies, ad quam anima perfecta Ga naar margenoot+ suspirat. eam cupiebat Augustinus quando sic clamabat ad dominum: quiescat in te Deus meus cor meum: cor meum enim est Mare magnum Ga naar margenoot+ tumens fluctibus. tu qui imperasti ventis & mari, & facta est tranquilitas magna, veni & ingredere super fluctus cordis mei, vt tranquilla & serena fiant omnia mea, quatenus te vnicum bonum meum amplectar sine tumultuantium cogitationum caecâ caligine, confugiat, domine, mens mea, sub vmbrâ alarum tuarum, ab aestibus cogitationum huius saeculi, vbi in tui refrigerij temperamento absconsa, laetabunda cantet & dicat: in pace in id ipsum dormiam & requiescam. dormiat igitur obsecro memoria mea ab omnibus malis. vt te perfectè frui merear.