Curiositas Amoris.
XXXV.
O Anima, quae nunc tam pretiosum thesaurum detexisti! quae Deum in intimis cordis penetralibus inuenisti, quae sponsum tuum dilectissimum Ga naar margenoot+ in fundo animae possides, omni naturali inuestigationi renuntia; operationes sensuum & cognitionem rerum tum sensibilium tum intelligibilium derelinque; & ignotè ad eius visionem consurge, qui est super omnem substantiam & cognitionem.
Quaeque tenere manu, quaeque videre nefas.
Sacra Dei reuerenter habe; quid faederis arcam
Tangis? iô, cohibe stulta puella manus.
In multis nescire iuuat, sciuisse nocebit,
Saepe perire fuit, quod reperire vocant.
Quemadmodum omnium rerum, sic & scientiae quoque intemperantiâ laboramus. Deus melius Ga naar margenoot+ scitur nesciendo, quaeque illi occulta esse voluit, minimè scrutanda sunt. absit ergo illicita ac otiosa curiositas, sobrius intellectus in omnibus aptior est, reficit quippe animam nec grauat mentem.